P. Virgilii Maronis opera omnia

Predný obal
J. Henricus & J. Parker, 1858 - 414 strán (strany)
0 Recenzie
Recenzie nie sú overované, ale Google kontroluje prítomnosť falošného obsahu a po jeho identifikácii ho odstraňuje
 

Čo hovoria ostatní - Napísať recenziu

Na obvyklých miestach sme nenašli žiadne recenzie.

Obsah


Iné vydania - Zobraziť všetky

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 23 - Audieras, et fama fuit ; sed carmina tantum nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum Chaonias dicunt aquila veniente columbas.
Strana 114 - Laocoon ardens summa decurrit ab arce ; et procul : ' o miseri, quae tanta insania, cives ? creditis avectos hostes ? aut ulla putatis dona carere dolis Danaum ? sic notus Ulixes ? aut hoc inclusi ligno occultantur Achivi, aut haec in nostros fabricata est machina muros inspectura domos venturaque desuper urbi ; aut aliquis latet error : equo ne credite, Teucri. quidquid id est, timeo Danaos et dona ferentes.
Strana 93 - Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem impulit in latus ; ac venti, velut agmine facto, qua data porta, ruunt et terras turbine perflant.
Strana 135 - Haec ubi dicta dedit, lacrimantem et multa volentem 790 dicere deseruit, tenuesque recessit in auras. Ter conatus ibi collo dare bracchia circum ; ter frustra comprensa manus effugit imago, par levibus ventis volucrique simillima somno.
Strana 12 - Linus, huic mater quamvis atque huic pater adsit, Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo.
Strana 342 - Phrygiis fulgebat in armis, spumantemque agitabat equum, quem pellis aenis 770 in plumam squamis auro conserta tegebat. Ipse, peregrina ferrugine clarus et ostro, spicula torquebat Lycio Gortynia cornu; aureus ex umeris erat arcus et aurea vati cassida; tum croceam chlamydemque sinusque crepantes 775 carbaseos fulvo in nodum collegerat auro, pictus acu tunicas et barbara tegmina crurum.
Strana 94 - Tres Notus abreptas in saxa latentia torquet — Saxa vocant Itali mediis quae in fluctibus Aras — Dorsum immane mari summo ; tres Eurus ab alto In brevia et Syrtes urguet — miserabile visu — Illiditque vadis atque aggere cingit arenae.
Strana 11 - Teque adeo decus hoc aevi, te consule, inibit, Pollio, et incipient magni procedere menses, te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri, irrita perpetua solvent formidine terras, ille deum vitam accipiet, divisque videbit 15 permixtos heroas, et ipse videbitur illis, pacatumque reget patriis virtutibus orbem.
Strana 205 - Talibus orabat dictis, arasque tenebat, Cum sic orsa loqui vates : ' Sate sanguine divom, 125 Tros Anchisiada, facilis descensus Averno ; Noctes atque dies patet atri janua Ditis ; Sed revocare gradum superasque evadere ad auras, Hoc opus, hie labor est.
Strana 61 - ... tum, si qua sonum procul arma dedere, stare loco nescit, micat auribus et tremit artus, collectumque fremens volvit sub naribus ignem. 85 densa iuba, et dextro iactata recumbit in armo ; at duplex agitur per lumbos spina, cavatque tellurem et solido graviter sonat ungula cornu.

Bibliografické informácie