Obrázky na stránke
PDF
ePub

GULIELMI BAXTERI

PRE FATIO

EDITIONI SECUNDÆ, LOND. 1725, PRÆMISSA.

ECCE jam altera vice prodit in lucem, poft plus viginti annorum fpatium, Horatius meus. In caufa autem hoc fuerat, quod jam paucorum teratur manibus, et quod paucula erant emendanda, nonnulla permutanda, adjicienda vero plura, præfertim poftquam Clariffimus Bentleius tanto cum molimine et pompa, collatis omnium temporum Exemplaribus et Auctoritatum Exemplis, Scriptorem istum videretur magis oppreffiffe quam adornâffe. Certe nos diverfum ingreffi fumus iter; nam pro curta noftra fupellectile, contenti fuimus flofculos quofdam noftros, quos magna ex parte jam olim vacivis quidem horis collegeramus, in unum quafi fasciculum congerere, publicoque Eruditorum ufui proponere; quo non tam fcirent quid nos ipfi fentiremus, quam quid illuftrioribus Horatii Interpretibus, tam veteribus quam novis, per omnia tempora vifum fuerit. Atque in his facem nobis prætendunt quæ credimus adhuc in ruderibus exftare veterum fcholiorum Helenii Acronis Pomponiique Porphyrionis Excerpta. Hos viros floruiffe ftante adhuc deorum cultu vel ex ipforum fcriptis legentibus patebit. De nobis vero, et Præfenti nostro inftituto, aliorum erit judicare; qui fi ftudiofo favebunt labori, erit cur nobis gratulemur; fin (quod fane exfpectandum duximus) plures damnaturi funt quæ non intelligunt, nos factum noftrum durato corde feremus. Sicubi vero in hoc opufculo nimis acri videbimur ufi ftilo, Criticumque gladium de confueto more strinxiffe, illud de jure nostro nobis vendicandum cenfemus. Genus enim irritabile Criticorum natio. Abest tamen odium, ira et æmulatio prava, imo et partium ftudium a studio Mufico quod fumus profeffi

Cadimus, inque vicem præbemus crurà sagittis :
Vivitur hoc pacto.

Non vidit exemplum hujus editionis Baxterus. Monet lectorem Londinenfis editor, "Enarratorem eruditum huic operi recenfendo per menfes " aliquot incubuiffe, nec multis, antequam fatis ceffit diebus abfolviffe." G.

EJUSDEM

PREFATIO PRIOR,

SIVE

INSTITUTI OPERIS RATIO.

In hoc Commentario Veterum Scholiorum Reliquiæ, quas, tanquam Tabulas e naufragio, fumma cum diligentia, ex imperitis rudioris ævi compilatoribus collegimus, merito fuo facem præferunt. Abfque his foret, vel eruditiffimi in multis fruftra defudaverint; quinimo in plurimis plane cæcutire deprehenduntur. Sunt ifta fane et lacera et foede interpolata, dum fplendida Acronis atque Porphyrionis nomina præ fe ferunt. Forfitan tụ quæras, quid ego de his fentiam: rem omnem paucis expediam. Pomponius Porphyrio, homo doctus atque diligens, incertum quo ævo, ftante cerțe deorum cultu, Helenii Acronis, vetufti Grammatici, forfan etiam aliorum fufiora Commentaria, in breve compendium redegerat : Magiftri Librarii fequioris ævi hunc itidem compilavere; quorum in numero cum Pfeud-Acrone et Pfeudo-Porphyrione, Cruquianus Interpres nominandus venit; etfi hic quidem fit cæteris multis in rebus et plenior et purgatior. Poft hos Recentiorum præcipuos adivimus; præfertim vero Lambinum, Cruquium atque Torrentium, tria Horatii lumina. Lambinus worvuadrie atque diligentia mirus; Cruquius apprime doctus ingenioque præcipuus; Torrentius et probus et judicii plenus, pulcherrimifque rebus ubique refertus: omnes in conferendis fcriptis codicibus diligentiffimi. Cruquium fere per omnia fequitur in luculenta fua Paraphrafi Lubinus; hunc iterum excerpfit nofter Bonaius. Superiore etiam fæculo Chriftophorus Landinus plurima acute protulit. Erat et Antonius Mancinellus homo diligens et multæ lectionis, ut vere de eo Glareanus cenfuit: folas tamen Odas, quod quidem fcimus, hic interpretatus eft. Antonius Muretus pauca commentatus eft, fed plane aurea. Henricus Stephanus. feliciter limam fuam ad

