Obrázky na stránke
PDF
ePub

Ad Virum Joan. Georg. Graevium. Amstelodami, apud Janssonio Wasbergios, 1683. 12.o (RARISSIMUS.)

As the back of the Title Page.

FABIUS lib. XII. c. 6.

« Non differendum est tyrocinium in senectutem, nam quotidie metus crescit, majusque fit semper, quod ausuri sumus: et dum deliberamus, quando incipiendum sit, incipere jam serum est. Quare fructum studiorum viridem, et adhuc dulcem promi decet, dum et venia et spes est, et paratus favor, et audere non dedecet; et si quid desit operi, supplet aetas: et si qua sunt dicta juveniliter, pro indole accipiuntur.»

AD THEODORUM JANSSONIUM

« AB ALMELOVEEN, MEDICUM ERUDITISSIMUM, Nuper Discipulum gratissimum, nunc Amicum candidum, STEPHANORUM vitas describentem.

Dum Stephanum Genus et Proavos et Fata recenses,
Festa Typos Proavùm Teque corona manet.
Fata Typis Stephanum fuerint infensa, nitorque
Noxius. Heu paucis Plutus Apollo pares.

VIVITUR INGENIO, virtut's maxima laus est.
Conjugium dispar copia mensque facit.
Divide sic Proavûm felicia fata Typorum
Cautus ab indoctis praemia rara viris.
Emicet ille Nepos, praeloque Typoque lucrosis,
Arte tua, studiis nomen opesque roga.
Vivere sic solitus sapiens, haec vita Deorum est,
Qui sapit aeternum vivere dignus erit.

Litera Pieridum Medicinae dextera jungat.
Musarum pater est Phaebus et artis amor.

JACOBUS VALLAN. M. D. Prax. et Instit.
Med. Prof. h. t. Poet.

Dabam. Ultraject.

a. d. x. kal. Maj.

clɔɔc. LXXXIII.

Under the Portrait of ROBERT STEPHENS :

ROBERTUM cernis STEPHANUM quem Gallicus orbis
Miratur primus Chalcographum Stephanus :

Qui pius et doctus procudit Scripta piorum
Sorbona hinc non vult impia ferre virum. »

Ex Theodori Janssonii ab Almeloveen de Vitis
Stephanorum libello. p. 125.

« Illorum, qui emendatiores et nitidiores editiones procurarint, praecipuos recensebo, ut habeant illi, qui turpi negligentia, librorum notitiam parvi faciunt, quo admoneantur; ne, quod saepe fieri videmus, se in hisce prostituant, ac risui fexponant, cum libros ineptissimos, ac in media Barbarie impressos tamquam gemmulas venerentur. En istà ergo typorum arte apud literatos quos inclaruisse videmus,

Aldum Manutium. Venet. denat. 1516.

Paulum Manutium. ibid. Nat. 1. Jul. 1512. denat. 6 April. 1574.

Aldum Manutium, Pauli fil. ibid. Nat. 13. Feb. 1545. denat. 1597.

Henricum Stephanum I. Paris.

Robertum Stephanum I. Typogr. Reg. Paris. den. 7. eid.

Sept. 1559.

Carolum Stephanum. Typogr. Reg. Paris.

Franciscum Stephanum. Paris.

Henricum Stephanum II. Genev. den. 1590.

Robertum Stephanum II. Typogr. Reg. Paris.

Paulum Stephanum. Genev.

Franciscum Stephanum. ibid.

Robertum Stephanum. R. F. R. N. Paris.

Antonium Stephanum. Typogr. Reg. ibid.

Adrianum Turnebum. Prof. et Typogr. Regi. ibid.
Mamertum Patissonium. ibid.

Guilielmum Morellum. Reg. Typogr. ibid.

Claudium Morellum ibid.

Sebastianum Gryphium. Lugd.

Antonium Gryphium. ibid.

Jodocum Badium Ascensium. Prof. Paris.

Simonem Colinaeum. ibid.

Joannem Oporinum, Basil. Graec. Ling. Prof. Natus 25.

Januar. 1507. denat. 1568. 6. Jul.

Joannem Frobenium. Basil.

Michaëlem Vascosanum. Paris.

