Obrázky na stránke
PDF
ePub

tatem fatis exhibebat, confeci indicem Nominum cum brevi expli catione, præfertim cum in notis huic rei non ubique fatisfactum effe videretur. Omnino autem hic, inprimis in perfonarum ratione, quantum fieri potuit, Jani doctiffimi, qui Horatii Carmina elegantiffime edidit, et Wielandii Viri ingenio et doctrina Clariffimi, qui Sermones et Epiftolas, additis obfervationibus lectu digniffimis, germanice reddidit, opera me ufum effe gratus profiteor. Quare fi quid in hac editione a me præftitum fuerit, quod juventuti scholasticæ ad facilius et rectius Horatium intelligendum pro fit; vehementer lætabor.

[ocr errors]

J. M. GESNERI

PREFATI O.

ADEO ab omnibus inde fæculis fategerunt circa Horatii Flacci Eclogas Librarii, Interpretes, Critici, ut poffit homo diligens, cui Bibliothecæ pateant, facile librum mediocrem vel fola hujus Poetæ enarranda hiftoria literaria implere.

Et tamen, quod fine injuria cujufquam hominis fimpliciterque dictum volumus, defideratur a multis inde annis editio quæ primum verba Auctoris, quantum poteft, integra atque emendata repræfentet, neque fuperioris barbariei vitiis horrida, neque eadem corrupta et interpolata a Criticis.

Quod ut judicari melius poffit, adjici optabam varietatem lectionis, five ab antiquis librariis ea profecta fit, five a recentiorum hominum invecta ingeniis, non omnem illam quidem, quod infinitum eft, et in libro, qualem hic defcribimus, non neceffarium; fed eam, quæ vel fententiam Poetæ, vel veterem Orthographiam mutet, vel aliud memorabile habeat, quod non ignorare velit aliquis mediocriter horum ftudiorum curiofus. Nam qui plane fe illis dedidere, his nihil nimium eft. Hoc igitur alterum erat, quod requirebam.

Denique cum plurimi, quin plerique fint Horatianæ elegantiæ ftudiofi, qui vel per ætatem, vel per quafcunque alias vitæ fuæ rationes, non poffint fatis intelligere poetam, novatorem in verbis nonnunquam, multa e Græco fonte licentius derivantem, fæpe ad Fabulas, Historias, Geographiam, Genealogias, Perfonas fua ætate nobiles, poft paullo ignorantiæ quadam nocte fepultas, alludentem; quibus neque vacet, neque alias integrum fit ad alios libros tranfire, magnos commentarios volvere, qui præfertim deftituant fæpe, ubi minime opus erat, ftudiofos: hac ergo conditione cum et major et nobilior pars fit lectorum Horatii: optabilę fane erat talium exemplarium exftare copiam, quæ breves, ne onerent et velut obruant ipfum Poetam, fed quantum præftari poteft, bonas interpretationes eorum locorum habeant.

Spectabant hoc prudentes viri qui Delphino tum fuo, et per hunc studiofis reliquis parari jubebant eorum, qui claffici vocantur, latinorum fcriptorum editiones: fed quantum, h. e. quam parum quidam, quam nihil plerique profecerint, fæpe jam homines eruditi conquesti sunt.

Horatio illud commode præter plerofque accidit, quod inventi funt mature Grammatici, qui vel nomina Horatiana libris explicarent, vel fcholia et Annotationes fcriberent, quibus ea loca declararent, quæ obfcuritatem aliquam ab iis, quas commemoravi modo, caufis contraxerant: qui præstarent Horatio, quod fuo Boilavio noftra memoria præftitit, ab ipfo adjutus auctore, Broffettus: cujus abfque commentario effet, quotufquifque Gallorum ipforum hodie intelligeret Boilavium? Antiquiffimi ergo eorum, quos hodie Scholiaftas vulgato nomine appellamus, difcere multa ex fenibus, vel ex libris poterant, quorum poftea memoria intercidit.