movit. Cæteri vel hoc uno laudandi, quod tantum fcriptorem adamaverint, curaque fua dignum exiftimaverint. Heinfio non defuit doctrina, fed Horatianus genius. De Scaligero mallem Andream Dacerium audires: Ce fçavant homme à été malheureux, inquit ille, dans tous les endroits qu'il a blamé, et de tous fes Critiques, il n'y a pas une jufte. Justissima sane cenfura, tantoque viro digna. Tanaquillo Fabro cæteri mortales Acrifia proles videntur, in ipfius tamen notulis div vs. De ipfo Dacerio qui Gallice fciunt melius judicabunt: quare Petrum Rodellium audies, virum non ineruditum de Societate Jefu, qui nuper pauca, fed bona in Horatium confcripfit: Judicet aquus lector et videat, inquit ille, malitne in ifto Interprete fidem an diligentiam defiderare. De me ipfo autem, fiquid et mihi poft tantos viros humanitus acciderit, quod certe fiet, ignofcent ingenui, et laudabunt diligentiam, etiam ubi defuiffe videbitur fucceffus. Nihil moror fciolos, morofulos et vultuofos: his enim, fatis fcio, placebit nihil, nifi quod displicebit; nam fola rimabuntur vitia: etfi et hoc propemodum humanum vitium fit:

Difcit enim citius meminitque libentius illud,
Quod quis deridet, quam quod probat et veneratur.

Emulos atas noftra multos habet, amicos paucos, invidos plures, qui omnia inanis arrogantiæ caufa fibi affumunt, et ne parum multa fcire videantur, ea damnant, quæ penitus ignorant. Jacobus Gutherius de Jure Manium.

b iij

Q. HORATII FLACCI

VITA,

A SUETONIO TRANQUILLO CONSCRIPTA.

Qui UINTUS Horatius Flaccus Venufinus, patre, ut ipfe quidem tradit, Libertino, et* Exauctionum Coactore, ut vero creditum eft, Salfamentario; cum illi quidam exprobraffet, Quoties ego vidi Patrem tuum brachio fe immungentem +! Bello Philippenfi, excitus a M. Bruto Imperatore, Tribunus Militum meruit; victifque partibus, venia impetrata, ‡ Scriptum Quæftorium comparavit; ac primo Mæcenati, mox Augufto in gratiam infinuatus, non mediocrem in amborum amicitia locum tenuit. Mæcenas quantopere cum dilexerit fatis teftatur illo Epigrammate,

Ni te vifceribus meis, Horati,

Plus jam diligo, tu tuum fodalem,

§ Minno me videas ftrigofiorem.

Sed multo magis, extremis Efquiliis || tali ad Auguftum ¶ Eclogio;

Horati Flacci ut mei efto memor.

Auguftus Epiftolarum quoque ei officium obtulit, ut hoc ad Mecenatem scripto fignificat; Ante ipfe fufficiebam fcribendis Epiftolis Amicorum; nunc occupatiffimus et infirmus, Horatium noftrum te cupio adducere. Veniet igitur

* Ita legendum cenfeo, pro eo quod erat Exaclionum. Cur non poffit finita et peracta Auctio dici Exauctio, uti Exædificatio perfecta ædificatio, et Exconsul fun&tus Consulatu? Vide ad Sat. 1. 6. 87.

+ Emungentem al. G.

Cicero in Verr. clare oftendit cuivis e Libertinis nonnullis corrogatis Decuriam Scribarum emere licuiffe.

S Pro Hinno Petrus Nannius edidit Mimo, de quo nos fecimus Minno: eft autem Minnus, vel Minus, ovis ventre glabra, Fefto a Græco ruinos Apica dicta. Noftri dicerent, MORE HAGGER THAN A PEEL'D EWE. BAXT. Titii Sodalis Ginno Gronovius, ut ludatur in aliquem vicinum vel notum, Titium ftrigofo mulo vehi folitum. GESN.

