Obrázky na stránke
PDF
ePub

SATIRA VI.

Conventum tamen et pactum et sponsalia nostra
Tempestate paras, iamque a tonsore magistro
Pecteris et digito pignus fortasse dedisti:
[Certe sanus eras? uxorem, Postume, ducis?]
Dic, qua Tisiphone, quibus exagitare colubris?
Ferre potes dominam salvis tot restibus ullam,
Quum pateant altae caligantesque fenestrae,
Quum tibi vicinum se praebeat Aemilius pons?
Aut si de multis nullus placet exitus, illud
Nonne putas melius, quod tecum pusio dormit,
Pusio, qui noctu non litigat, exigit a te

[blocks in formation]

Nulla iacens hillis munuscula, nec queritur, quod
Et lateri parcas nec quantum iussit anheles?

[ocr errors]

Sed placet Ursidio lex Iulia: tollere dulcem
Cogitat heredem, cariturus turture magno
Mullorumque iubis et captatore macello.

Quid fieri non posse putes, si iungitur ulla
Ursidio? si moechorum notissimus olim
Stulta maritali iam porrigit ora capistro,
Quem toties texit perituri cista Latini?
Quid quod et antiquis uxor de moribus illi
Quaeritur? o medici, nimiam pertundite venam!
Delicias hominis! Tarpeium limen adora
Pronus et auratam Iunoni caede iuvencam,
Si tibi contigerit capitis matrona pudici.
Paucae adeo Cereris vittas contingere dignae,
Quarum non timeat pater oscula. Necte coronam
Postibus et densos per limina tende corymbos!
Unus Hiberinae vir sufficit? ocius illud
Extorquebis, ut haec oculo contenta sit uno.
Magna tamen fama est cuiusdam rure paterno
Viventis? vivat Gabiis, ut vixit in agro,
Vivat Fidenis, et agello cedo paterno.

Quis tamen affirmat, nil actum in montibus aut in
Speluncis? adeo senuerunt Iuppiter et Mars?
Porticibusne tibi monstratur femina voto
Digna tuo? cuneis an habent spectacula totis
Quod securus ames, quodque inde excerpere possis?

[blocks in formation]

Chironomon Ledam molli saltante Bathyllo,
Tuccia vesicae non imperat; Appula gannit,
Sicut in amplexu, subidum et miserabile; longum
Attendit Thymele; Thymele tunc rustica discit.
Ast aliae, quoties aulaea recondita cessant,
Et vacuo clausoque sonant fora sola theatro,
Atque a Plebeiis longe Megalesia, tristes
Personam thyrsumque tenent et subligar Acci.
Urbicus exodio risum movet Atellanae
Gestibus Autonoes: hunc diligit Aelia pauper.
Solvitur his magno comoedi fibula; sunt quae
Chrysogonum cantare vetent; Hispulla tragoedo
Gaudet: an exspectas, ut Quintilianus ametur?
Accipis uxorem, de qua citharoedus Echion
Aut Glaphyrus fiat pater Ambrosiusque choraules.
Longa per angustos figamus pulpita vicos,
Ornentur postes et grandi ianua lauro,
Ut testudineo tibi, Lentule, conopeo
Nobilis Euryalum mirmillonem exprimat infans.
Nupta senatori comitata est Eppia ludium
Ad Pharon et Nilum famosaque moenia Lagi,
Prodigia et mores urbis damnante Canopo.
Immemor illa domus et coniugis atque sororis
Nil patriae indulsit, plorantesque improba natos,
Utque magis stupeas, ludos Paridemque reliquit.
Sed quamquam in magnis opibus plumaque paterna
Et segmentatis dormisset parvula cunis,
Contempsit pelagus; famam contempserat olim,
Cuius apud molles minima est iactura cathedras.
Tyrrhenos igitur fluctus lateque sonantem
Pertulit Ionium constanti pectore, quamvis
Mutandum toties esset mare. Iusta pericli

Si ratio est et honesta, timent pavidoque gelantur
Pectore, nec tremulis possunt insistere plantis:
Fortem animum praestant rebus, quas turpiter audent.
Si iubeat coniunx, durum est conscendere navem;
Tunc sentina gravis, tunc summus vertitur aer:

[blocks in formation]

Quae moechum sequitur, stomacho valet; illa maritum 100

105

Convomit: haec inter nautas et prandet et errat
Per puppem et duros gaudet tractare rudentes.
Qua tamen exarsit forma, qua capta iuventa
Eppia? quid vidit, propter quod ludia dici
Sustinuit? nam Sergiolus iam radere guttur
Coeperat et secto requiem sperare lacerto;
Praeterea multa in facie deformia, sicut
Attritus galea mediisque in naribus ingens
Gibbus et acre malum semper stillantis ocelli.
Sed gladiator erat: facit hoc illos Hyacinthos;
Hoc pueris patriaeque, hoc praetulit illa sorori
Atque viró. Ferrum est, quod amant: hic Sergius idem
Accepta rude coepisset Veiento videri.

110

Quid privata domus, quid fecerit Eppia, curas?