Horum fi hodie finceri exftarent commentarii, ad eum modum, ut Afconii Pediani quædam Ciceronis orationum interpretamenta habemus, mire inde adjuvaretur jucundiffimi poetæ intelligentia. Sed dolendum eft, ita a pofterioribus priorum labores effe corruptos, truncatos, interpolatos, uti nunc opus fit homine fubacti multo ufu et longa confuetudine judicii, qui veteris purpuræ lacinias, interdum vix filamenta, eruere ex iftis centonibus et inde lucem fuam dare Horatio poffit. Siquis talis nancifcatur etiam antiquiffimorum exemplarium copiam, et adhibeat ad eam rem patientiam fatis longam, ille forte hinc inde adhuc ultra Baxterum Flacco prodeffe queat.

Nempe ad hoc nunc veniendum eft. GULIELMUS BAXTERUS *, vir doctus, Richardi nobilis Theologi fratre genitus, as ille quidem, fed idem tamen woλvuadísaros, qui in literis antiquariis Britannorum fuorum, tum Græcorum Romanorumque, et inftitutione puerorum, et re tenui, confenuit, auctor Gloffarii Antiquitatum Britannicarum, dedit Londini MDCCI, 8. 2. Horatii Flacci Eclogas, cum fcholiis præcipue antiquorum Grammaticorum, Helenii Acronis, Pomponiique Porphyrionis, quorum reliquias fœdis interpolationibus purgatas ac fere integras reponere se putabat. Utrum fuo folius ingenio et judicio in cenfura illa delectuque verfatus At, an adjumenti quidquam ex antiquis libris habuerit, nufquam, puto, indicat: fed dum de præfidiis externis tacet, fatetur, credo, nulla fe habuiffe. Cæterum mihi non eft dubium, quin plerumque certe bene indicarit vir recondita eruditionis, ut illum appellat feverus cenfor Bentleius ad Carm. 1. 3. 20. qui docti interpretis elogium illi non invidet, neque eum reprehendit, ut ad Ser. 2. 3. 28. it. 2. 4. 67. Et fane eruditus eft, ac doctri

Qui de viri vita et libris editis ineditifque doceri volunt, adire debent Biographie Britannice To. I. h. v.

næ melioris aliquid nobis impertit, etiam cum errat, aut nimis indulget ingenio: id quod præcipue circa illas Dilogias i. Allegorias, tantopere amatas viro, contingere observo V. G. Carm. 1. 15. et 28. et 34. it. 2. I. II. et 3. 3. et 4. 1. atque 6. denique Epodon 13. 12.: in quibus locis parum' videtur memor fuiffe eorum, quæ falubri confilio ipfe monuit ad Car. 2. 12. 5. Ita erraffe illum puto ad Car. 4. 7. 10. (vid. Addend.) fed ut fimul moneret de tribus horis f. anni tempeftatibus, quod nefcio an Latinis literis, proditum fit. Quod pofteriori editioni amarus interdum videtur in Bentleium, forte ab illo contemtum se putabat, (vid. ad Car. 4. 14. 10.) forte morofulum fenectus fecerat, forte ne deftinarat quidem typis omnia, quæ illuferat marginibus libri fui.

Quæ cum ita fint, Baxteriana exemplaria Horatii commendare folebam junioribus amicis, et nunquam forte de edendo Horatio cogitaturus ipfe fueram, illorum fi copia fieri ftudiofis in Germania potuiffet. Sed cum vifum effet librum ita utilem, ita commodum, parabilem etiam facere noftris: nolebam illum fine dote aliqua a me dimittere, idque eo minus cum præter ea, quæ quadraginta amplius annorum cum Flacco familiaritas, et ufus aliquis earum rerum, quibus hic opus eft, fubjicere poterant, etiam a fortuna offerrentur quædam ornandæ editionis præfidia. Quare ftatui tribus illis generibus, quæ in ipfo ingreffu commemoravi, augere pro præfenti copia et voluntate, Baxteri editionem.

Ac primo quidem non tam hoc egi, ut emendarem Horatium, quod munus cumulate, et forte plus, quam opus erat, illi præftitum arbitror; quam ut ab intempeftivis emendationibus, h. e. corruptionibus illum tuerer et in ftatum velut fuum affererem.

Quo plures lectores et ftudiofos habuit Horatius, eo plures illi etiam manus admovere emendandi cauffa conati funt, non æquo fucceffu, diffimili nimirum ipfi ingenio doctrinaque. Ingeniofi et eruditi viri fibi placuerunt, fi quid exfculpere poffent elegantia Horatii, ut ipfi arbitrabantur, dignius: fed primum illud ipfum judicium, Quid fit infcriptore prope bis mille annorum elegantius? difficile eft et ita multis fæpe rationibus involutum, ut merito hoc maxime in genere quo quis eft doctior, tanto, majoris modeftiæ caufas habeat.