Hieronymum Commelinum Santandreanum. den. Heidelb. 1597. 27. Novemb.

Rutgerum Reschium. Lovanii Gr. Ling. Prof.

Christianum Wechelium. Paris.

Andream Wechelium. ibid.

Joannem Amorbachium. Basil.

Arnoldum Mylium. Colon. Senator.

Stephanum Doletum. Lugd. combust. 3. August. 1545.

Danielem Bombergum. Venet.

Godefridum Hittorpium. Colon. Consul.

Garwinum Calenium. Colon. Senat.

Hubertum Goltzium. Brug.

Christophorum Plantinum. Antv. ob. 1. Jul. 1598. Franciscum Raphelengium. Lugdun. Batav. Hebr. ac Arab.

lit. Prof. Nat. 27. Febr. 1539. denat. 1597. Mens. Jul.

Joannem Moretum. Plantrini Generum. Antv. denat. 22. Sept. 1610.

Balthasarum Moretum. Antv. denat. 8. Jul. 1641.

Plures qui cognoscere desiderat ei adeundi erunt Mallincrotius et Boxhornius, aliique de artis Typographicae inventione, inventoribus, et propagatoribus qui scripserint. Interim Vale, et eo, quo cæpisti favore me prosequi, ut pergas Virorum Clarissime ac Doctissime, à me, Tuo ex asse nunc et olim, qua decet observantia, decet autem maxima, rogaris. Vale.

Dabam è Musaeo Amstelaedami, ipsis Kal. Febr. Anno

MDC. LXXXIII. »>

ART. XXV. STEPHANORUM HISTORIA.

(Auctore M. Maittaire.)

Stephanorum Historia, Vitas ipsorum ac libros complectens.
Βασιλέι τ' αγαθῷ κρατερῷ τ' αιχμητῇ.

Londini, typis Benj. Motte, Impensis Christoph.
Bateman. MDCCIX. 8.° Tom. I. pp. 564.

pp. 133. Appendix. pp. 7. (RARUS.)

Tom. II.

« LECTORI

Michael Mattaire S.

Tibi, Lector, abhinc biennium Grammaticos in Græcæ

Linguæ Dialectis protuli: Te nunc salutatum mitto Typographos; Imo (ne a primâ meâ scribendi ratione longius recessisse videar) illos, qui arte Grammaticâ non minus quam Typographicâ celebres extiterunt. Tractatum istum Westmonasteriensi, ubi elucubratus fuerat, Scholæ dedicaveram, ut, quoniam gratiâ amicisque minùs valens indè pulsus fueram, testatum palam relinquerem, quòd, licet adversùs æmulum vires, neutiquam tamen ad benefaciendum aut animus aut facultas defuerit. Ex opusculo illo hoc natum est: Quum enim consulenti optimas librorum editiones nullæ Stephanicis præstare viderentur, lubuit eorum Typographorum vitam, indolem, studia diligentiùs contemplari. Et quorum vitam nosse magis interest, quàm illorum, per quos stetit, quominus tot elegantissimi Scriptores aut prorsus interirent, aut pro suâ dignitate non ornati prodirent; quibus literæ suam lucem debent et incrementum? Theodori Janssonii ab Almeloveen Epistolica de Stephanorum vitis dissertatio anno 1683 edita in pretio fuit apud Eruditos; diùque est, quum ejus Exemplaria rara esse cæperunt. Eam, quâ potui curà, perlegi : placuit Viri Clarissimi erga illos Rei Typographicæ Principes studium: gaudebam ipsum (1) promisisse se adjuncturum ea, quæcunque suum hoc opusculum exornare augere vel emendare potuerint. Ego interim quò majore Stephanorum admiratione captus, eò moræ impatientior, corrasi undecunque, quicquid ad eorum notitiam conduceret. Materiem, quæ ex variâ lectione creverat, redegi in ordinem, et ad meos usus reduxi; neque enim id opus unquam publicare deliberatum habueram. Amicus autem meus et familiaris Christophorus Bateman, vir in re literariâ juvandâ impiger, dignusque Stephanis Typographis Bibliopola, ultro se mihi obtulit, ut ejus operà prodiret, quod apud me premere

(1) P. 125.

« PredošláPokračovať »