Obrázky na stránke
PDF
ePub

Nocturna et flammas domibus templisque paratis,
Ut braccatorum pueri Senonumque minores,
Ausi quod liceat tunica punire molesta.
Sed vigilat consul vexillaque vestra coercet:
Hic novus Arpinas, ignobilis et modo Romae
Municipalis eques, galeatum ponit ubique
Praesidium attonitis et in omni monte laborat.
Tantum igitur muros intra toga contulit illi
Nominis ac tituli, quantum vix Leucade, quantum
Thessaliae campis Octavius abstulit udo

235

240

Caedibus assiduis gladio; sed Roma parentem,

Roma patrem patriae Ciceronem libera dixit.
Arpinas alius Volscorum in monte solebat
Poscere mercedes, alieno lassus aratro;
Nodosam post haec frangebat vertice vitem,
Si lentus pigra muniret castra dolabra:

245

Hic tamen et Cimbros et summa pericula rerum

Excipit, et solus trepidantem protegit urbem;

250

Atque ideo, postquam ad Cimbros stragemque volabant,

Qui numquam attigerant maiora cadavera, corvi,
Nobilis ornatur lauro collega secunda.

Plebeiae Deciorum animae, plebeia fuerunt

Nomina: pro totis legionibus hi tamen et pro

255

Omnibus auxiliis atque omni pube Latina
Sufficiunt dis infernis terraeque parenti;
Pluris enim Decii, quam quae servantur ab illis.
Ancilla natus trabeam et diadema Quirini
Et fasces meruit regum ultimus ille bonorum:
Prodita laxabant portarum claustra tyrannis
Exulibus iuvenes ipsius consulis et quos
Magnum aliquid dubia pro libertate deceret,
Quod miraretur cum Coclite Mucius et quae
Imperii fines Tiberinum virgo natavit.

260

265

[blocks in formation]

Quam te Thersitae similem producat Achilles.
Et tamen, ut longe repetas longeque revolvas
Nomen, ab infami gentem deducis asylo:
Maiorum primus, quisquis fuit ille, tuorum
Aut pastor fuit aut illud quod dicere nolo.

275

SATIRA IX.

Scire velim, quare toties mihi, Naevole, tristis
Occurras fronte obducta, ceu Marsya victus.
Quid tibi cum vultu, qualem deprensus habebat
Ravola, dum Rhodopes uda terit inguina barba?
Nos colaphum incutimus lambenti crustula servo.
Non erat hac facie miserabilior Crepereius
Pollio, qui triplicem usuram praestare paratus
Circumit et fatuos non invenit. Unde repente
Tot rugae? certe modico contentus agebas
Vernam equitem, conviva ioco mordente facetus
Et salibus vehemens intra pomoeria natis.
Omnia nunc contra: vultus gravis, horrida siccae
Silva comae, nullus tota nitor in cute, qualem
Bruttia praestabat calidi tibi fascia visci,
Sed fruticante pilo neglecta et squalida crura.
Quid macies aegri veteris, quem tempore longo
Torret quarta dies olimque domestica febris?
Deprendas animi tormenta latentis in aegro
Corpore, deprendas et gaudia; sumit utrumque
Inde habitum facies. Igitur flexisse videris
Propositum et vitae contrarius ire priori.
Nuper enim, ut repeto, fanum Isidis et Ganymedem
Pacis et advectae secreta palatia Matris

Et Cererem (nam quo non prostat femina templo?)
Notior Aufidio moechus scelerare solebas,

Quodque taces, ipsos etiam inclinare maritos.

[ocr errors]

Utile et hoc multis vitae genus; at mihi nullum Inde operae pretium. Pingues aliquando lacernas,

[blocks in formation]

Munimenta togae, duri crassique coloris,
Et male percussas textoris pectine Galli
Accipimus, tenue argentum venaeque secundae.
Fata regunt homines; fatum est et partibus illis,
Quas sinus abscondit. Nam, si tibi sidera cessant,
Nil faciet longi mensura incognita nervi,
Quamvis te nudum spumanti Virro labello
Viderit et blandae assidue densaeque tabellae
Sollicitent; αὐτὸς γὰρ ἐφέλκεται ἄνδρα κίναιδος.
Quod tamen ulterius monstrum, quam mollis avarus?
Haec tribui, deinde illa dedi, mox plura tulisti :
Computat ac cevet. Ponatur calculus, adsint
Cum tabula pueri: numera sestertia quinque
Omnibus in rebus, numerentur deinde labores.
An facile et pronum est agere intra viscera penem
Legitimum atque illic hesternae occurrere coenae?
Servus erit minus ille miser, qui foderit agrum,
Quam dominum. Sed tu sane tenerum et puerum te
Et pulchrum et dignum cyatho coeloque putabas;
Vos humili asseculae, vos indulgebitis umquam
Cultori, iam nec morbo donare parati?
En cui tu viridem umbellam, cui succina mittas
Grandia, natalis quoties redit aut madidum ver
Incipit et strata positus longaque cathedra
Munera femineis tractat secreta kalendis !
Dic, passer, cui tot montes, tot praedia servas
Appula, tot milvos intra tua pascua lassos?
Te Trifolinus ager fecundis vitibus implet,
Suspectumque iugum Cumis et Gaurus inanis
Nam quis plura linit victuro dolia musto?
Quantum erat exhausti lumbos donare clientis
Iugeribus paucis! meliusne hic rusticus infans
Cum matre et casulis et conlusore catello
Cymbala pulsantis legatum fiet amici?

[ocr errors]
[blocks in formation]

Improbus es, quum poscis, ait. Sed pensio clamat
Posce; sed appellat puer unicus, ut Polyphemi
Lata acies, per quam sollers evasit Ulixes.
Alter emendus erit, namque hic non sufficit, ambo

60

65

Pascendi. Quid agam bruma spirante? quid, oro,
Quid dicam scapulis puerorum aquilone Decembri
Et pedibus? durate atque exspectate cicadas?
Verum, ut dissimules, ut mittas cetera, quanto
Metiris pretio, quod, ni tibi deditus essem
Devotusque cliens, uxor tua virgo maneret?
Scis certe, quibus ista modis, quam saepe rogaris
Et quae pollicitus. Fugientem saepe puellam
Amplexu rapui; tabulas quoque ruperat et iam
Signabat; tota vix hoc ego nocte redemi,
Te plorante foris: testis mihi lectulus et tu,
Ad quem pervenit lecti sonus et dominae vox.
Instabile ac dirimi coeptum et iam paene solutum
Coniugium in multis domibus servavit adulter.
Quo te circumagas? quae prima aut ultima ponas?
Nullum ergo meritum est, ingrate ac perfide, nullum,
Quod tibi filiolus vel filia nascitur ex me?
Tollis enim et libris actorum spargere gaudes
Argumenta viri. Foribus suspende coronas,

Iam pater es: dedimus, quod famae opponere possis;
Iura parentis habes, propter me scriberis heres,
Legatum omne capis, nec non et dulce caducum.
Commoda praeterea iungentur multa caducis,
Si numerum, si tres implevero." Iusta doloris,
Naevole, causa tui; contra tamen ille quid affert?
,,Neglegit atque alium bipedem sibi quaerit asellum.

Haec soli commissa tibi celare memento,
Et tacitus nostras intra te fige querellas;
Nam res mortifera est inimicus pumice levis.
Qui modo secretum commiserat, ardet et odit,
Tamquam prodiderim, quidquid scio. Sumere ferrum,
Fuste aperire caput, candelam apponere valvis
Non dubitat; nec contemnas aut despicias, quod
His opibus numquam cara est annona veneni.
Ergo occulta teges, ut curia Martis Athenis."
O Corydon, Corydon, secretum divitis ullum
Esse putas? servi ut taceant, iumenta loquentur,
Et canis et postes et marmora. Claude fenestras,

66

70

75

80

85

90

95

100

SATIRA IX.

Vela tegant rimas, iunge ostia, tollite lumen,
E medio face eant omnes, prope nemo recumbat:
Quod tamen ad cantum galli facit ille secundi,
Proximus ante diem caupo sciet; audiet et quae ·
Finxerunt pariter librarius, archimagiri,
Carptores. Quod enim dubitant componere crimen
In dominos, quoties rumoribus ulciscuntur
Baltea? nec deerit, qui te per compita quaerat
Nolentem et miseram vinosus inebriet aurem.
Illos ergo roges, quidquid paulo ante petebas
A nobis; taceant illi: sed prodere malunt
Arcanum, quam subrepti potare Falerni
Pro populo faciens quantum Saufeia bibebat.
Vivendum recte est, quum propter plurima, tum vel
Idcirco ut possis linguam contemnere servi.
Praecipue cave sis, ut linguas mancipiorum
Contemnas; nam lingua mali pars pessima servi;
Deterior tamen hic, qui liber non erit illis,
Quorum animas et farre suo custodit et aere.

,,Utile consilium modo, sed commune, dedisti:
Nunc mihi quid suades post damnum temporis et spes
Deceptas? festinat enim decurrere velox
Flosculus angustae miseraeque brevissima vitae
Portio; dum bibimus, dum serta, unguenta, puellas
Poscimus, obrepit non intellecta senectus."
Ne trepida: numquam pathicus tibi deerit amicus,
Stantibus et salvis his collibus; undique ad illos
Convenient et carpentis et navibus omnes,
Qui digito scalpunt uno caput. Altera maior
Spes superest: tu tantum erucis imprime dentem.
,,Haec exempla para felicibus; at mea Clotho
Et Lachesis gaudent, si pascitur inguine venter.
O parvi nostrique Lares, quos ture minuto
Aut farre et tenui soleo exorare corona,

Quando ego figam aliquid, quo sit mihi tuta senectus
A tegete et baculo? viginti milia fenus
Pigneribus positis, argenti vascula puri,

Sed quae Fabricius censor notet, et duo fortes

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« PredošláPokračovať »