Respice rivales divorum; Claudius audi

115

Quae tulerit. Dormire virum quum senserat uxor,

Sumere nocturnos meretrix Augusta cucullos

Ausa Palatino et tegetem praeferre cubili
Linquebat comite ancilla non amplius una,
Et nigrum flavo crinem abscondente galero
Intravit calidum veteri centone lupanar

120

[ocr errors]

Et cellam vacuam atque suam; tunc nuda papillis
Prostitit auratis, titulum mentita Lyciscae,
Ostenditque tuum, generose Britannice, ventrem;
[Excepit blanda intrantes atque aera poposcit,
Et resupina iacens multorum absorbuit ictus.]
Mox, lenone suas iam dimittente puellas,
Tristis abit et, quod potuit, tamen ultima cellam
Clausit, adhuc ardens rigidae tentigine vulvae,
[Et lassata viris nec dum satiata recessit,]
Obscurisque genis turpis fumoque lucernae
Foeda lupanaris tulit ad pulvinar odorem.
Hippomanes carmenque loquar coctumque venenum
Privignoque datum? faciunt graviora coactae
Imperio sexus minimumque libidine peccant.
Optima sed quare Censennia teste marito?

Bis quingena dedit; tanti vocat ille pudicam,

Nec pharetris Veneris macer est aut lampade fervet:

125

130

135

Inde faces ardent, veniunt a dote sagittae.
Libertas emitur: coram licet innuat atque
Rescribat, vidua est, locuples quae nupsit avaro.
Cur desiderio Bibulae Sertorius ardet?

[ocr errors]

Si verum excutias, facies, non uxor amatur.
Tres rugae subeant, et se cutis arida laxet,
Fiant obscuri dentes oculique minores:
Collige sarcinulas, dicet libertus, et exi
[Iam gravis es nobis et saepe emungeris; exi]
Ocius et propera: sicco venit altera naso.
Interea calet et regnat poscitque maritum
Pastores et ovem Canusinam ulmosque Falernas
Quantulum enim hoc? pueros omnes, ergastula tota;
Quodque domi non est, sed habet vicinus, ematur.
Mense quidem brumae, quum iam mercator Iason
Clausus et armatis obstat casa candida nautis,
Grandia tolluntur crystallina, maxima rursus
Murrina, deinde adamas notissimus et Beronices
In digito factus [pretiosior: hunc dedit olim
Barbarus incestae], dedit hunc Agrippa sorori,
Observant ubi festa mero pede sabbata reges,
Et vetus indulget senibus clementia porcis.

Nullane de tantis gregibus tibi digna videtur?
Sit formosa, decens, dives, fecunda, vetustos
Porticibus disponat avos, intactior omni
Crinibus effusis bellum dirimente Sabina,
Rara avis in terris nigroque simillima cycno:
Quis feret uxorem, cui constant omnia? malo,
Malo Venusinam, quam te, Cornelia mater
Gracchorum, si cum magnis virtutibus affers
Grande supercilium et numeras in dote triumphos.

140

145

150

155

160

165

Tolle tuum, precor, Hannibalem victumque Syphacem 170 In castris, et cum tota Carthagine migra!

Parce, precor, Paean, et tu, dea, pone sagittas ;
Nil pueri faciunt, ipsam configite matrem!
Amphion clamat: sed Paean contrahit arcum.

Extulit ergo greges natorum ipsumque parentem,
Dum sibi nobilior Latonae gente videtur

175

Atque eadem scrofa Niobe fecundior alba.
Quae tanti gravitas, quae forma, ut se tibi semper
Imputet? huius enim rari summique voluptas
Nulla boni, quoties animo corrupta superbo
Plus aloes quam mellis habet. Quis deditus autem
Usque adeo est, ut non illam, quam laudibus effert,
Horreat inque diem septenis oderit horis?
Quaedam parva quidem, sed non toleranda maritis.
Nam quid rancidius, quam quod se non putat ulla
Formosam, nisi quae de Tusca Graecula facta est,
De Sulmonensi mera Cecropis? omnia graece,
Quum sit turpe magis nostris nescire latine.
Hoc sermone pavent, hoc iram, gaudia, curas,
Hoc cuncta effundunt animi secreta: quid ultra?
Concumbunt graece. Dones tamen ista puellis:
Tune etiam, quam sextus et octogesimus annus
Pulsat, adhuc graece? non est hic sermo pudicus
In vetula. Quoties lascivum intervenit illud
Ζωὴ καὶ ψυχή, modo sub lodice relictis

Uteris in turba; quod enim non excitet inguen

180

185

190

195

Vox blanda et nequam? digitos habet; ut tamen omnes Subsidant pinnae, dicas haec mollius Haemo

Quamquam et Carpophoro, facies tua computat annos. Si tibi legitimis pactam iunctamque tabellis

200

Non es amaturus, ducendi nulla videtur

Causa, nec est quare coenam et mustacea perdas
Labente officio crudis donanda, nec illud,

Quod prima pro nocte datur, quum lance beata

Dacicus et scripto radiat Germanicus auro.

205

Si tibi simplicitas uxoria, deditus uni

Est animus, summitte caput cervice parata

Ferre iugum; nullam invenies, quae parcat amanti.
Ardeat ipsa licet, tormentis gaudet amantis
Et spoliis; igitur longe minus utilis illi
Uxor, quisquis erit bonus optandusque maritus.
Nil umquam invita donabis coniuge, vendes
Hac obstante nihil, nihil, haec si nolet, emetur;
Haec dabit affectus, ille excludatur amicus

IUV. SAT.

3

210

« PredošláPokračovať »