Et fi demus viris doctis, (quod cum univerfim negari propter hunane naturæ et rei ipfius conditionem non poffit, tamen in hoc vel illo loco propter caufam modo indicatam concedi vix ac ne vix quidem poteft) ipfos aliquid inveniffe accepta lectione melius, pulchrius: an ideo illud potius fcripfiffe Horatium, confectum eft? Licuitne dormitare, halucinari etiam Horatio ?

Quid fcripferit Flaccus, ea quæftio hiftorica eft: in ea teftibus, h. e. libris antiquis, confentientibus præcipue, credendum, quamdiu ipfi fibi fi

dem non abrogant, quamdiu non dicunt aperte repugnantia. Sed videntur interdum repugnare, quæ, circumfpecta rite omni circumstantia, in concordiam poffunt redigi eo, ut in muficis, jucundiorem, quod habent aliquid pugnæ admiftum. Tali ga non obfervata fraudi fuere nonnunquam Bentleio V. C. Serm. 2. 5. 79. et 103. Si quid autem fit etiam, quod a vitiofa repugnantia liberare non poffim, non ideo urere et fecare licet, non graffari in libros, ut in difcipulorum penfa folet emendatrix manus præceptoris: fed nifi ita mollis, ita liquida, ita clara, ita unica fit emendatio, plane uti dubitare homini rerum perito non liceat, modestiæ noftræ et bonorum librorum integritati potius ita confulamus, ut in margine, quid nobis videatur, indicemus.

Dici non poteft, quam facile fit hic falli, labi, corrumpere quod emendare velis. Cum concedatur fenibus givтo, dicam quid mihi ufu venerit. Fuere ab adolescentia inde mea amici, eruditi fane homines et ingeniofi, qui fubinde accufarent meam in emendationibus vel alienis vel meis admittendis tarditatem. Sed fateor ingenue, aliquoties tamen cum omni illa, quam ego cautionem appellabam, ipfi timiditatem, aliquoties mihi ufu venisse, ut aucto scilicet rerum verborumque ufu, retractandæ effent emendationes, quæ valde mihi placuerant.

Quominus pœnitet in Horatio caufam receptarum lectionum fufcepiffe nonnunquam contra ipfum Bentleium, etiam ubi irafcitur, (ut ad Art. Poet. 441.) quod folent non nunquam viri docti, cum putant iniquum esse librariis femibarbaris plus fidei haberi quam fuæ rationi, hoc eft rectæ : quafi viciffent vero fuam rationem hic effe rectam. Contra hanc criticorum quorumdam vchementiam armatum pectus habere debet Horatii præfertim editor, et malle cum Philoxeno ire in Lautumias, quam laudare non bonas, cujufcunque demum fint; quam recipere pulchras quantumvis, fed minus neceffarias, emendationes.

Qui hoc poteft, ille multo minus movebitur ab iis, qui vel omnium bonarum rerum rudes, vel certe fuavitatis poeticæ expertes, aut non fatis familiariter verfati cum fcriptore, quem contrectare audent, corrigere aliquid et emendare conantur. Talia multa cum non ignorarem, præterii fciens, ac fatis habui ipfo filentio de illis judicaffe. Eandem fere rationem tenui circa portentofos Harduini conatus, qui in Pfeudo-Horatio, parte operum Varior. Amft. 1733, fol. Lyrica opufcula omnia, qua folebat importunitate et impudentia, veteri Horatio, cujus eff fatetur fermones atque epif tolas, abjudicata, cohorti impuræ, in cerebro ipfius nidulanti, adscribit, quæ fæculo XIII. ea confinxerit et antiquis hominibus per fraudem fubjecerit, quæ puerili credulitate Ciceroni, Virgilio, cæteris, eruditi omnes, ante quam ipfe exoriretur, tribuerint. Hujus, fpeciminis caufa, portenta quæ dam infignia deportavi, cæterarum ne mentionem quidem faciendam cenfui.

« PredošláPokračovať »