Efquiliis nemo alius, quod obfervarim; fed vel judiciis, vel fimpliciter extremis. Efquiliis forte huc irrepfit ex fine hujus Vitæ, de monumento Horatii. GESN.

Pro Elogio reponendum duxi Eclogio, de qua voce vide Eruditiffimum Jacobum Gutherium, De Jure Manium.

ab ifta parafitica menfa ad hanc regiam, et nos in Epiftolis fcribendis adjuvabit. Ac ne recufanti quidem aut fuccenfuit quicquam, aut amicitiam ingerere deftitit. Exftant Epiftolæ, e quibus, argumenti gratia, pauca fubjeci. Sume tibi aliquid juris apud me, tanquam fi convictor mihi fueris: quoniam id ufus mihi tecum effe volui, fi per valitudinem tuam fieri poffit. Et rurfus: Tui qualem habeam memoriam poteris ex* Septimio quoque noftro audire: nam incidit ut coram illo fieret a me tui mentio. Neque enim fi tu fuperbus amicitiam noftram fprevifti, ideo nos quoque àrrvegnPavμev. Præterea fæpe eum inter alios jocos putiffimum penem, et homuncionem lepidiffimum appellat, unaque et altera liberalitate locupletavit. Scripta quidem ejus ufque adeo probavit, manfuraque perpetuo opinatus eft, ut non modo Sæculare Carmen componendum injunxerit, fed et Vindelicam Victoriam + Tiberii Drufique Privignorum fuorum; eumque coëgerit propter hoc, Tribus Carminum Libris ex longo intervallo Quartum addere; poft Sermones vero lectos quofdam, nullam fui mentionem habitam, ita fit queftus: Iratum me tibi fcito, quod non in plerisque ejufmodi fcriptis mecum potissimum loquaris. An vereris ne apud pofteros infame fit quod videaris familiaris nobis effe? expreffitque Eclogam § cujus initium eft;

Cum tot fuftineas et tanta negotia folus,
Res Italas armis tuteris, moribus ornes,
Legibus emendes, in publica commoda peccem,
Si longo fermone morer tua tempora, Cæfar.

Habitu corporis brevis fuit atque obefus; qualis et a femet ipfo in | Satya ris defcribitur, et ab Augufto hac Epiftola; Pertulit ad me Dionyfius libellum tuum, quem ego, ne accusem brevitatem, quantulufcunque eft, boni confulo. Vereri autem mihi videris, ne majores libelli tui fint, quam ipfe es. Sed fi tibi ftatura deeft, corpufculum non deeft. Itaque licebit in fextariolo fcribas, cum¶

[blocks in formation]

Elogium al. male, puto. Eft autem Ecloga f. Epistola libri fecundi prior. GESN.

Hinc conftat et Epiftolas fuiffe olim pro Satyris. BAXT. Refpicere enim videtur Epift. 1. 4. extr. GESN.

Nemo, quod fciam, neque quærit, neque docet, quid fit in fextariolo fcribere? Nam quod jubent correpere cum fuo aqualiculo poetam intra fextariolum, tanquam in lecticam lucubratoriam, five Cabinetum, ut hodie vocamus, et ibi contractis pedibus fcribere, Angli juvenes, quorum deinde infectatio Bentleii commemorabitur, illos rifum quærere apertum eft. Cæterum hæc videtur effe epiftolæ fententia. Humaniffime accusat Augustus brevitatem libri Horatii, eoque ipfo indicat, se lectione illius non fatiatum. Jocofe autem impingit Flacco brevitatis illius confilium, vereri illum, ne fe ipfo majores fint libri, quos ederet. Addit, fi velit poeta volumina facere fui fimilia, debere illa non longa quidem effe (cogita hic, lector, volumen in bacillo fuo vel longo vel brevi convolutum), fed tamen craffiufcula. Itaque licet pro illo bacillo, cui involvitur charta, adhibere fextariolum, cylindrum brevem fed proportione craffum, (ut fi axim æquet vel fuperet adeo diametros, quod in menfuris parvis liquidorum, magis etiam aridorum, folenne eft) quo (ita legendum pro cum, quod ortum videtur ex quom in quod ǹ que primum forte corrupta eft) h. e. UT circuitus tui voluminis propter illum cui involutum eft fextariolum, fit tumidiffimus, ficut eft circuitus ventriculi tui. GESN.

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »