Obrázky na stránke
PDF
ePub

ANNA, tua nuper tam filia chara parenti,

Quam matri ulla ulli filia chara sua,
ANNA, tuo conjux tam nuper amata marito,
Fratri accepta ulli quam fuit ulla soror,
Ecce jaces, nobis properata morte, relinquens
Pignora felicis bis duo conjugii :

ANNA, tuos quisquis mores cognovit, amavit,
Et vita optavit vivere posse pari.

Nemo tuas voces extremas audiit, ANNA,
Optarit simili quin sibi morte mori.
ANNA, igitur merito nos te communibus omnes
His nimium justis prosequimur lacrymis.
Ah (1) Deus, at nostros clemens solêre dolores,
Accipe quas udo fundimus ore preces.

Qua rectè hac vixit da nobis vivere vita,

Hac dato qua sanctè est mortua, morte, mori.

At p. 345 commences

APPENDIX AD HEC POEMATA.

At p. 368 is

ADMONITIO DE HOC OPERE ET HAC APPENDICE.

Hæc tota Editio primum cœpta, et maxima ex parte fuit absoluta à STEPHANO. Deinde vero quum præter expectationem nacti tandem essemus figuras Emblematum atque eximius vir D. Johannes Jacomotus Barrensis interea temporis feliciter vertisset Abrahamum Sacrificantem, auctum non parum fuit opus, et ad finem postea perductum à JACOBO STOERO. Ad Appendicem vero quod

(1) Seu sic ex MSS. B.

Qua te, dante, piè hac vixit, da vivere vita.

spectat, addita sunt quæ superius fuerant prætermissa, nec citius ab amicis apud quos latebant, haberi poterant : atque hinc aliquando in suum quælibet locum, si reiteranda esset Editio, crunt transponenda. Sunt etiam hîc quædam plane nova, qualis est dulcissima illa Lamentatio animæ Christianæ ad vitam æternam anhelantis: quale est heroicum illud in Dioscoridem Sarraceni: qualia ad Melissum Epigrammata: quale in primis et illud est in Puteanum, cujus impudentissimum de Theodori Bezæ Apostasia mendacium per totam Europam, magno adversariorum cum applausu sparsum, dignum profecto hac fuit commendatione, dignum memoria perpetua. Licet autem summus et sanctissimus senex Dn. Beza totus hactenus in hac senecta fuerit et adhuc sit in illustrandis Annotationibus Maioribus in N. Testamentum, ac fere Cygneam illis cantionem addiderit, tamen ut severiores istas temperaret Meditationes, ut amicis gratificaretur, virtutem ornaret, vitia detestaretur, solitus est in hunc usque diem ludere interdum Epigramma, et quidem tanta cum felicitate, tanto cum acumine, ut hoc ipsum vegetæ ipsius ac admirabilis senecta contra improbissimorum hominum falsos clamores, indicium esse possit charissimum. Cæterum monentur hic Typographi, ne temere, et sine voluntate familiæ Zastrisellorum hoc opus recudant, vel ad minimum Johannem Poludium Philophilum qui hujus rei curam in se suscepit, prius consultent. Posset enim eos, si qui contra fecerint, facti sui pœnitere.

ART LXXXIV. JOHN PASSERAT.

1. Joannis Passeratii, Eloquentiæ Professoris, et Interpre

tis Regii, Kalendæ Januariæ, et varia quædam Poëmatia. Quibus accesserunt eiusdem Authoris Miscellanea nunquam antehac typis mandata. Parisis, apud Clavdium Morellum, via Jacobæa, ad insigne Fontis. M.D.C.VI. in 8. pp. 248.

2. Joannis Passerati Eloqventiæ Professoris et Interpretis Regii Orationes et Præfationes. Parisis, apud Dauidem Douceur Bibliopolam, via Jacobæa, sub intersigno stantis et fixi Mercurii 1606. 8.° 350.

pp.

3. Recveil des Œuvres Poetiques de Jean Passerat Lecteur et Interprete du Roy. Augmenté de plus de la moitié, outre les precedantes impressions: Dedié à Monsieur De Rosny. A Paris, chez Claude Morel, ruë S. Jaques, à l'Enseigne de la Fontaine. M.DCVI. in 8.o pp472. (A Portrait of the Author.)

JOANNIS PASSERATI ELOGIUM.

« Hic est ille Joanies Passeratius origine Trecensis, qui primus ferè apud Parisios in schola Regia reconditas veræ Latinitatis opes aliquantò diligentius et accuratius explicauit, cùm Turnebus, Auratus, Lambinus, cæterique prius in eadem schola professi Græcis potissimum Auctoribus interpretandis operam et industriam impendissent. Poterat is quidem ex vmbra et puluere scholastico in apertam fori lucem prodire et ad rerum administrationem se conferre; nec enim ei deerant opportuna ciuilis disciplinæ præsidia, cuius puros limpidósque fontes apud Biturigas

à diuturna Jacobi Cuiacij consuetudine affatim hauserat et imbiberat. Sed P. Ramo eloquentiæ doctori delectus à Rege successor in ea demum professione consenuit, nobilemque doctrinæ suæ famam vel apud remotissimas orbis terræ nationes longe latéque propagauit, cum nihil vulgare, nihil tritum, nibil è medio sumptum afferret, ob idque politissimi quique homines etiam ex ipso Senatu celebre eius auditorium frequentarent, ac velut ex nitidis et fragrantibus eius hortulis lectissimos Romanæ elegantiæ flores incredibili cum voluptate excerperent. Fuit altero captus oculo, facieque rubore suffusa, quæ nescio quid austerum et inamabile præ se ferret. Sed ejus ingenio nihil erat amænius, nihil - sermone facetius, nihil vsu et congressione iucundius. Qua singulari morum suavitate incredibiles sui amores in mentibus hominum excitabat. Adeo quidem ut ab Henrico Memmio viro clarissimo in amicitiam et familiam semel acceptus ad ipsos unde triginta annos apud eam in summa animorum et studiorum coniunctione vixerit. Extant huius gratissimi convictus et otij testes multi lusus, variáque non vulgaris argumenti poëmatia, quibus, vt antiqui moris est, solebat quotannis ineunte Januario patronum illum suum salutare, et quæsitis ex tam preciosa Musarum svpellectile muneribus magis ac magis demereri. Ac vtinam quæ in Ciceronem, Salustium, Suetonium, et Latinos poëtas propè omnes iampridem adnotauit, aliquando quoque in lucem excant. Sed quam ego vereor ne et hæc et alia negligenter ab auctore habita, nunc etiam post eius obitum negligentius ab alijs habeantur? Ob hæc merita dignissimum illum judicauimus, qui tot inter eximios bonarum literarum proceres locum hic suum tueretur, ac velut agmen ipsum iure quodammodo suo clauderet. His enim extremis rei literariæ temporibus nisi Scaligeri, Lipsij, Casauboni, cum aliis paucissimis adhuc supersint, quis vltimum politioris literaturæ decus in huius tanti viri morte concidisse non fa

teatur? Obijt ex paralysi annum agens vitæ septuagesimum tertium anno Salutis c13.13.CII. Cùm ad integrum pene quinquennium lecto miserè afflictus in maxima ægritudine et molestia iacuisset, eo tamen constantis animi vigore, vt etiam inter vltima suspiria sibi ipse Epitaphium pro solita iocandi libertate concinnaret.

SCEVOLA SAMMARTANUS.

Epitaphum Carmen quod sibi
Ipse scripsit.

Hic situs in parva Janus Passertius urna,
Ausonii doctor Regius eloquii.

Discipuli memores tumulo date serta magistri,
Ut vario florum munere vernet humus,
Hoc culta officio mea molliter ossa quiescent,
Sint modo carminibus non onerata malis.

Veni, abii: sic vos venistis, abibitis omnes.

ALIUD.

Miseri beatus portus hic est corporis,
Commune tectum, turbidæ vitæ quies:
Nemo unde aberrat, cæca sit licet via:
Egreditur unde nullus, ingressus semel
Necessitatis lege : sed potentior

Hinc Christus invictum unus extulit pedem,
Ad astra functis liberum pandens iter.
Hac habito tandem, clausus æterna domu,
Ubi opes avari conditæ Ditis jacent.

« PredošláPokračovať »