Obrázky na stránke
PDF
ePub

tatem fatis exhibebat, confeci indicem Nominum cum brevi explicatione, præfertim cum in notis huic rei non ubique fatisfactum , esse videretur. Omnino autem hic, inprimis in personarum ratione, quantum fieri potuit, Jani do&tiffimi, qui Horatii Carmina elegantissime edidit, et Wielandii Viri ingenio et do&rina Clariffimi, qui Sermones et Epistolas, additis observationibus lectu dignisfimis, germanice reddidit, opera me usum esse gratus profiteor. Quare fi quid in hac editione a me præstitum fuerit, quod juventuti scholasticæ ad facilius et rectius Horatium intelligendum pro fit; vehementer lætabor.

[ocr errors]

J. M. GESNERI

PR Æ FATI O.

[merged small][ocr errors]

Adeo ab omnibus inde fæculis sategerunt circa Horatii Flacci Eclogas Librarii, Interpretes, Critici, ut pofsit homo diligens, cui Bibliothecæ pateant, facile librum mediocrem vel sola hujus Poetæ enarranda historia literaria implere.

Et tamen, quod fine injuria cujusquam hominis simpliciterque dictum volumus, desideratur a multis inde annis editio quæ primum verba Auctoris, quantum poteft, integra atque emendata repræsentet, neque fuperioris barbariei vitiis hortida, neque eadem corrupta et interpolata a Criticis.

Quod ut judicari melius poflit, adjici optabam varietatem lectionis, five ab antiquis librariis ea profecta fit, five a recentiorum hominum invecta ingeniis, non omnem illam quidem, quod infinitum est, et in libro, qualem hic describimus, non necessarium ; fed eam, quæ vel fententiam Poetæ, vel veterem Orthographiam mutet, vel aliud memorabile habeat, quod non ignorare velit aliquis mediocriter horum ftudiorum curiofus. Nam qui plane fe illis dedidere, his nihil nimium eft. Hoc igitur alterum erat, quod requirebam.

Denique cum plurimi, quin plerique fint Horatianæ elegantiæ ftudiofi, qui vel per ætatem, vel per quascunque alias vitæ suæ rationes, non poflint fatis intelligere poetam, novatorem in verbis nonnunquam, multa e Græco fonte licentius derivantem, fæpe ad Fabulas, Historias, Geographiam, Genealogias, Personas sua ætate nobiles, post paullo ignorantiæ quadam nocte fepultas, alludentem ; quibus neque vacet, neque alias integrum fit ad alios libros transire, magnos commentarios volvere, qui præfertim deftituant fæpe, ubi minime opus erat, ftudiofos : hac ergo conditione cum et major et nobilior pars fit lectorum Horatii: optabile fane erat talium exemplarium exstare copiam, quæ breves, ne onerent et velut obruant ipsum Poetam, fed quantum præstari potest, bonas interpretationes eorum locorum habeant.

Spectabant hoc prudentes viri qui Delphino tum suo, et per hunc ftudiofis reliquis parari jubebant eorum, qui classici vocantur, latinorum scriptorum editiones : fed quantum, h. e. quam parum quidam, quam nihil plerique profecerint, fæpe jam homines eruditi conquesti sunt.

Horatio illud commode præter plerofque accidit, quod inventi sunt mature Grammatici, qui vel nomina Horatiana libris explicarent, vel fcholia et Annotationes fcriberent, quibus ea loca declararent, quæ obscuritatem aliquam ab iis, quas commemoravi modo, causis contraxerant: qui præftaTent Horatio, quod suo Boilavio nostra memoria præstitit, ab ipso adjutus auctore, Broffettus : cujus absque commentario effet, quotusquisque Gallorum ipsorum hodie intelligeret Boilavium ? Antiquiffimi ergo eorum, quos hodie Scholiastas vulgato nomine appellamus, discere multa ex fenibus, vel ex libris poterant, quorum poftea memoria intercidit.

