Obrázky na stránke
PDF
ePub

Fortem posce animum, mortis terrore carentem,
Qui spatium vitae extremum inter munera ponat
Naturae, qui ferre queat quoscumque labores,
Nesciat irasci, cupiat nihil et potiores
Herculis aerumnas credat saevosque labores
Et Venere et coenis et pluma Sardanapalli.
Monstro quod ipse tibi possis dare; semita certe
Tranquillae per virtutem patet unica vitae.
Nullum numen abest, si sit prudentia; nos te
Nos facimus, Fortuna, deam coeloque locamus.

SATIRA XI.

Atticus eximie si coenat, lautus habetur;
Si Rutilus, demens. Quid enim maiore cachinno
Excipitur vulgi, quam pauper Apicius? omnis
Convictus, thermae, stationes, omne theatrum
De Rutilo. Nam dum valida ac iuvenalia membra
Sufficiunt galeae, dumque ardent sanguine, fertur,
Non cogente quidem, sed nec prohibente tribuno,
Scripturus leges et regia verba lanistae.
Multos porro vides, quos saepe elusus ad ipsum
Creditor introitum solet exspectare macelli,
Et quibus in solo vivendi causa palato est.
Egregius coenat meliusque miserrimus horum
Et cito casurus iam perlucente ruina.

360

365

5

10

Interea gustus elementa per omnia quaerunt,
Numquam animo pretiis obstantibus; interius si.

15

Attendas, magis illa iuvant, quae pluris emuntur.
Ergo haud difficile est perituram arcessere summam,
Lancibus oppositis vel matris imagine fracta,
Et quadringentis nummis condire gulosum
Fictile: sic veniunt ad miscillanea ludi.

20

Refert ergo, quis haec eadem paret: in Rutilo nam
Luxuria est, in Ventidio laudabile nomen
Sumit et a censu famam trahit. Illum ego iure

Despiciam, qui scit, quanto sublimior Atlas
Omnibus in Libya sit montibus, hic tamen idem
Ignoret, quantum ferrata distet ab arca
Sacculus. Ε coelo descendit γνώθι σεαυτόν,
Figendum et memori tractandum pectore, sive
Coniugium quaeras vel sacri in parte senatus
Esse velis; neque enim loricam poscit Achillis
Thersites, in qua se traducebat Ulixes;
Ancipitem seu tu magno discrimine causam
Protegere affectas, te consule, dic tibi, qui sis,
Orator vehemens, an Curtius et Matho buccae.
Noscenda est mensura sui spectandaque rebus
In summis minimisque, etiam quum piscis emetur;
Ne mullum cupias, quum sit tibi gobio tantum
In loculis. Quis enim te deficiente crumena
Et crescente gula manet exitus, aere paterno
Ac rebus mersis in ventrem, fenoris atque
Argenti gravis et pecorum agrorumque capacem?
Talibus a dominis post cuncta novissimus exit
Annulus, et digito mendicat Pollio nudo.
Non praematuri cineres nec funus acerbum
Luxuriae, sed morte magis metuenda senectus.
Hi plerumque gradus: conducta pecunia Romae
Et coram dominis consumitur; inde ubi paulum
Nescio quid superest et pallet fenoris auctor,
Qui vertere solum, Baias et ad ostrea currunt.
Cedere namque foro iam non est deterius quam
Esquilias a ferventi migrare Subura.
Ille dolor solus patriam fugientibus, illa
Maestitia est, caruisse anno circensibus uno.
Sanguinis in facie non haeret gutta; morantur
Pauci ridiculum et fugientem ex urbe pudorem.
Experiere hodie, numquid pulcherrima dictu,
Persice, non praestem vita vel moribus et re,
Sed laudem siliquas occultus ganeo, pultes
Coram aliis dictem puero, sed in aure placentas.
Nam quum sis conviva mihi promissus, habebis
Evandrum, venies Tirynthius aut minor illo

[blocks in formation]

Hospes, et ipse tamen contingens sanguine coelum:
Alter aquis, alter flammis ad sidera missus.
Fercula nunc audi nullis ornata macellis.
De Tiburtino veniet pinguissimus agro

65

Haedulus et toto grege mollior, inscius herbae,
Necdum ausus virgas humilis mordere salicti,

