Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

nis illa scribendi carminis, sine ulla dubitatione, cælestis quidam motus sit, maxime conuenit Poëtis, eam vim ad res diuinas illustrandas conferre. Itaque præclare illa dicuntur, cum ab alijs, tum à Pindaro, Musas primum debere Deum canere. Gratulor igitur tibi hune animum, quod Musis tuis, hoc est, felicissima ingenii uena diuinitus donata, res dininas celebrare studes: Deinde etiam iudicium probo, quod psalmos delegisti. Erat enim facilius, aut nouos hymnos scribere, ut fecit magna cum laude Pontanus, aut historicum argumentum tractare, quod splendescere magis potuit, quam ob causam Vida historiam Christi descripsit. Et in huiusmodi argumentis quanta sit ubertas, quanta suauitas, quantus nitor Heroides tuæ declarant. Sed uideo te utilitatis publicæ rationem habuisse, quod Psalmi recte translati, et ueluti habitu latino ornati, multo facilius intelliguntur. Hæc figurarum et phrasis explicatio, multum lucis adfert, et conducit ad iudicandum adolescentibus. Quare et ad pietatem, et ad formanda iudicia studiosæ iuuentutis, deinde etiam ad incitandas generosas naturas ad studium poëtices, prodesse hanc psalmorum æditionem statuo. Seis autem et illud poëtæ officium esse in Repu. ut et Plato et alij multi præceperunt, ut scribat utilia uitæ seu moribus, quod in hoc opere tu quidem egregie præstitisti. Postremo, etsi scio quàm sint morosa iudicia, et de sententiarum proprietate, et de genere versuum, tamen ego in altero diligentiam tuam, in altero felicitatem laudo. Ineptissimum genus est illorum, qui quadam Judaica superstitione addicti glossematis Judæorum, cum figuras non intelligant, nec sententiarum ordinem animaduertant: sæpe absurdas interpretationes, ac vere, ut græce dicitur, naga ro mhoç affingunt, Hos sibi placere sinamus, tu Musis et melioribus ingenijs canito. Ago itaque gratias tibi et meo et publico nomine, quod Ecclesiam pulcherinno monumento ornasti, et iuuentutis studia accendis et adiuuas: Neque hoc meum iudicium

obscurum est: Soleo enim adhortari adolescentes nostros, ut hoc scriptum legant, et ament, propterea quod et psalmis multum lucis adfert, et prodest his communibus studijs. Nam cum diuina quadam ingenij felicitate, ueterem et pulcherrimam carminis formam reuocaueris, nostros homines ad studium poëtices inuitasti, quod ad eloquentiæ studia conseruanda plurimum adfert momenti. Quare tibi multum debet Respub. et debebit posteritas, quod ingenij tui felicitate, et tua diligentia, optimæ artes excitatæ et propagatæ sunt, qua laude, doctis quidem nulla debet esse optatior, Bene Vale, Vuittenbergæ Cal. Augusti. M.D.XXXVII.

ELIAS EOBANUS had the name of HESSUS because he was born, in 1488, on the confines of Hesse. He was Professor of the Belles Lettres at Erfort, Noremberg, and Marburg, to which he was invited by the Landgrave of Hesse. Here he died in 1540, aged 52. He was a free liver; and indulged himself in wine and the table. He translated Theocritus, Basil. 1531, 8.o; and Homer's Iliad, Basil. 1540, 8.o His Elegies are said to have been worthy of the ages of the best Latinity. Camerarius wrote his Life, printed at Leipsic, 1696. 8.°

I take the following SPECIMEN, because it is short.

PSALMUS XV.

Domine quis habitabit in, etc.

ARGUMENTUM.

Hic Psalmus continet doctrinam legis, et habet 'amplissima

præconia bonorum operum, siquidem ostendit ea non solum requiri a Deo, sed etiam Deum ea remuneraturum in fidelibus. Nota autem primo loco poni veritatem, hoc est, studium verbi Dei, quod facit integros homines, timentes Deum, et confidentes in ejus misericordia Christum.

Quis tua templa Deus, tua quis tentoria dignus
Incolet, et montis stabit in arce tui?
Integer, et vitæ maculis non oblitus ullis,

Non nisi justa operans, nec nisi vera loquens.
Qui non alterius famam detrectat honoris,
Nec mala de socio cogitat ulla suo.
Opprobium qui vicino non ingerit, et qui
Negligit assuetos improba facta sequi.
Qui colit obsequio Domini præcepta colentes,
Qui quod jurârit fallere nolit opus.
Qui super usura sortem non auxit iniqua,
Qui super insontem munera nulla capit.
Quisquis ad hæc animum facienda induxerit, ille
Puurs et æterno tempore salvus erit.

ART. LXXXIX. LECTII JONAHI.

Jacobi Lectii V. Cl. JONAH. Sev Poetica Paraphrasis ad eum valem. (With the Stephens device.) An. M.D.XCVII. 4.o

GENEROSE ET ANTIQUE NOBILITATIS DOMINO, GEORGIO SIGISMUNDO PRAKSCHICKY, A ZASTRISELL, DOMINO BUCHLOUIJ, SERAUITIJ, etc.

JAC. LECTIUS S.

GALLICA peregrinationis necessitatem mihi fecère nuperi menses, Domine Illustriss. Ibi à publicis ministeriis dum quiesco, etiam in prædiis rusticanis plusculos dies, adieci animum ad ea lubens quæ conditio temporum poscit magis, nec non minæ cælestes. Ad ea inquam quæ zṣes dear, et è sacris monumentis. Talia inter propriâ curà dignum istud magni Vatis, et quæ salubrium rerum hic supellex. Vides quo in loco res Europæ, quæ in tempora, quàm confusis cæli solique vestigiis, nasci te placitum Parenti summo gentis humanæ et iuuenile pectus licet, seriorum tamen intelligens, tangunt et angunt hæc tam seria. Fluctuat ecce publica Nauis mari in alto, sine funibus, sine linteis, sine antennis: et iam fluctuat per tot annos. At non futurus finis aut modus rois d'véμas, dum non animis prauis eorum qui in eà. Periclitantur de summa re regna, vrbes: ac vim plures, remedia alij variè disserunt ex politicis et humanioribus præceptis. Frustrà vtrique, in reatu tanto seculi nostri, nisi adimus et audimus κήρυκα τᾶτον τῆς μετανοίας. Hæc Poëmatis summa istiùs: quod leuando et erudiendo animo mihi tentatum facio Illustris D. iuris tui: ob duas causas. Primùm, quòd suadeat amor ita quo me amas, et quæ à me: imò quo amat domus vestra, præcipuéque columen eius, simul veræ nobilitatis, patruelis tuus Winceslaus, proprià fortean laude mihi aliquando dicendus. Et quamuis ea quæ nostra sunt effici amplius nostra posse Prudentes negent exertè tamen, quæ genuina vis esse assolet gratæ mentis, magis magisque vester, siquà pote est, fieri aueo. Memini et Carolum Zerotinum, Baronem Illustriss. delicium illud dico Virtutis et Musarum, propinquo sanguine tibi coniunctum, auram item dare haut dudum benignioris sui adfectus. Dicandi causa altera, quia sequeris hos tu iam nunc, cui erudita pietas cordi imprimis : nec diffidimus subsidiis fretum talibus, gentis pariter et naturæ, pergere iter planum ad gloriam. Sed nec infirmè

[ocr errors][merged small][merged small]

firmat hanc spem, quòd hi ipsi suâ prudentiâ Paludium quoque nostrum egregiæ indoli tuæ præfecêre: moribus virum et doctrinâ iuxtà insignem, et Philosophilum meritissimo cognomento dictum nostris, non modò amicorum sed bonarum et amabilium rerum omnium (ita interpretor) peritissimum Amatorem. Eant in posteros, eant præcor, Zastrisellorum tot decôra, et voti me cuius ille damnet Σε δοτηρἑεων,

Immortale genus maneat, multósque per annos

Stet fortuna domus, et aui numerentur auorum :
Vale, Illustris Domine, et nos ama. Ex Musæo xv. Kal. VII.

M.D.XCVII.

This Work is sometimes bound up with Be

za's Poems.

For J. LECTIUS, see Res Lit. vol. III. p. 264. See also this volume, ante p.

ART. XC. LAELIUS PEREGRINUS.

Laeli Peregrini civilis Philosophie in Romano Gymnasio Professoris Oratio in Obitum Torquati Tassi Poëtæ, atque Philosophi clarissimi. Ad Cynthium Aldrobrandinum Card. Ampliss. Romæ, apud Guglielmum Facciottum cxvii. 4.o (1) pp. 23. (RARISSIMUS. )

[1] Among other Orations on Tasso are the two following: Orazione in lode di Torquato Tasso fatta nell' Academia degli Alterati dal Lorenzo Giacomini. Firenze pel Giunti. 1586. in 4.o e pel Ma-. rescotti, 1595. in 4.0 2. Orazione Funerale de Lorenzo Ducci

nell' esequie di Torquato Tasso. Ferrara, pel Baldini. 1600. in 4.o

« PredošláPokračovať »