Obrázky na stránke
PDF
ePub

quemcunque nobilem volueris revolvens ad humilitatem perventurus sis (v. 269-275). Nona satira in colloquii formam disposita est, ubi Naevolus a Iuvenale propter tristitiam et squalorem interpellatus (v. 1 - 26) in divitum cinaedorum avaritiam invehitur, qui miseris clientibus, quos ad muliebres voluptates explendas conduxerint, ne mercedem quidem debitam solvere dignentur (v. 27 — 101), poeta vero vicissim istorum hominum turpitudinem atque impudentiam castigat, qui talis quaestus infamiam sicca fronte profiteantur (v. 102—150): quae tamen omnia licet eandem ad indignationem dirigantur, quam ceterae Iuvenalis satirae spirant, haec velut contagione infecta argumenti sordes tanta orationis obscenitate aequat verborumque nuditatem tam tenuibus artis coloribus velat, ut accuratiorem enarrationem non pudor magis quam ipsa oeconomiae ruditas excludat.

Multo et gratior et doctior quarti libri severitas est, ubi decima satira decantatam in philosophorum libris votorum humanorum vanitatem longa exemplorum serie ita illustrat, ut easdem res, quae vulgo bonorum summa habeantur, ancipites ipsisque optantibus perniciosas esse doceat (v. 1-11); quod postquam primum divitiarum argumento adumbravit (v. 12-27), priscas Democriti et Heracliti auctoritates testata (v. 28 -55) quinque maxime votorum genera, quo altius assurgant, eo maiora fortunae ludibria permittere demonstrat, potentiam (v. 56-113), eloquentiam (v. 114 — 132), belli gloriam (v. 133 — 187), vitam longam (v. 188 — 288), pulchritudinem (v. 289 — 345); denique si quid homini optandum esse videatur, solam prudentiam relinquit, quam ipse sibi dare possit (v. 346-366). Undecimae quoque satirae tenor, quamvis propius ad vitam quotidianam accedat, eo tamen a superioribus libris distinguitur, quod cum solita perversorum studiorum irrisione iucundam sanae ac-sobriae vitae imaginem coniungit Persicoque, quem Megalesiorum die festo ad rusticam coenam invitat, post brevem intempestivae luxuriae reprehensionem (v. 155) ingenuae frugalitatis exemplum proponit, quo cum perpetua antiquorum morum comparatione descripto (v. 56-161) sub finem demum ad voluptates aequalium (v. 162 180) vanasque curas redit, quas amicum apud se deponere iubet (v. 181

208); similisque duodecimae conditio est, cuius quum plurima pars in tempestatis marinae descriptione versetur, unde familiaris poetae Catullus vix sospes redierit (v. 15- 82), satirae indoles in iis tantum locis cernitur, ubi Iuvenalis voluntariam amici iacturam aliorum avaritiae opponit (v. 37-56), et ubi suum sacrificium, quo illius reditum celebrare parat (v. 1-14), ab ambitiosis captatorum artibus seiungens

horum fraudes lepida amplificatione persequitur (v. 83-130). Ad ipsius tamen philosophiae praecepta propius libri quinti satira tertia decima redit, quae quum a Fonteio consule sexaginta annos numeret, a. p. Chr. 119 a luvenale fere septuagenario scripta est; senex igitur senem amicum Calvinum, qui decem sestertia violata fide amissa graviter ferebat (v. 1-18), ita vel reprehendit vel consolatur, ut primum communem seculi pravitatem recogitari iubeat, in qua fides potius pro prodigio hahenda sit (v. 1970), tum peculiares periurii causas Platonis Legum librum decimum secutus ex impiis vulgi opinionibus falsaque deorum existimatione repetat (v. 71-119); deinde vero ne philosophiae quidem solatiis egere dicat, qui quotidie maiora scelera et committi et puniri videat (v. 120-177), nec si maxime humanam vindictam scelestus effugiat, conscientiae cruciatus evitari posse moneat (v. 178 — 235); quamquam ne sic quidem spem deponi vult fore, ut idem velut consuetudine peccandi implicitus aliquando etiam vivus in iustae poenae laqueos incidat (v. 236 — 249). Elegantissima porro eademque gravissima est quarta decima, quae a malis parentum exemplis profecta, quibus minores quum ad alia vitia (v. 1—106) tum ad avaritiam instituantur, huius ipsius id praecipuum esse queritur, quod quum ceterorum imitatio in voluntate hominis posita sit, haec blanda virtutis specie vel invitos abripiat (v. 107 — 122), dumque parsimoniae ac frugalitatis nomine atrocissimas iniurias commendet (v. 123-209), adultos praecepta a parentibus accepta contra hos ipsos vertere doceat (v. 210-255); eadem vero negat quidquam ineptius inveniri posse, quae hominem acquirendi causa summa discrimina adire (v. 256 - 302) ipsaque acquisita etiam maiore cum sollicitudine custodire cogat (v. 303-314); eoque pacto ad verae frugalitatis laudes revertitur, quae ut in sapientia summa sit, ita ne fortunae quidem donis, dum modus servetur, perfrui vetet (v. 315 — 331). Nec quintam decimam satiram, quamvis a latiore vitiorum humanorum campo ad peculiarem barbarae immanitatis insectationem translatam, Iuvenalis aut ingenio aut arte indignam esse et ipse in Zeitschr. f. d. Alterth. 1843, p. 74 sqq. pluribus defendi et A. L. Döllenius in Beitr. z. Kritik u. Erkl. d. Juvenal, Kiew 1846. 8, p. 217 sqq. accurata disputatione confirmavit; quam qui in dubitationem vocare conatus est C. Kempfius observ. in Iuven. aliquot locos, Berol. 1843. 8, p. 60 sqq., hoc imprimis animadvertere neglexit, Hadriani aetate, quae ascititias religiones multo pluris quam patrias faciebat, etiam peregrinae superstitionis foeditatem, qualis hic recenti duorum Aegypti oppidorum exemplo describitur, Romanae satirae facem excitare potuisse. Unum et in Döllenii et in mea

IUV. SAT.

b

disputatione emendandum est, ut v. 75, in quo tunc uterque vulgatam lectionem sequebamur, iam cum Iahnio Mercerii medelam amplexi Ombitarum et Tentyritarum partes permutemus, quumque illos crocodilum coluisse, hos perhorruisse certum sit, illorum potius diem festum ab his, non horum ab illis turbatum neque Ombitas a Tentyritis sed Tentyritas ab Ombitis fugatos esse statuamus; ita vero etiam probabilior poetae narratio existet, qua postquam universam Aegyptiarum religionum insaniam notavit (v. 1-26), cruentam rixam ex mutuis earundem odiis oriundam exponit (v. 27-76), cuius hic exitus fuerit, ut victores unum ex victis, quem vivum cepissent, manibus suis discerptum devorarent (v. 77 — 92) eaque re facinus ederent, cui simile vix ferarum gentium memoria dirissimis temporibus nosset (v. 93—115), humanitatem vero quod magis violaret inveniri nihil posset (v. 116 — 174). Incertior sextae decimae origo est, quam qui exploderent Iuvenalisque esse nollent, iam scholiasta novit; eandem tamen si inchoatam non absolutam a poeta statuamus, ne illius quidem ingenii vestigiis carere scite G. E. Weberus in N. Annal. 1841 T. XXXII, p. 150 sqq. animadvertit. Agit enim de commodis vitae militaris, sed ita ut inter simulatas huius laudes praecipue iuris iniquitatem describat, qua pagani cum militibus comparati premebantur; quod nisi quis tironis mentionem v. 3 a senis poetae persona abhorrere censuerit, neque in argumento neque in singularum rerum tractatione quidquam inveniet, quod scribi ab hoc potuisse recte neget.

Iuvenalis satiras sequentibus quoque seculis placuisse insigni Ammiani Marcellini testimonio cognoscimus, qui XXVIII. 4 vel qui alioquin doctrinas ut venena detestarentur, Iuvenalem et Marium Maximum curatiore studio legere narrat, nulla volumina praeter haec in profundo otio contrectantes; nec si hos idem turpitudine potius argumentorum allici significat (quam ob causam, non iudicioli est nostri), alios censoriae limae pudorem in eo desiderasse ostendit Rutil. Namat. Itiner. I. 604; immo ne taciti quidem nominis auctoritatem eruditos fugisse Macrobius arguit, qui Somn. Scip. I. 8 decimae satirae verba nesciat irasci, cupial nihil tamquam vulgo nota usurpat; utque grammaticos mittam, etiam medio aevo quum ab aliis scriptoribus, Beda Venerabili, Liutprando, Adamo Bremensi passim laudatur, tum a Ioanne Sarişberiensi ita fere memoratur, ut simplici ethici nomine vulgo notum fuisse intelligamus. Verum enim vero hos omnes non usquequaque eundem verborum tenorem legisse, qualis ex poetae manibus prodiisset, certis vestigiis constat; quae dubitari non sinunt quin etiam praeter solitos librariorum errores, quorum iam palimpsestum antiquissimi codicis fragmentum apud Ang. Mai Class.

auct, ex cod. Vatic. T. III, p. xvii insignissima exempla exhibet, circa sec. VI vel VII duplex satirarum recensio exstiterit, quarum alteram a christiano homine atque ecclesiastico factam esse manifesto Sat. XIV. 2 argumento constat, ubi pro maculam haesuram in plerisque libris legitur maculam et rugam, nimirum, quod post Nic. Rigaltium docte annotavit E. G. Weberus Animadv. ad Iuven. Satir. Ien. 1820. 8, p. 37, σπίλον nai Evríða, quae S. Pauli verba ad Ephes. V. 27 ex latina eiusdem interpretatione memoriter ad Iuvenalem homo semidoctus transtulit; eiusdemque manum per omnes huius libros in disp. de codicibus Iuvenalis recte existimandis Lect. Gott. aest. 1847 praemissa tot locorum indiciis coarguisse mihi videor, ut plurimas insignissimasque varietates, quibus codices nostri inter se discrepant, non ad fortuitas verborum corruptelas, sed ad deliberatam poetae interpolationem referre liceat. Ac duo codicum genera, quorum alterum integrum fere solo Pithoeano cernatur, alterum corruptum reliquos paene omnes comprehendat, iam O. Iahnius ad Persium p. cxxvi luculento Sat. IX. 37 exemplo distinxit ; idem vero discrimen per plurimas singularum satirarum lectiones investigatum quum in illa disputatione ad eam quam dixi interpolationem revocavi, tum in altera de Scholiorum ad Iuvenalem genere deteriore indicendis Lect. aest. 1849 scripta eo usque persecutus sum, ut interpretum quoque medii aevi ineptias, quarum et lahnius ibid. p. cxvi et Schopenius in Progr. Gymn. Bonnensis 1847 specimina e bibliothecarum latebris produxerunt, ad deteriorem illam recensionem spectare demonstrarem; omnibus denique rationibus subductis velut duplicem Iuvenalem statuere licebit, alterum genuinum, sed cuius forma et auctoritas ex uno codice, quem ego Budensem, Iahnius Pithoeanum appellavit, et antiquiore scholiorum genere vel Pithoeano vel Sangallensi tuto cognosci possit, alterum multiplici veteris correctoris licentia deformatum, quem tamen medii aevi homines adeo solum cognoverunt, ut quidquid codicum praeter unum illum habeamus, ad huius exemplum descriptum et propagatum esse videatur. Qua in sententia non hoc dico, reliquos codices et ipsos unius tantum instar esse neque inter se rursus multis magnisque varietatibus differre; immo horum quoque et familiae bonitate valde diversae exstant et singuli insignem librariorum audaciam experti sunt, cuius notabile documentum Veesenmeyerus in Progr. Ulmensi 1793 publicavit ; nec vicissim optimum codicem communi omnibus corruptelarum vel additamentorum labe carere et mea et aliorum emendandi conamina libere professa sunt; ipsi tamen emendandi negotio quum haec tantum optio data sit, utrum ab eo librorum genere proficiscatur, in quo numquam non interpolatoris occur

b*

sum metuat, an id fundamentum eligat, cuius etiam corruptelae meram antiquitatem sapiant, nec numero illorum nec blandae speciei concedi debet, ut singulari huius praestantiae et fidei praeferatur. Atqui rara luvenalis fortuna factum est, ut is codex, quem solum hac integritatis nota excellere dixi, ex Budensi Matthiae Corvini bibliotheca sublatus mature in Petri Pithoei manus perveniret, qui eiusdem ope in editione Parisina 1585 poetae verba ita recensuit, ut huius recensionis auctoritas per ducentos amplius annos fere sola in Iuvenale regnaret cumque internis dotibus etiam vulgatae, quae dicitur, velut praescriptionem coniungeret; nec minus gratum I. A. Crameri inventum fuit, qui eorundem scholiorum genuinae vetustatis commendatione praestantium, quorum partem iam Georgius Valla commentario suo Venet. 1486 inseruerat, pleniora autem ex suo codice Pithoeus subiecerat, integrum exemplar ex bibl. Sangallensi a. 1823 edidit; quod nisi intempestiva criticorum sollertia sub idem tempus novas turbas movisset, iam tum recta ad luvenalem emendate legendum via patebat. At enim quod saepe res bene constitutas evertere experimur, ut mala hominum sedulitas, dum etiam meliores facere cupiens remedia circumspicit, ipsa horum vi obruatur et caliget, in Iuvenale quoque accidit; cuius quum tot codices quot vix ullius alterius scriptoris in bibliothecis serventur, horum lectionibus colligendis conferendisque Rupertius, Achaintrius, Heinrichius, dum corruptis locis medelam parare sibi videbantur, haud raro et ipsi sanos corruperunt et aliis auctores exstiterunt, ut aut numero testium aut suo qualicunque iudicio freti pro integra poetae oratione eam venditarent, quam ex temeraria medii aevi interpolatione deterius librorum genus occupasse vidimus; quamquam ne hoc quidem in genere ita sibi constiterunt, ut, quod aliquem certe usum praebuisset, ex magna deteriorum lectionum copia eam potissimum verborum conformationem efficerent, quae corruptelae caput et fons haberi posset, sed quo propius se illarum ope ad ipsa poetae verba accedere sperabant, eo minorem verae corruptelae suspicionem adhibebant. Fausto igitur casu contigit, ut Ottoni Iahnio, quem iam in Persii editione veram codicum conditionem sano iudicio existimasse dixi, insperata ipsius Pithoeani ab integro comparandi occasio offerretur; quem quum etiam a. 1847 tamquam amissum deplorassem, mox felici Dübneri industria in bibl. Montepessulana indagatum doctisque usibus redditum esse compertum est; huiusque subsidio iam ita emendatum Iuvenalem Iahnio debemus, ut nullam umquam editionem poetae manum felicius expressisse certum sit, nec si quis in singulis longius procedi posse putet, aliter hoc aggredi liceat, quam ut illum in ipsa Pithoeani lectione vel interpretanda vel

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »