Democriti operum fragmenta, collegit, recens., vertit F.G.A. Mullachius

Predný obal
 

Populárne pasáže

Strana 71 - Tum quoque materiam risus invenit ad omnes Occursus hominum, cujus prudentia monstrat Summos posse viros et magna exempla daturos Vervecum in patria crassoque sub acre nasci.
Strana 339 - Adicit deinde quare hoc existimet fieri. " His," inquit, " corporibus quae duriora et pressiora sunt necesse est minora foramina esse et tenuiorem in singulis spiritum; sequitur ut, quemadmodum minora balnearia et minora miliaria 2 citius calefiunt, sic haec foramina occulta et oculos effugientia et celerius fervorem sentiant et propter easdem angustias, quicquid receperunt, tardius reddant.
Strana 85 - Epicurus hortulos suos irrigavit, nutare videtur in natura deorum: turn enim censet imagines divinitate praeditas inesse in universitate rerum; turn principia mentis, quae sunt in eodem universo, déos esse dicit; turn animantes imagines, quae vel prodesse nobis soient, vel nocere: turn ingentes quasdam imagines tantasque, ut Universum mundum complectantur extrínsecos.
Strana 360 - Saepe enim audivi poëtam bonum neminem — id quod a Democrito et Platone in scriptis relictum esse dicunt — sine inflammatione animorum exsistere posse et sine quodam adflatu quasi furoris. XLV1I. Quare nolite existimare me ipsum, qui non heroum veteres casus fictosque luctus velim imitari atque adumbrare dicendo neque actor sim alienae personae, sed auctor meae , quum mihi M'.
Strana 41 - J) dicitur se oculis privasse ; certe, ut quam minime animus a cogitationibus abduceretur, patrimonium neglexit, agros deseruit incultos, quid quaerens aliud nisi vitam beatam ? Quam si etiam in rerum cognitione ponebat...
Strana 41 - Fortunae rivus inauret, vel quia naturam mutare pecunia nescit, - 10 vel quia cuneta putas una virtute minora. . miramur, si Democriti pecus edit agellos cultaque, dum peregre est animus sine corpore velox...
Strana 339 - Accedit his ratio Democriti. Omne corpus quo solidius est, hoc calorem citius concipit, et diutius servat. Itaque si in sole posueris aeneum vas et vitreum et argenteum, aeneo citius calor accedet, diutius haerebit.
Strana 70 - Hie enim, quotiens in publicum processerat, flebat, ille ridebat; huic omnia quae agimus miseriae, illi ineptiae videbantur. Elevanda ergo omnia et facili animo ferenda; humanius est deridere vitam quam deplorare.
Strana 140 - His portentis atqne praestigiis a Plinio Secundo scriptis non dignum esse cognomen Democriti puto. Vel illud, quale est quod idem Plinius in décimo libro Democritum scripsisse asseverat: aves quasdam esse certis vocabulis, et earum aviuní confuso sanguine gigni serpentem: eum si quis ederit, linguas avium et colloquia interpretaturum.
Strana 93 - Itaque video visum esse nonnullis Platonis et Democriti locutionem, etsi absit a versu, tamen, quod incitatius feratur et clarissimis verborum luminibus utatur, potius poema putandum quam comicorum poetarum, apud quos, nisi quod versiculi sunt, nihil est aliud cotidiani dissimile sermonis.

Bibliografické informácie