Qui plus lactis habet quam sanguinis, et montani
Asparagi, posito quos legit vilica fuso;
Grandia praeterea tortoque calentia foeno
Ova adsunt ipsis cum matribus, et servatae
Parte anni, quales fuerant in vitibus, uvae,
Signinum Syriumque pirum, de corbibus isdem
Aemula Picenis et odoris mala recentis,
Nec metuenda tibi, siccatum frigore postquam
Autumnum et crudi posuere pericula succi.
Haec olim nostri iam luxuriosa senatus
Coena fuit: Curius, parvo quae legerat horto,
Ipse focis brevibus ponebat oluscula, quae nunc
Squalidus in magna fastidit compede fossor,
Qui meminit, calidae sapiat quid vulva popinae.
Sicci terga suis, rara pendentia crate,
Moris erat quondam festis servare diebus
Et natalicium cognatis ponere lardum,
Accedente nova, si quam dabat hostia, carne.
Cognatorum aliquis titulo ter consulis atque
Castrorum imperiis et dictatoris honore
Functus ad has epulas solito maturius ibat,
Erectum domito referens a monte ligonem.
Quum tremerent autem Fabios durumque Catonem
Et Scauros et Fabricios, postremo severos
Censoris mores etiam collega timeret,
Nemo inter curas et seria duxit habendum,
Qualis in Oceano fluctu testudo nataret,
Clarum Troiugenis factura et nobile fulcrum;
Sed nudo latere et parvis frons aerea lectis
Vile coronati caput ostendebat aselli,
Ad quod lascivi ludebant ruris alumni.
Tales ergo cibi, qualis domus atque supellex.

70

75

.80

85

90

95

Tunc rudis et Graias mirari nescius artes
Urbibus eversis praedarum in parte reperta
Magnorum artificum frangebat pocula miles,
Ut phaleris gauderet equus caelataque cassis
Romuleae simulacra ferae mansuescere iussae
Imperii fato, geminos sub rupe Quirinos,
Ac nudam effigiem clipeo venientis et hasta
Pendentisque dei perituro ostenderet hosti.
Ponebant igitur Tusco farrata catino;
Argenti quod erat, solis fulgebat in armis.
Omnia tunc, quibus invideas, si lividulus sis.
Templorum quoque maiestas praesentior et vox
Nocte fere media mediamque audita per urbem,
Litore ab Oceani Gallis venientibus et dis
Officium vatis peragentibus; his monuit nos,
Hanc rebus Latiis curam praestare solebat
Fictilis et nullo violatus Iuppiter auro.
Illa domi natas nostraque ex arbore mensas
Tempora viderunt; hos lignum stabat ad usus,
Annosam si forte nucem deiecerat eurus.
At nunc divitibus coenandi nulla voluptas,
Nil rhombus, nil dama sapit, putere videntur
Unguenta atque rosae, latos nisi sustinet orbes
Grande ebur et magno sublimis pardus hiatu,
Dentibus ex illis, quos mittit porta Syenes
Et Mauri celeres et Mauro obscurior Indus,
Et quos deposuit Nabataeo bellua saltu,
Iam nimios capitique graves. Hinc surgit orexis,
Hinc stomacho vires; nam pes argenteus illis,
Annulus in digito quod ferreus. Ergo superbum
Convivam caveo, qui me sibi comparet et res
Despicit exiguas. Adeo nulla uncia nobis
Est eboris nec tessellae nec calculus ex hac
Materia, quin ipsa manubria cultellorum

100

105

110

115

120

125

130

Ossea; non tamen his ulla umquam obsonia fiunt
Rancidula, aut ideo peior gallina secatur..
Sed nec structor erit, cui cedere debeat omnis
Pergula, discipulus Trypheri doctoris, apud quem

135

Sumine cum magno lepus atque aper et pygargus
Et Scythicae volucres et phoenicopterus ingens
Et Gaetulus oryx hebeti lautissima ferro
Caeditur et tota sonat ulmea coena Subura.
Nec frustum capreae subducere nec latus Afrae
Novit avis noster, tirunculus ac rudis omni
Tempore et exiguae furtis imbutus ofellae.
Plebeios calices et paucis assibus emptos
Porriget incultus puer atque a frigore tutus;
Non Phryx aut Lycius, [non a mangone petitus
Quisquam erit: in magno] quum posces, posce latine.
Idem habitus cunctis, tonsi rectique capilli
Atque hodie tantum propter convivia pexi.
Pastoris duri hic est filius, ille bubulci.
Suspirat longo non visam tempore matrem,
Et casulam et notos tristis desiderat haedos,
Ingenui vultus puer ingenuique pudoris,
Quales esse decet, quos ardens purpura vestit;
Nec pupillares defert in balnea raucus
, Testiculos, nec vellendas iam praebuit alas,
Crassa nec opposito pavidus tegit inguina gutto.
Hic tibi vina dabit diffusa in montibus illis,
A quibus ipse venit, quorum sub vertice lusit;

140

145

150

155

160

Namque una atque eadem est vini patria atque ministri. Forsitan exspectes, ut Gaditana canoro

Incipiant prurire choro plausuque probatae

Ad terram tremulo descendant clune puellae?

Spectant hoc nuptae iuxta recubante marito,

Quod pudeat narrare aliquem praesentibus ipsis,
Irritamentum Veneris languentis et acres
Divitis urticae (maior tamen ista voluptas
Alterius sexus; magis ille extenditur et mox
Auribus atque oculis concepta urina movetur);
Non capit has nugas humilis domus. Audiat ille
Testarum crepitus cum verbis, nudum olido stans
Fornice mancipium quibus abstinet, ille fruatur
Vocibus obscenis omnique libidinis arte,

165

170

Qui Lacedaemonium pytismate lubricat orbem;

175

« PredošláPokračovať »