Obrázky na stránke
PDF
ePub

Ecce aliud summâ telum librabat ab aure:
Dum trepidant, iit hasta Tago per tempus utrumque,
Stridens, trajectoque hæsit tepefacta cerebro.
Sævit atrox Volscens, nec teli conspicit usquam
Auctorem, nec quò se ardens immittere possit:
Tu tamen interea 'calido mihi sanguine pœnas
Persolves amborum, inquit. Simul ense recluso
Ibat in Euryalum. Tum verò exterritus, amens,
Conclamat Nisus; nec se celerare tenebris
Ampliùs, aut tantum potuit perterre dolorem :
Me, me; adsum qui feci; in me convertite ferrum,
O Rutuli; mea fraus omnis: nihil iste nec ausus,
Nec potuit; cœlum hoc et conscia sidera testor:
Tantùm infelicem nimium dilexit amicum.
Talia dicta dabat; sed viribus ensis adactus
Transabiit costas, et candida pectora rumpit.
Volvitur Euryalus leto, pulchrosque per artus
It cruor, inque humeros cervix collapsa recumbit:
Purpureus veluti quum flos succisus aratro
Languescit moriens; lassove papavera collo
Demişêre caput, pluvia quum forte gravantur.
At Nisus ruit in medios, solumque per omnes
Volscentem petit, in solo Volscente moratur.
Quem circum glomerati hostes hinc comminus atque hinc
Proturbant: instat mon seciùs, ac rotat ensem
Fulmineum; donec Rutuli clamantis in ore
Condidit adverso, et moriens animam abstulit hosti.
Tum super exanimum sese projecit amicum
Confossus, placidâque ibi demum morte quievit.
Fortunati ambo, si quid mea carmina possunt,
Nulla dies unquam memori vos eximet ævo,
Dum domus Æneæ Capitolî immobile saxum
Accolet, imperiumque pater Romanus habebit.

EX HORATII OPERIBUS.

AD MECENATEM. LIB. I. ODE I

Mæcēnās ǎtǎvīs ēdĭtě régibus;

O et præsidium, ēt dūlcě děcūs měŭm!
Sunt quos curriculō pūlvěrěm Olympicům
Collegissě jŭvät, métăquè fervidís
Evitātă rotis, palmăque nobilis
Terrarum dominos ēvěhĭt ad Dĕŏs.
Hunc, si mobilium turba Quiritium
Certat tergeminis tollere honoribus;
Illum, si proprio condidit horreo
Quicquid de Libycis verritur areis,
Gaudentem patrios findere sarculo
Agros, Attalicis conditionibus
Nunquam divomeas, ut trabe Cypriâ
Myrtoum pavidus nauta secet mare.
Luctantem Icariis fluctibus Africum
Mercator metuens, otium et oppidi
Ludat rura sui: mox reficit rates
Quassas, indocilis pauperiem pati.

Est qui nec veteris pocula Massici,
Nec partem solido demere de die

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Sic te divă potēns Cypri,

Sic fratrés Hělěnæ, lucidă sidĕră,

Ventōrumque rēgāt pătěr,

Obstrictis ǎliis, præter lāpуgă,

Navis, quæ tibi creditum

Debes Virgilium, finibus Atticis Reddas incolumem, precor,

Et serves animæ dimidium meæ.

Illi robur et æs triplex

Circa pectus erat, qui fragilem truci Commisit pelago ratem

Primus; nec timuit præcipitem Africum Decertantem Aquilonibus,

Nec tristes Hyadas, nec rabiem Noti; Quo non arbiter Adriæ

Major, tollere seu ponere vult freta.

Quem mortis timuit gradum,

Qui siccis oculis monstra natantia,

Qui vidit mare turgidum, et

Infames scopulos Acroceraunia?

Nequicquam Deus abscidit

Prudens Oceano dissociabili

Terras, si tamen impiæ

Non tangenda rates transiliunt vada.

Audax omnia perpeti

Gens humana ruit per vetitum nefas :

Audax Iapeti genus

Ignem fraude malâ gentibus intulit.

Post ignem ætheriâ domo

Subductum, macies, et nova febrium

Terris incubuit cohors;

Simotique priùs tarda necessitas

Leti, corripuit gradum.

Expertus vacuum Dædalus aëra

Pennis non homini datis.

Perrupit Acheronta Herculeus labor.

Nil mortalibus arduum est.

Cœlum ipsum petimus stultitiâ; neque

Per nostrum patimur scelus

Iracunda Jovem ponere fulmina.

