Obrázky na stránke
PDF
ePub

Evandri manibus tritum dejecit: ob hanc rem,
Aut positum ante mea quia pullum in parte catini
Sustulit esuriens, minus hoc jucundus amicus
Sit mihi? Quid faciam, si furtum fecerit, aut si
95 Prodiderit commissa fide sponsum ve negarit?
Quis paria esse fere placuit peccata, laborant,
Quum ventum ad verum est; sensus moresque re-
pugnant,

Atque ipsa utilitas, justi prope mater et aequi.
Quum prorepserunt primis animalia terris,

100 Mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter
Unguibus et pugnis, dein fustibus, atque ita porro
Pugnabant armis, quae post fabricaverat usus,
Donec verba, quibus voces sensusque notarent,
Nominaque invenere; dehinc absistere bello,
105 Oppida coeperunt munire et ponere leges,

Ne quis fur esset, neu latro, neu quis adulter..
Jura inventa metu injusti fateare necesse est,
Tempora si fastosque velis evolvere mundi.
Nec natura potest justo secernere iniquum,

110 Dividit ut bona diversis, fugienda petendis;

115

Nec vincet ratio hoc, tantundem ut peccet idemque,
Qui teneros caules alieni fregerit horti,

Et qui nocturnus sacra divûm legerit. Adsit
Regula, peccatis quae poenas irroget aequas,
Ne scutica dignum horribili sectere flagello.
Nam, ut ferula caedas meritum majora subire
Verbera, non vereor, quum dicas esse pares res
Furta latrociniis, et magnis parva mineris
Falce recisurum simili te, si tibi regnum

120 Permittant homines. Si dives, qui sapiens est,
Et sutor bonus et solus formosus et est rex:

Cur optas quod habes?,,Non nosti, quid pater" inquit, ,,Chrysippus dicat: Sapiens crepidas sibi nunquam Nec soleas fecit, sutor tamen est sapiens." - Qui? – 125,,Ut, quamvis tacet Hermogenes, cantor tamen atque Optimus est modulator; ut Alfenus vafer, omni

124. quo f. qui.

130

135

Abjecto instrumento artis clausaque taberna,
Sutor erat: sapiens operis sic optimus omnis
Est opifex solus, sic rex." - Vellunt tibi barbam
Lascivi pueri; quos tu nisi fuste coerces,
Urgeris turba circum te stante, miserque
Rumperis et latras, magnorum maxime regum.
Ne longum faciam: dum tu quadrante lavatum
Rex ibis neque te quisquam stipator ineptum
Praeter Crispinum sectabitur, et mihi dulces
Ignoscent, si quid peccaro stultus, amici,
Inque vicem illorum patiar delicta libenter,
Privatusque magis vivam te rege beatus.

SATIRA IV.

De poesi satirica.

Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae Atque alii, quorum comoedia prisca virorum est, Si quis erat dignus describi, quod malus ac fur, Quod moechus foret aut sicarius aut alioqui 5 Famosus, multa cum libertate notabant. Hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus, Mutatis tantum pedibus numerisque; facetus, Emunctae naris, durus componere versus. Nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos, 10 Ut magnum, versus dictabat stans pede in uno. Quum flueret lutulentus, erat quod tollere velles; Garrulus atque piger scribendi ferre laborem, Scribendi recte; nam ut multum, nil moror. Ecce, Crispinus minimo me provocat: „Accipe, si vis,

[ocr errors]

15 Accipiam tabulas; detur nobis locus, hora,
Custodes; videamus, uter plus scribere possit.“
Di bene fecerunt, inopis me quodque pusilli
Finxerunt animi, raro et perpauca loquentis;
At tu conclusas hircinis follibus auras,
20 Usque laborantes dum ferrum molliat ignis,
Ut mavis, imitare. Beatus Fannius ultro

[blocks in formation]

Delatis capsis et imagine, quum mea nemo

Scripta legat, vulgo recitare timentis ob hanc rem, Quod sunt quos genus hoc minime juvat, utpote plures 25 Culpari dignos. Quemvis media elige turba:

Aut ob avaritiam aut misera ambitione laborat. Hunc capit argenti splendor; stupet Albius aere; Hic mutat merces surgente a sole ad eum, quo Vespertina tepet regio; quin per mala praeceps 30 Fertur, uti pulvis collectus turbine, ne quid Summa deperdat metuens, aut ampliet ut rem. Omnes hi metuunt versus, odere poetas.

,,Foenum habet in cornu, longe fuge! dummodo risum Excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico; 35 Et quodcunque semel chartis illeverit, omnes Gestiet a furno redeuntes scire lacuque

66

Et pueros et anus. Agedum, pauca accipe contra. Primum ego me illorum, dederim quibus esse poetas, Excerpam numero. Neque enim concludere versum 40 Dixeris esse satis; neque, si quis scribat, uti nos, Sermoni propiora, putes hunc esse poetam. Ingenium cui sit, cui mens divinior atque os Magna sonaturum, des nominis hujus honorem. Idcirco quidam, comoedia necne poema

45 Esset, quaesivere, quod acer spiritus ac vis

Nec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certo
Differt sermoni, sermo merus... His, ego quae nunc,
Olim quae scripsit Lucilius, eripias si

Tempora certa modosque, et quod prius ordine ver-
bum est

50 Posterius facias, praepoñens ultima primis: Non, ut si solvas ,,Postquam Discordia tetra

[ocr errors]

Belli ferratos postes portasque refregit“,
Invenias etiam disjecti membra poetae.

Hactenus haec; alias, justum sit necne poema.
55 Nunc illud tantum quaeram, meritone tibi sit
Suspectum genus hoc scribendi. Sulcius acer
Ambulat et Caprius, rauci male, cumque libellis,

[merged small][ocr errors][merged small]

Magnus uterque timor latronibus; at bene si quis
Et vivat puris manibus, contemnat utrumque.
60 Ut sis tu similis Coeli Birrique latronum,

Non ego sim Capri neque Sulci: cur metuas me?
Nulla taberna meos habeat neque pila libellos,
Quis manus insudet vulgi Hermogenisque Tigelli.
Nec recito cuiquam, nisi amicis, idque coactus,
65 Non ubivis coramve quibuslibet. — In medio qui
Scripta foro recitent, sunt multi, quique lavantes:
Suave locus voci resonat conclusus. - Inanes

Hoc juvat, haud illud quaerentes, num sine sensu, Tempore num faciant alieno. „Laedere gaudes,“ 70 Inquis,,,et hoc studio pravus facis." Unde petitum Hoc in me jacis? est auctor quis denique eorum, Vixi cum quibus? Absentem qui rodit amicum, Qui non defendit alio culpante, solutos

Qui captat risus hominum famamque dicacis,
75 Fingere qui non visa potest, commissa tacere
Qui nequit hic niger est, hunc tu, Romane, caveto.
Saepe tribus lectis videas coenare quaternos,

E quibus unus avet quavis adspergere cunctos
Praeter eum, qui praebet aquam; post hunc quoque

potus,

80 Condita quum verax aperit praecordia Liber.
Hic tibi comis et urbanus liberque videtur,
Infesto nigris; ego si risi, quod ineptus
Pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum,
Lividus et mordax videor tibi? Mentio si qua

85 De Capitolini furtis injecta Petilli

Te coram fuerit, defendas, ut tuus est mos:
,,Me Capitolinus convictore usus amicoque
A puero est, causaque mea permulta rogatus
Fecit, et incolumis laetor quod vivit in Urbe:
90 Sed tamen admiror, quo pacto judicium illud
Fugerit." Hic nigrae succus loliginis, haec est
Aerugo mera: quod vitium procul abfore chartis,
Atque animo prius, ut si quid promittere de me

[blocks in formation]

95

100

105

Possum aliud vere, promitto. Liberius si
Dixero quid, si forte jocosius, hoc mihi juris
Cum venia dabis. Insuevit pater optimus hoc me,
Ut fugerem exemplis vitiorum quaeque notando.

[ocr errors]

Quum me hortaretur, parce, frugaliter, atque
Viverem uti contentus eo, quod mi ipse parasset:
‚Nonne vides, Albî ut male vivat filius? utque
Barrus inops? Magnum documentum, ne patriam rem
Perditum eas... Sapiens, vitatu quidque petitu
Sit melius, causas reddet tibi; mi satis est, si
Traditum ab antiquis morem servare, tuamque,
Dum custodis eges, vitam famamque tueri
Incolumem possum. Simul ac duraverit aetas
Membra animumque tuum, nabis sine cortice." Sic me
Formabat puerum dictis, et sive jubebat,

Ut facerem quid:,,Habes auctorem, quo facias hoc,“ 110 Unum ex judicibus selectis objiciebat;

115

Sive vetabat:,,An hoc inhonestum et inutile factu
Necne sit, addubites, flagret rumore malo quum
Hic atque ille ?" Avidos vicinum funus ut aegros
Exanimat, mortisque metu sibi parcere cogit:
Sic teneros animos aliena opprobria saepe
Absterrent vitiis. Ex hoc ego sanus ab illis,
Perniciem quaecunque ferunt, mediocribus et quis
Ignoscas vitiis teneor. Fortassis et istinc

Largiter abstulerit longa aetas, liber amicus,

120 Consilium proprium; neque enim, quum lectulus aut me
Porticus excepit, desum mihi. „,Rectius hoc est.
Hoc faciens vivam melius. Sic dulcis amicis
Occurram. Hoc quidam non belle. Numquid ego illi
Imprudens olim faciam simile?" Haec ego mecum

125 Compressis agito labris; ubi quid datur oti,
Illudo chartis. Hoc est mediocribus illis

Ex vitiis unum: cui si concedere nolis,
Multa poetarum veniat manus, auxilio quae
Sit mihi (nam multo plures sumus), ac veluti te
130 Judaei cogemus in hanc concedere turbam.

128. veniet.

« PredošláPokračovať »