Obrázky na stránke
PDF
ePub

nalis cultor apparet, iam hunc a tribus prioribus eo longiore intervallo seiungemus, quo castiore insuper habitu a nonae satirae impuritate distinguitur.

Haec hactenus de universa Iuvenalis vita et poesi; ne enim de peculiaribus eius vel virtutibus vel lenociniis poeticis pluribus disputemus ipsamque satirarum velut officinam perscrutati aut elocutionem ad oratorium argenteae aetatis usum conformatam aut veterum poetarum Vergilii, Horatii, Ovidii, immo et Persii imitationem enarremus, praefationis huius ratio et modus vetat satisque habendum est lectores ad ea remisisse, quae et Koenigius olim in egregia commentatione de Satira Romana, Oldenb. 1796. 8 p. 44 sqq.. 59 sqq. 74 sqq. et Nisardus in Etudes de moeurs et de critique sur les poëtes latins de la décadence, Brux. 1834. 12, T. II, p. 101 174 et novissime Berningus de satir. poesi Q. Horatii Flacci collata cum D. Iun. luv. Recklinghusi 1843 deque eodem argumento Völckerus in Mus. magistr. Rhen. Guéstphal. T. IV. p. 57-70 in hanc rem contulerunt; unum illud iam singularum satirarum argumenta per quinque libros persecuturi monemus, rhetoricam hominis disciplinam, quam ne in vehementissimo quidem poetici ardoris impetu aut abiicit aut dissimulat, imprimis etiam hoc artificio censeri, quod pleraeque satirae in summa libertatis specie ad certae dispositionis formam partesque numero definitas descriptae sunt, quarum accurata observatione, etiam ubi longissime exspatiari videtur, tamen semper velut sponte sua in viam redit neque umquam tam licenter excurrit, ut non omnia aequabili inter se tenore iungantur. Intra singulas modo partes hoc sibi indulget, ut semel rem dixisse non contentus eandem variis vel exemplis vel imaginibus illustret, quumque iam omnia exhausisse videatur, veterem sententiam novarum argutiarum luminibus inflammet, immo vel fortuitae mentionis opportunitate ad longioris declamationis aculeos abutatur, quos interdum ad epigrammatis propius quam ad satirae indolem accedere dixi; id tamen tantum abest ut lectorem conturbet et de propositi argumenti consideratione avocet, ut paulisper requiescere iussum velut integris viribus ad rapidum satirae cursum persequendum remittat ipsumque hunc cursum ea rerum varietate distinguat, ut quamvis arto spatio multo plura quam pro sententiarum numero legisse tibi videaris. Neque enim sententiae tantum sed singula quotquot sunt verba Iuvenalis lectorem vel advertunt vel advertere debent, ne inanem strepitum vel abundantiam arguat, ubi largissima acuminis et copia et elegantia latet; utque a toto satirae genere, quod merito Horatius sermoni propius appellavit, nihil alienius est, quam ut flosculos vel ampullas in dicendo captet, ita haud scio an in Iu

venalis poesin idem conveniat, quod Odofr. Müllerus in Hist. liter. graec. T. I, p. 247 in Archilochi dictione Homericae sic opposuit, ut hanc pleraque epitheta ad solum ornatum referre, illum omnia in rem praesentem dirigere animadverteret; hoc utique exemplo etiam Iuvenalis, licet ceteroquin Vergilium multo magis quam quemcunque alium poetam sectetur, tamen hac re ab illius omnisque epicae poesis consuetudine longissime recedit, quod nullam facile orationis partem otiosam manere patitur, sed suam cuique vocabulo vim, suum acumen ita impertit, ut quae apud alios scriptores coniuncta demum unam sententiam efficiant, apud hunc communem omnibus sententiam tot imaginibus quot verba habeat multiplicent. Sed haec singulatim expiscari interpretis officium est, nec desunt qui in commentariis suis docte et acute enucleaverint; nobis etiam magis illud cavendum esse videtur, ne nimiam per subtilitatem plus poetae obtrudatur, quam eum dicere voluisse ex universo loci argumento cumque reliquis nexu prodeat; hunc igitur ut lectores, priusquam singula aggrediantur, ex totius cuiusque satirae proposito et dispositione intelligant, quae primo accedentibus scitu opus esse videntur, paucis hic comprehendimus. Et primi quidem libri satira prima, quam post a. 100 scriptam esse Marii Prisci mentio docet, ipsum satirarum scribendarum consilium, postquam eodem cum reliquis poesis generibus iure uti lepide evicit (v. 1 — 18), duabus maxime causis defendit: primum quia in tanta vitiorum atrocitate indignatio aegre contineatur (v. 29-80), deinde quia nullum scribendi genus nunc ampliorem materiam inveniat (v. 81 — 150); postremo velut interpellante prudentia callidae cautionis temperamentum pollicetur (v. 151 — 171). Secunda satira non hypocritas tantum, ut in veteribus editionibus est, vel philosophos obscenos, sed ab his modo principio ducto (v. 1—35) omnem masculi generis turpitudinem et mollitiem ita insectatur, ut primum Laroniam moecham in marum voluptates omni muliebri libidine foediores non inficete declamantem inducat (v. 36-63), tum vero ne honestos quidem homines communi labe abstinere vestiumque indecoris deliciis velut viam ad maiora flagitia aperire arguat (v. 70 82), quorum deinceps singula exempla vel ex nefanda muliebrium cerimoniarum imitatione (v. 83-142) vel ex ludicris maiorum gravitate indignis (v. 143– 158) petita enarrat, fortissimorumque virorum posteros ab ipsis, quibus imperent, barbaris morum probitate superari queritur (v. 159170). Tertiae satirae plurima pars in Umbricii querellis versatur, cuius sub persona, dum Roma relicta Cumas transmigrare parat (v. 1-28), poeta urbanae vitae incommoda quadripertita oratione persequitur:. primum quia honestis artibus nullus iam locus relictus sit (v.