[blocks in formation]

Sölvitur acris hyēms grātā vicě Vēris et Făvōni;
Trăhuntque siccas machine cărīnās:

Ac něquě jām stăbŭlīs gaūdēt pěcŭs, aūt ărātor igní
Něc prātă cănis ālbĭcānt průīnis.

Jām Cytherea choros dūcīt Venus īmmĭnēntē Lūnā; Junctque Nymphis Gratia děcēntēs

Alterno terram quatiunt pědě, dūm grăvēs Cyclōpům Vulcanus ārdēns urit officinās.

Nunc decet aut viridi nitidum caput impedire myrto,
Aut flore, terræ quem ferunt solutæ.

Nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis,
Seu poscat agnâ, sive malit hædo.

Pallida mors æquo pulsat pede pauperum tabernas,
Regumque turres. O beate Sexti,

Vitæ summa brevis spem nos vetat inchoare longam.
Jam te premet nox, fabulæque Manes,

Et domus exilis Plutonia; quò simul meâris,

Nec regna vini sortiere talis,

Nec tenerum Lycidam mirabere, quo calet juventus Nunc omnis, et mox virgines tepebunt.

[blocks in formation]

Vīdēs, ut altā stēt nĭvě căndĭdūm
Săractě, nēc jām sūstíněānt onůs
Silva laborantes; géluquě

Flumină constitĕrint ăcutō ?
Dissolve frigūs, lignă super foco
Large repōnēns, atque benignĭus
Deprōmě quadrimum Săbină,

O Thǎliarchě, měrům dĭōtă. Permitte Divis cætera ; qui simul Stravêre ventos æquore fervido Depræliantes, nec cupressi

Nec veteres agitantur orni.

Quid sit futurum cras, fuge quærere; et
Quem Fors dierum cumque dabit, lucro
Appone; nec dulces amores

Sperne, puer, neque tu choreas,

Donec virenti canities abest

Morosa. Nunc et campus et areæ,
Lenesque sub noctem susurri
Compositâ repetantur horâ.

[blocks in formation]

Nēc věnēnātīs grăvidâ săgittis,
Fuscě, phǎrētrâ,

Sive per Syrtes iter æstuosas,
Sive facturus per inhospitalem
Caucasum, vel quæ loca fabulosus
Lambit Hydaspes.

Namque me silvâ lupus in Sabinâ,
Dum meam canto Lalagen, et ultra
Terminum curis vagor expeditus,
Fugit inermem.

Quale portentum neque militaris
Daunia in latis alit æsculetis,
Nec Jubæ tellus generat, leonum,
Arida nutrix.

(

Pone me, pigris ubi nulla campis
Arbor æstivâ recreatur aurâ ;
Quod latus mundi nebulæ, malusque
Jupiter urget:

Pone sub curru nimium propinqui
Solis, in terra domibus negata;
Dulce ridentem Lalagen amabo,
Dulcè loquentem.

AD VIRGILIUM. LIB. I. ODE XXIV.

Quis desiderio sit půdor, aut modus
Tām cārī căpitis? Præcipě lūgubrēs
Cantus Melpomĕnē; cui liquidām pătĕr
Vōcēm cum cĭthără dědít.
Ergo Quintilium perpetuus sopor
Urget? cui Pudor, et Justitiæ soror,
Incorrupta Fides, nudaque Veritas,

Quando ullum invenient parem ?

Multis ille bonis flebilis occidit;
Nulli flebilior quàm tibi, Virgili.
Tu frustrà pius, heu, non ita creditum
Poscis Quintilium Deos.
Quòd si Threïcio blandius Orpheo
Auditam moderere arboribus fidem;
Non vanæ redeat sanguis imagini,
Quam virgâ semel horridâ
Non lenis precibus fata recludere,
Nigro compulerit Mercurius gregi.
Durum: sed levius fit patientiâ,
Quidquid corrigere est nefas.

AD LICINIUM. LIB. II. ODE X.

Rectius vivēs, Licini, nèque āltŭm
Semper ürgendō; něque dum procellas
Cautus hōrrescis nimiūm prēmēndo
Littus iniquum.

Auream quisquis mediocritatem

Diligit, tutus caret obsoleti

Sordibus tecti, caret invidendâ

Sobrius aulâ.

Sæpiùs ventis agitatur ingens

Pinus ; et celsæ graviore casu

Decidunt turres, feriuntque summos
Fulmina montes.

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »