Obrázky na stránke
PDF
ePub

D. IUNII JUVENALIS

35329

SATIRARUM LIBRI QUINQUE,

ACCEDIT

SULPICIAE SATIRA.

EX RECOGNITIONE

CAROLI FRIDERICI HERMANNI.

LIPSIAE

SUMPTIBUS ET TYPIS B. G. TEUBNERI.
MDCCCLIV.

[ocr errors]

PRAEFATIO.

De Decimo Junio Iuvenale quae scimus, partim ipsius satiris partim grammaticis et scholiastis debemus, quorum tamen in narrationibus ut ea, quae ex poetae verbis collecta quaeque aliunde accepta et antiquae famae fide tradita esse probabile sit, recte distinguantur, ipsius de se testimonia quamvis pauca prius audiri opus est. Et patriam quidem Aquinum Volscorum oppidum clare memorat Sat. III. 319, nec pueritiae grammaticam, adolescentiae rhetoricam disciplinam dissimulat I. 15. 16; de vitae autem spatio illud tantum assequimur, ut eum Neronis, Galbae, Othonis, Domitiani tempora vidisse hisque superstitem non modo sub Traiano Marium Priscum (I. 49; VIII. 120) damnatum meminisse, sed vel ad Iuncum consulem (XV. 27) aetatem produxisse intelligamus, quem quum a. 127 p. Chr. magistratum gessisse constet (cf. Cardinali in Diss. Acad. Rom. archaeol. 1835 T. VI, p. 240), Borghesius in eruditissima commentatione intorno all' età di Giovenale Rom. 1847 poetam circa annum 47 p. Chr. natum esse coniecit; peregrinando denique se Aegyptum adiisse ipse Sat. XV. 45 significavit. Hunc enim locum ut cum Val. Franckio in Exam. crit. Iuven. vitae (Alton. 1820. 8) p. 48 sqq. tamquam subditicium eliminemus adeove totam satiram cum Car. Kempfio in Cbserv. ad Iuven. aliquot locos (Berol. 1843, 8) p. 60 sqq. Iuvenale indignam iudicemus, nulla causa est; cf. G. Pinzger de vers. spur. et male susp. in Iuven. satir. Vratisl. 1827. 4, p. 20 et A. L. Döllen Beitr. z. Kritik u. Erkl. d. Juvenal, Kiew 1846. 8, p. 321 sqq.; modo ne illud inde colligamus, quod grammaticis nonnullis placuit, aut omnino mortuum esse in Aegypto Iuvenalem aut exulem illuç pervenisse, quod etsi nostra quoque aetate plurimi credunt, tamen nec poetae verbis inest neque eo testium consensu firmatur, ut idoneam auctoritatem habeat. Quippe ut iam ad hos oratio transeat, ad unam illam vitam satis antiqua origine conspicuam, quam Probi nomine Georgius Valla in edit. Veneta a. 1486 publicavit codicesque complures atque ipse optimus Pithoeanus quamvis recentiori manu ascriptam exhibent, temporis decursu et vitae

[blocks in formation]

1

plures et scholia eodem pertinentia ita accesserunt, ut nunc fere duodecim rerum luvenalianarum testes habeamus, de quibus et Pinzgerus in I. Chr. Iahn. N. Annal. 1835 T. XIV, p. 261 sqq. et nos in Prooem. lect. Gott. 1843 amplius disputavimus, eorumque septem etiam O. Iahnius ad editionis suae calcem subiecit; qui ubi inter se consentiunt, utique locupletes existimandi sunt, sin dissentiunt nullum adeo prae ceteris eminentem offerunt, ut aut omnino aut in gravissima hac quaestione, quae ad exilium poetae spectat, illius potius fidem quam nostrum iudicium sequi debeamus. Qua in quaestione hoc quidem inter omnes constat, Iuvenalem ab imperatore, cuius iram vel suspicionem paucorum versuum satira vel epigrammate movisset, sub specie honoris et obtentu militiolae in extremos imperii fines ablegatum esse, neque de causa illius irae controversia est, quin ifdem, versus fuerint, quos nunc Sat. VII. 90 92 insertos Paridern pantomimum in Domitiani aula potentissimum acerbe carpere videmus, unde etiam Sidon. Apoll. IX. 266 irali histrionis exulem appellavit; at et de loco exilii et de imperatore ipsi grammatici adeo inter se discrepant, ut nisi internis argumentis adhibitis stabilem rei imaginem concipere non liceat. Quamvis enim numero plurimi poetam in Aegyptum missum esse tradant, tamen ne hi quidem inter se consentiunt, sed quum alii extremam Aegypti partem aut civitatem Hoasin (Schol. I. 1) vel Hoasa (Schol. IV. 38) nominent, Suidas cum Malala chronographo de Domitiano loquens, ὅστις, inquit, βασιλεὺς ἐξώρισε τὸν Ιουβενάλιον ἐν Πενταπόλει ἐπὶ τὴν Λιβύην : tres denique Scotici belli praeposituram vel praefecturam militum eum accepisse narrant; imperatorem autem alius Claudium Neronem, alius Traianum, plurimi tantum Domitianum memorant ; neque adeo tempus exilii iisdem finibus circumscribunt, quod quum unus ab extrema Domitiani aetate usque ad Antoninum Pium extendat, alii exulem intra brevissimum tempus senio ac taedio vitae mentisque aegritudine absumptum perhibeant, est etiam qui Romam reversum, quum Martialem suum non videret, anno aetatis suae altero et octuagesimo tristitia et angore periisse narrat. Et de aetatis anno, quem poeta attigerit, reliqui quoque ita et inter se et cum Borghesii calculis congruunt, ut octoginta amplius annos natum Iuvenalem obiisse pro explorato ponere liceat; id ipsum tamen si amplectimur, sane mirum est senem octogenarium, qui nullum antea militiae specimen edidisset, cohorti in extremis imperii finibus tendenti sine horum finium periculo praefici pote; nec minus illud miramur, quod etsi Sat. XV. sub Hadriano scriptam esse luncus consul evincit, Hadrianum exilii auctorem nemo testis prodidit, sed vel qui versiculos olim contra Paridem com

positos in novis demum scriptis, quibus eos poeta infersisset, ab imperatore in sui temporis notationem acceptos esse volunt, de Traiano potius cogitasse videntur, quem Pyladem saltatorem in deliciis habuisse Dio Cass. LXVIII. 10 narrat. Verum enim vero neque is fuit Traianus, qui histrionis favori praefecturas et tribunatus indulgeret, neque sub hoc Juvenalem obiisse certum est; quod ubi semel ab Hadriani imperio removeri poetae exilium necesse est, nihil aut simplicius aut tutius videtur, quam ut plurimos auctores secuti ad Domitianum redeamus, quem et Paridem ulcisci maxime consentaneum erat et illud ultionis genus, quod poeta expertus est, multo magis quam Traianum decuit; immo haud scio an ipse Traianus primo per errorem in librariorum manus venerit, qui tyranni appellationem, qua unus eorum usus est, a Domitiano ad Traiani nomen detorquerent. Atqui Domitianus si Iuvenalem peregre ablegavit, ultro sequitur, ut mori hic in exilio non potuerit; quippe et posterioris aetatis res tamquam oculatus testis refert et ipsas satiras, quarum complures scenam Romae habent, post Domitiani demum mortem scripsit; postremo plerosque, quos Domitianus iniuste eiecisset, occiso illo, quum omnia quae statuerat in irritum ducerentur, de exilio rediisse Hieronymus ad Euseb. Chron. Ol. 219 testatur; quibus etsi unus scholiasta Iuvenalem diserte eximit, alius non minus clare eundem Romam reversum Martialem suum desiderasse narrat, qui postquam sub Nervae primordia Bilbilim patriam repetiit, inde Epigr. XII. 18 Iuvenalem tamquam clamosa in Subura errantem salutavit, moxque intra primos Traiani annos ibidem in Hispania decessit; cf. Intpp. Plin. Epist. III. 21; huius igitur testimonium, quod Martialis auctoritas confirmat, amplexi ab altero illud modo accipiemus, in quo uterque consentit, ante novos principes, hoc est Nervam et Traianum, poetam relegatum esse; mortis tempus, quam redux obiit, quum sub Traiano poni nequeat, utrum ad Hadriani an quod ille tradit ad Antonini Pii imperium pertineat, in ambiguo relinquemus.

Quantum igitur in tantis tenebris quasi per transennam aspicientibus coniectura assequi licet, Domitianus Iuvenalem sub honesta militiae specie exulare iussit, sive vivo Paride, quem tamen ipsum iam a. 82 p. Chr. adulterii crimine periisse tradit Dio Cass. LXVII. 3, sive mortuo, quia illius nomine se notari Domitianus suspicaretur; hoc autem posito si de loco exilii quaerimus, vix intelligimus, quomodo tot homines docti etiam nunc Aegyptum Scotis vel ut ex istius aetatis usu rectius dicitur Caledoniae praeferre sustineant, quam iam in illo prooemio omuibus rationibus subductis multo plures probabilitatis numeros habere ostendimus. Mitto Teuffelium, qui in N. Annal. 1845 T. XLIII, p. 109 pro Tra

« PredošláPokračovať »