29-57); deinde quia Graeculorum aliorumque barbarorum sola apud potentes atque opulentos homines auctoritas regnet (v. 58,—125); tum quia vel inter cives omnia divitiarum et pecuniae mensura censeantur nec pauperi usquam aut locus aut fides constet (v. 126-189); denique quia ne vita quidem aut valetudo innumeris periculis vacet, quorum quum princeps in ruinis atque incendiis aedificiorum cernatur (v. 190 — 202), poeta hoc quoque in genere deteriorem pauperum conditionem (v. 203 —-222) municipalisque frugalitatis praestantiam iactat (v. 223 — 231), hinc vero ad urbem reversus viarum strepitum angustiasque laborantis turbae (v. 232-253), immo et vestium et membrorum discrimina cum hominum ac plaustrorum concursu coniuncta graphice describit (v. 254 -267) nec minora noctis pericula vel a vasorum casu (v. 268—277) vel ab ebriorum petulantia (v. 278-301) vel a grassatorum impetu repetit (v. 302—314); omnes autem partes tot singularum imaginum luminibus facetiarumque aculeis distinxit, ut haec satira facile palmam inter reliquas auferat. Quartae oeconomiam, quae primo aspectu inconcinnior videri possit, scite defendit Nägelsbachius in Philol. T. III, p. 469 sqq. ; cuius quum prior pars (v. 1—33) in Crispini iam Sat. I. 27 notati, altera in ipsius Domitiani reprehensione versetur, illam commode cum praefationibus sive лoolaliαis comparaveris, quibus recitantes vel declamantes auditorum animos ad ipsorum poematum orationumve argumenta praeparare solebant; nisi quod nunc poeta Musam post praefationem ad dicendum assurgentem considere iubet, quia non fabula sed res vera narretur (v. 34 — 36). Haec autem in Albana Domitiani arce agitur, cuius nuper reliquias feliciter repperisse traditur Rosa architectus Italus in Gerhard. Eph. archaeol. 1852, p. 241 et Bull. dell' Instit. arch. 1853, p. 3 sqq.; ubi quum piscator Anconitanus rarae magnitudinis rhombum imperatori dono obtulisset (v. 37-71), hic reipublicae proceres aulaeque principes in consilium advocavit deliberaturos, quali patina piscem coqui oporteret (v. 72-149), huiusque consilii specie Iuvenalis ipsos illos homines nominatim depingendo vel futilissimum argumentum praeclari ingenii virtute in splendidissimam temporum imaginem converti posse ostendit. Quintae satirae principaliter hoc propositum est, ut ancipiti censura, quali plerumque Iuvenalis utitur, opulentorum hominum sordes et clientum vilitatem taxet, qui quum ab illis ad coenam adhibiti indignissima inaequalitate tractentur, tamen et has iniurias et reliqua clientelae incommoda ipsius.coenae quamvis rarae spe aequis animis ferant; eadem vero vel ea re antiquitatis studiosum advertit, quia veteris coenae ordinem legitimo decursu sequitur singulorumque ferculorum velut actus poetae

interpellationibus tamquam tragici chori canticis distinguit. Summa igitur argumenti quasi prologo praemissa (v. 1—11) primum ipsam coenae raritatem cum quotidianorum officiorum molestiis comparat (v. 12 —23), tum autem ex illius aetatis more, quae vini potum cibos antecedere voluit (Plin. N. Hist. XIV. 28), a vinis initio facto in horum primum generibus (v. 24—37) poculorumque usu (v. 38 — 48), mox in aqua quoque (v. 49-52) et pincernis (v. 53—66) ignominiosum illud discrimen notat, quod dominum coenae a paupere conviva separet; idemque deinceps in pane (v. 67-79), promulside (v. 80-91), piscibus (v. 92-106) persequitur, donec ad caput coenae, aprum et altiles, delatus clientem solo structoris aspectu pasci significat (v. 107 — 124); denique ne in propinando quidem divitem et pauperem amicum similiter haberi questus (v. 125 — 145) a secundarum mensarum bellariis, in quibus eadem iniquitas apparet (v. 146 — 155), ad ipsius clientis stuporem redit, qui divitis patroni malitiam cupiditate sua abuti patiatur (v. 156-173).

Sextam quoque satiram, quae mulierum pravitate insectanda totum secundum librum implet, non fortuita triginta amplius vitiorum enumeratione, sed concinna et artificiosa partium dispositione contineri docte Nägelsbachius 1. c. p. 472 sqq. monuit insignissimamque harum velut commissuram v. 286 ita designavit, ut ad illum usque locum feminas tamquam maritas, posterius maritas tamquam feminas adumbrari diceret; quocum de summa rei consentiens singula tantum quadripertita descriptione commodius perspici arbitror. Poeta enim Ursidium Postumum matrimonium initurum pudicam uxorem sperare mirans (v. 1—59) hac ipsa re primum ad impudicitiam huius sexus defertur eamque spectaculorum maxime lenociniis ali questus (v. 60—81) summarum quarumque domuum matronas indignissimas libidines sectari Eppiae Veientonis (v. 82113) ipsiusque Messalinae Claudii Caesaris uxoris exemplo docet (v. 114 — 132); ne tamen in his acquiescant, sed vel ultra naturae imperium quibuslibet cupiditatibus atque ineptiis indulgeant, maritorum culpa fieri arguit, qui solis aut dotis aut formae illecebris ducti (v. 133 — 148) muliebribus artibus impares sint, horumque levitati illarum avaritiam (v. 149-160), fastum (v. 161 — 183), delicias (v. 184 199), imperiositatem (v. 200-223), litigia, fraudes, adulteria aliaque probra ita opponit, ut in omni genere feminea vel calliditas vel impudentia superior appareat (v. 224 — 285); originem autem tantorum flagitiorum si quis requirat, universam temporum corruptelam et luxuriam accusat, cui resistere muliebris intemperantia non possit (v. 286

300), eamque per nocturnas comissationes (v. 301-313) clandestinarumque religionum spurcitiem (v. 314- 351), per immodicos sumptus (v. 352-365), turpes amores (v. 366-397), arrogantiam (v. 398-412), iracundiam (v. 413-418) stolidamque vel gymnasticae (v. 419-433) vel grammaticae eruditionis ostentationem (v. 434456) ad domesticae foeditatis arcana persequitur (v. 457 — 473) ; unde iam quarta satirae pars profecta et quotidianam matrum familias crudelitatem (v. 474-507) et nefandas superstitiones aperit, quibus summae pariter atque infimae conditionis mulieres operam dent (v. 508-591), nisi quod hae saltem liberis procreandis officio sexus constent, illae abortibus, suppositione, caedibus vel tragica exempla superent (v. 592— 681). Quamquam paucis his lineis uberrima eloquentissimi carminis imago non absolvitur; id ipsum tamen quum nuper eleganti interpretatione illustrandum sibi proposuerit muliebrium secretorum experientissimus collega Eduardus de Siebold, ad huius commentarium Brunsvigae 1854 editum lectoribus remissis tertii libri satiras ut ambitu minores ita ad circumscribendum expeditiores inveniemus. Nempe septima studiorum et spem et rationem omnem in solo imperatore positam agnoscit, quem Traianum habendum esse in Prooem. lect. Gott. 1843 certis, ut mihi videor, argumentis evici; huius autem honorem praefata (v. 1—21) apud reliquos aequales nulla literis praemia aut praesidia parata esse queritur miseramque eruditorum conditionem per quinque genera poetarum (v. 22-97), historicorum (v. 98-105), causidicorum (v. 106 149), rhetorum (v. 150 - 214), grammaticorum (v. 215-243) ita describit, ut cum opulentorum sordibus simul tamen ipsam istorum hominum vanitatem ad lucri cupidinem compositam rideat eoque facto funestam pecuniae vim in hoc quoque genere ancipiti censura notet. Neque octavae minus luculenta descriptio est; cuius quum universum argumentum in stolida nobilitatis arrogantia versetur, unde Ponticum adolescentem ad virtutis avitae imitationem traducere studet, primum maiorum laudem, nisi posterorum meritis aequetur, his ipsis officere magis quam prodesse ostendit (v. 1 — 70); deinde nobili adolescenti, qui maioribus dignus fieri cupiat, quum alia praecepta tum provinciae recte et integre administrandae leges dat (v. 71-141); hinc ad reliqua nobilium vitia transgressa generosissimarum familiarum probra turpissimis Laterani, Damasippi, Gracchi ipsiusque Neronis exemplis proponit (v. 142—230) ; postremo ut virtutem solam atque unicam nobilitatem esse plene demonstret, comparata nobilium ignobiliumque hominum memoria tot horum beneficia quot illorum flagitia constare docet (v. 231—268), quamquam

« PredošláPokračovať »