Quis numerare queat felicis praemia, Galli, Militiae? nam si subeuntur prospera castra, Me pavidum excipiat tironem porta secundo Sidere. Plus etenim fati valet hora benigni, Quam si nos Veneris commendet epistola Marti Et Samia genetrix quae delectatur arena.
Commoda tractemus primum communia, quorum Haud minimum illud erit, ne te pulsare togatus Audeat, immo et, si pulsetur, dissimulet nec Audeat excussos praetori ostendere dentes Et nigram in facie tumidis livoribus offam Atque oculum medico nil promittente relictum. Bardaicus iudex datur haec punire volenti, Calceus et grandes magna ad subsellia surae, Legibus antiquis castrorum et more Camilli Servato, miles ne vallum litiget extra Et procul a signis. Iustissima centurionum Cognitio est igitur de milite, nec mihi deerit Ultio, si iustae defertur causa querellae; Tota cohors tamen est inimica, omnesque manipli Consensu magno efficiunt, curabilis ut sit Vindicta et gravior quam iniuria. Dignum erit ergo Declamatoris mulino corde Vagelli,
Quum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot Milia clavorum. Quis tam procul absit ab urbe Praeterea, quis tam Pylades, molem aggeris ultra Ut veniat? lacrimae siccentur protinus, et se Excusaturos non sollicitemus amicos. Da testem, iudex quum dixerit, audeat ille Nescio quis, pugnos qui vidit, dicere: vidi: Et credam dignum barba dignumque capillis Maiorum. Citius falsum producere testem Contra paganum possis, quam vera loquentem Contra fortunam armati contraque pudorem.
Praemia nunc alia atque alia emolumenta notemus 35 Sacramentorum. Convallem ruris aviti
Improbus aut campum mihi si vicinus ademit,
Et sacrum effodit medio de limite saxum,
Quod mea cum patulo coluit puls annua libo, Debitor aut sumptos pergit non reddere nummos, Vana supervacui dicens chirographa ligni: Exspectandus erit qui lites inchoet annus Totius populi; sed tunc quoque mille ferenda Taedia, mille morae: toties subsellia tantum Sternuntur; iam facundo ponente lacernas Caedicio et Fusco iam micturiente parati Digredimur lentaque fori pugnamus arena. Ast illis, quos arma tegunt et balteus ambit,
Quod placitum est ipsis praestatur tempus agendi, Nec res atteritur longo sufflamine litis. Solis praeterea testandi militibus ius
Vivo patre datur; nam, quae sunt parta labore
Militiae, placuit non esse in corpore census,
Omne tenet cuius regimen pater. Ergo Coranum, Signorum comitem castrorumque aera merentem,
Quamvis iam tremulus captat pater. Hunc favor aequus Provehit et pulchro reddit sua dona labori. Ipsius certe ducis hoc referre videtur, Ut, qui fortis erit, sit felicissimus idem, Ut laeti phaleris omnes et torquibus omnes.
Musa, quibus numeris heroas et arma frequentas, Fabellam permitte mihi detexere paucis. Nam tibi secessi, tecum penetrale retractans Consilium; quare nec carmine curro Phalaeco Nec trimetro iambo nec qui pede fractus eodem Fortiter irasci didicit duce Clazomenio. Cetera quin etiam, quot denique milia lusi Primaque Romanas docui contendere Graiis Et salibus variare novis, constanter omitto, Teque, quibus princeps et facundissima calles, Aggredior: precibus descende clientis et audi.
Dic mihi, Calliope, quidnam pater ille deorum Cogitat? an terras et patria sécula mutat, Quasque dedit quondam, morientibus eripit artes, Nosque iubet tacitos et iam rationis egenos Non aliter, primo quam quum surreximus aevo, Glandibus et purae rursus procumbere lymphae? An reliquas terras conservat amicus et urbes, Sed genus Ausonium Remulique exturbat alumnos? Quid? reputemus enim duo sunt, quibus extulit ingens 20 Roma caput virtus belli et sapientia pacis.
Sed virtus, agitata domi et socialibus armis, In freta Sicaniae et Carthaginis exiit arces
Ceteraque imperia et totum simul abstulit orbem;
Deinde, velut stadio victor qui solus Achaeo Languet et immota secum virtute fatiscit,
Sic itidem Romana manus, contendere postquam Destitit et pacem longis frenavit habenis, Ipsa domi leges et Graia inventa retractans Omnia bellorum terra quaesita marique Praemia consilio et molli ratione regebat.
Stabat in his; neque enim poterat constare sine ipsis, Aut frustra uxori mendaxque Diespiter olim: Imperium sine fine dedi, dixisse probatur. Nunc igitur qui res Romanas imperat inter,
Non trabe sed tergo prolapsus et ingluvie albus,
Et studia et sapiens hominum nomenque genusque Omnia abire foras atque urbe excedere iussit.
Quid facimus? Graios hominumque reliquimus urbes, Ut Romana foret magis his instructa magistris ; Nunc, Capitolino veluti turbante Camillo Ensibus et trutina Galli fugere relicta, Sic nostri palare senes dicuntur et ipsi Ut ferale suos onus exstirpare libellos. Ergo Numantinus Libycusque erravit in isto Scipio, qui Rhodio crevit formante magistro, Cetera et illa manus bello facunda secundo, Quos inter prisci sententia dia Catonis Scire adeo magni fecisset, utrumne secundis An magis adversis staret Romana propago? Scilicet adversis: nam quum defendier armis Suadet amor patriae et captiva penatibus uxor, Convenit, ut vespis, quarum domus arce Monetae, Turba rigens strictis per lutea corpora telis; Ast ubi spes secura redit, oblita favorum Plebs materque una somno moriuntur obeso. Romulidarum igitur longa et gravis exitium pax.
Hoc fabella modo pausam facit. Optima, posthac, Musa, velim moneas, sine qua mihi nulla voluptas Vivere, uti quondam Lydus, dum Smyrna peribat, Nunc itidem migrare velis; vel denique quidvis Ut dea quaere aliud; tantum Romana Caleno Moenia iucundos pariterque averte Sabinos. Haec ego; tum paucis dea me dignarier infit:
Pone metus aequos, cultrix mea: summa tyranno Haec instant odia et nostro periturus honore est. Nam laureta Numae fontesque habitamus eosdem Et comite Egeria ridemus inania coepta.
Vive, vale; manet hunc pulchrum sua fama dolorem; Musarum spondet chorus et Romanus Apollo.
« PredošláPokračovať » |