Horum si hodie finceri exstarent commentarii, ad eum modum, ut Afconii Pediani quædam Ciceronis orationum interpretamenta habemus, mire inde adjuvaretur jucundiffimi poetæ intelligentia. Sed dolendum eft, ita a pofterioribus priorum labores effe corruptos, truncatos, interpolatos, uti nunc opus fit homine fubacti multo ufu et longa consuetudine judicii, qui veteris purpuræ lacinias, interdum vix filamenta, eruere ex iftis centonibus et inde lucem suam dare Horatio poflit. Siquis talis nanciscatur etiam antiquissimorum exemplarium copiam, et adhibeat ad eam rem patientiam fatis longam, ille forte hinc inde adhuc ultra Baxterum Flacco prodefle queat.

Nempe ad hoc nunc veniendum eft. Gulielmus BAXTERUS , vir doctus, Richardi nobilis Theologi fratre genitus, oferece tus ille quidem, fed idem tamen non upectisatos, qui in literis antiquariis Britannorum suorum, tum Græcorum Romanorumque, et institutione puerorum, et re tenui, confenuit, auctor Glofarii Antiquitatum Britannicarum, dedit Londini MDCCI, 8. 2. Horatii Flacci Eclogas, cum scholiis præcipue antiquorum Grammaticorum, Helenii Acronis, Pomponiique Porphyrionis, quorum reliquias fædis interpolationibus purgatas ac fere integras reponere se putabat. Utrum suo solius ingenio et judicio in censura illa delectuque versatus At, an adjumenti quidquam ex antiquis libris habuerit, nusquam, puto, indicat: fed dum de præfidiis externis tacet, fatetur, credo, nulla fe habuiffe.

Cæterum mihi non eft dubium, quin plerumque certe bene indicarit vir recondit& eruditionis, ut illum appellat severus cenfor Bentleius ad Carin. 1. 3. 20.: qui docti interpretis elogium illi non invidet, neque eum reprehendit, ut ad Ser. 2. 3. 28. it. 2. 4. 67. Et fane eruditus eft, ac doctri.

Qui de viri vita 'et libris editis ineditisque doceri volunt, adire debent Biographiæ Britan. nicæ To. I. h. v.

ne melioris aliquid nobis impertit, etiam cum errat, aut nimis indulget in-' genio : id quod præcipue circa illas Dilogias i. Allegorias, tantopere amatas viro, contingere observo V. G. Carm. I. 15. et 28. et 34. it. 2. 1. 11. ét 3. 3. et 4. 1. atque 6. denique Epodon 13. 12.: in quibus locis parum videtur memor fuiffe eorum, quæ falubri confilio ipfe monuit ad Car. 2. 12. 5. Ita errasse illum puto ad Car. 4. 7. 10. (vid. Addend.) sed ut fimul moneret de tribus horis f. anni tempeftatibus, quod nefcio an Latinis literis, proditum fit. Quod pofteriori editioni amarus interdum videtur in Bentleium, forte ab illo contemtum se putabat, (vid. ad Car. 4. 14. 10.) forte morosulum senectus fecerat, forte ne destinarat quidem typis omnia, quæ illuferat marginibus libri fui.

Quæ cum ita fint, Baxteriana exemplaria Horatii commendare folebam junioribus amicis, et nunquam forte de edendo Horatio cogitaturus ipse fueram, illorum fi copia fieri ftudiofis in Germania potuisset. Sed cum visum effet librum ita utilem, ita commodum, parabilem etiam facere nof, tris : nolebam illum fine dote aliqua a me dimittere, idque eo minus cum præter ea, quæ quadraginta amplius annorum cum Flacco familiaritas, et usus aliquis earum rerum, quibus hic opus eft, subjicere poterant, etiam a fortuna offerrentur quædam ornandæ editionis præfidia. Quare ftatui tribus illis generibus, quæ in ipfo ingreffu commemoravi, augere pro præsenti copia et voluntate, Baxteri editionem.

Ac primo quidem non tam hoc egi, ut emendarem Horatium, quod munus cumulate, et forte plus, quam opus erat, illi præftitum arbitror; quam ut ab intempestivis emendationibus, h. e. corruptionibus illum tuerer et in ftatum velut fuum affererem.

Quo plures lectores et studiosos habuit Horatius, eo plures illi etiam manus admovere emendandi caussa conati sunt, non æquo fuccefsu, dissimili nimirum ipsi ingenio doctrinaque. Ingeniosi et eruditi viri Gbi placuerunt, fi quid exsculpere poffent elegantia Horatii, ut ipsi arbitrabantur, dignius: sed primum illud ipfum judicium, Quid sit inscriptore prope bis mille annorum elegantius ? difficile est et ita multis fæpe rationibus involutum, ut merito hoc maxime in genere quo quis est doctior, tanto majoris modestiæ causas habeat.

Et si demus viris doctis, (quod cum universim negari propter huinanze naturæ et rei ipfius conditionem non poflit, tamen in hoc vel illo loco propter caufam modo indicatam concedi vix ac ne vix quidem poteft) ipfos aliquid invenisse accepta lectione melius, pulchrius: an ideo illud potius fcripfiffe Horatium, confectum est ? Licuitne dormitare, halucinari etiam Horatio ?

Quid fcripserit Flaccus, ea quæstio historica est: in ea testibus, h. e. libris antiquis, consentientibus præcipue, credendum, quamdiu ipfi fibi fidem non abrogant, quamdiu non dicunt aperte repugnantia. Sed viden. tur interdum repugnare, quæ, circumspecta rite omni circumstantia, in concordiam poffunt redigi eo, ut in musicis, jucundiorem, quod habent alig quid pugnæ admistum. Tali džúrewgae non observata fraudi fuere nonnunquam Bentleio V. C. Serm. 2. 5. 79. et 103. Si quid autem fit etiam, quod a vitiofa repugnantia liberare non poflim, non ideo urere et fecare licet, non grassari in libros, ut in discipulorum pensa folet emendatrix manus præceptoris : fed nifi ita mollis, ita liquida, ita clara, ita unica fit emendatio, plane uti dubitare homini rerum perito non liceat, modeftiæ noftræ et bonorum librorum integritati potius ita consulamus, ut in margine, quid nobis videatur, indicemus.

Dici non potest, quam facile fit hic falli, labi, corrumpere quod emendare velis. Cum concedatur fenibus aegsautonogião, dicam quid mihi usu venerit. Fuere ab adolescentia inde mea amici, eruditi fane homines et ingeniosi, qui subinde accusarent meam in emendationibus vel alienis vel meis admittendis tarditatem. Sed fateor ingenue, aliquoties tamen cum omni illa, quam ego cautionem appellabam, ipfi timiditatem, aliquoties mihi usu venisse, ut aucto fcilicet rerum verborumque usu, retractandæ effent emendationes, quæ valde mihi placuerant.

Quominus pænitet in Horatio causam receptarum lectionum suscepiffe nonnunquam contra ipfum Bentleium, etiam ubi irafcitur, (ut ad Art. Poet. 441.) quod folent non nunquam viri docti, cum putant iniquum esse librariis femibarbaris plus fidei haberi quam fuæ rationi, hoc eft rectæ : quafi vicissent vero fuam rationem hic esse rectam. Contra hanc criticorum quorumdam vchementiam armatum pectus habere debet Horatii præfertim editor, et malle cum Philoxeno ire in Lautumias, quam laudare non bonas, cujuscunque demum fint; quam recipere pulchras quantumvis, sed minus neceffarias, emendationes.

Qui hoc poteft, ille multo minus movebitur ab iis, qui vel omnium bonarum rerum rudes, vel certe fuavitatis poeticæ expertes, aut non fatis familiariter verfati cum fcriptore, quem contrectare audent, corrigere aliquid et emendare conantur. Talia multa cum non ignorarem, præterii sciens, ac fatis habui ipso filentio de illis judicasse. Eandem fere rationem tenui circa portentofos Harduini conatus, qui in Pseudo-Horatio, parte operum Varior. Amít. 1733, fol. Lyrica opuscula omnia, qua folebat importunitate et impudentia, veteri Horatio, cujus effe fatetur sermones atque epiftolas, abjudicata, cohorti impuræ, in cerebro ipfius nidulanti, adscribit, quæ fæculo XIII. ea confinxerit et antiquis hominibus per fraudem subjecerit, quæ puerili credulitate Ciceroni, Virgilio, cætcris, eruditi omnes, ante quam ipfe exoriretur, tribuerint. Hujus, fpeciminis causa, portenta quædam insignia deportasi, cæterarum ne mentionem quidem faciendam censui.

« PredošláPokračovať »