Obrázky na stránke
PDF
ePub

5

5

SATIRA X.

De satirica poesi Lucilii.

[Lucili, quam sis mendosus, teste Catone,
Defensore tuo, pervincam, qui male factos
Emendare parat versus; hoc lenius ille,
Est quo vir melior, longe subtilior illo,
Qui multum puer est loris et funibus udis
Exhortatus, ut esset opem qui ferre poetis
Antiquis posset contra fastidia nostra,

Grammaticorum equitum doctissimus. Ut redeam
illuc :]

Nempe incomposito dixi pede currere versus
Lucili. Quis tam Lucili fautor inepte est,

Ut non hoc fateatur? At idem, quod sale multo

Urbem defricuit, charta laudatur eadem.

Nec tamen, hoc tribuens, dederim quoque cetera; nam sic
Et Laberi mimos ut pulchra poemata mirer.

Ergo non satis est, risu diducere rictum

--

Auditoris et est quaedam tamen hic virtus -; quoque Est brevitate opus, ut currat sententia, neu se 10 Impediat verbis lassas onerantibus aures; Et sermone opus est modo tristi, saepe jocoso, Defendente vicem modo rhetoris atque poetae, Interdum urbani, parcentis viribus atque Extenuantis eas consulto. Ridiculum acri

15 Fortius et melius magnas plerumque secat res.
Illi, scripta quibus comoedia prisca viris est,
Hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcher
Hermogenes unquam legit, neque simius iste,
Nil praeter Calvum et doctus cantare Catullum.
20,,At magnum fecit, quod verbis Graeca Latinis
Miscuit." O seri studiorum! quine putetis
Difficile et mirum, Rhodio quod Pitholeonti
Contigit?,,At sermo lingua concinnus utraque
Suavior, ut Chio nota si commixta Falerni est."

25 Quum versus facias, te ipsum percontor, an et quum Dura tibi peragenda rei sit causa Petilli?

Scilicet oblitus patriaeque patrisque Latini,
Quum Pedius causas exsudet Poplicola atque
Corvinus, patriis intermiscere petita

30 Verba foris malis, Canusini more bilinguis ?

Atqui ego quum Graecos facerem, natus mare citra,
Versiculos, vetuit me tali voce Quirinus,

Post mediam noctem visus, quum somnia vera:
,,In silvam non ligna feras insanius, ac si
35 Magnas Graecorum malis implere catervas."

Turgidus Alpinus jugulat dum Memnona, dumque
Defingit Rheni luteum caput, haec ego ludo,
Quae neque in aede sonent certantia judice Tarpa,
Nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris.
40 Arguta meretrice potes Davoque Chremeta
Eludente senem comis garrire libellos
Unus vivorum, Fundani; Pollio regum
Facta canit, pede ter percusso; forte epos acer,
Ut nemo, Varius ducit; molle atque facetum
45 Virgilio annuerunt gaudentes rure Camenae.
Hoc erat, experto frustra Varrone Atacino

Atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem,
Inventore minor; neque ego illi detrahere ausim
Haerentem capiti cum multa laude coronam.

50 At dixi, fluere hunc lutulentum, saepe ferentem
Plura quidem tollenda relinquendis. Age, quaeso,
Tu nihil in magno doctus reprehendis Homero?
Nil comis tragici mutat Lucilius Atti,

Non ridet versus Enni gravitate minores,
55 Quum de se loquitur, non ut majore reprensis?
Quid vetat et nosmet Lucili scripta legentes
Quaerere, num illius, num rerum dura negarit
Versiculos natura magis factos et euntes

Mollius, ac si quis, pedibus quid claudere senis,
60 Hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos
Ante cibum versus, totidem coenatus: Etrusci
Quale fuit Cassi rapido ferventius amni

Ingenium, capsis quem fama est esse librisque

[blocks in formation]

Ambustum propriis. Fuerit Lucilius, inquam, 65 Comis et urbanus, fuerit limatior idem,

70

75

Quam rudis et Graecis intacti carminis auctor,
Quamque poetarum seniorum turba; sed ille,
Si foret hoc nostrum fato dilatus in aevum,
Detereret sibi multa, recideret omne, quod ultra
Perfectum traheretur, et in versu faciendo
Saepe caput scaberet, vivos et roderet ungues.

Saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sint,
Scripturus, neque, te ut miretur turba, labores,
Contentus paucis lectoribus. An tua demens
Vilibus in ludis dictari carmina malis?

Non ego; nam satis est, equitem mihi plaudere, ut
audax,
Contemptis aliis, explosa Arbuscula dixit.
Men' moveat cimex Pantilius, aut cruciet, quod
Vellicet absentem Demetrius, aut quod ineptus
80 Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli?
Plotius et Varius, Maecenas Virgiliusque,
Valgius et probet haec Octavius optimus atque
Fuscus, et haec utinam Viscorum laudet uterque.
Ambitione relegata te dicere possum,

85 Pollio, te, Messala, tuo cum fratre, simulque
Vos, Bibuli et Servi, simul his te, candide Furni,
Complures alios, doctos ego quos et amicos
Prudens praetereo; quibus haec, sunt qualiacunque,
Arridere velim, doliturus, si placeant spe

90 Deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli,
Discipularum inter jubeo plorare cathedras.
I, puer, atque meo citus haec subscribe libello.

68. delapsus.

86. Bibule, Conjectur.

88. sint.

SATIRARUM

LIBER SECUNDUS.

SATIRA I.

De scribendis satiris.

Sunt, quibus in satira videar nimis acer et ultra
Legem tendere opus; sine nervis altera, quidquid
Composui, pars esse putat, similesque meorum
Mille die versus deduci posse. Trebati,

5 Quid faciam, praescribe.,,Quiescas." Ne faciam, inquis, Omnino versus? „Ajo." Peream male, si non Optimum erat; verum nequeo dormire.,,Ter uncti Transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto, Irriguumque mero sub noctem corpus habento. 10 Aut, si tantus amor scribendi te rapit, aude Caesaris invicti res dicere, multa laborum Praemia laturus." Cupidum, pater optime, vires Deficiunt; neque enim quivis horrentia pilis Agmina, nec fracta pereuntes cuspide Gallos, 15 Aut labentis equo describit vulnera Parthi. ,,Attamen et justum poteras et scribere fortem, Scipiadam ut sapiens Lucilius." Haud mihi deero, Quum res ipsa feret; nisi dextro tempore, Flacci Verba per attentam non ibunt Caesaris aurem, 20 Cui male si palpere, recalcitrat undique tutus. ,,Quanto rectius hoc, quam tristi laedere versu Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem, Quum sibi quisque timet, quamquam est intactus, et odit."

Quid faciam? Saltat Milonius, ut semel icto

25 Accessit fervor capiti numerusque lucernis;
Castor gaudet equis, ovo prognatus eodem
Pugnis; quot capitum vivunt, totidem studiorum
Millia; me pedibus delectat claudere verba
Lucilt ritu, nostrum melioris utroque.

[blocks in formation]

30 Ille velut fidis arcana sodalibus olim

Credebat libris, neque, si male cesserat, usquam
Decurrens alio, neque si bene; quo fit, ut omnis
Votiva pateat veluti descripta tabella

Vita senis. Sequor hunc, Lucanus an Apulus, anceps;
35 Nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus,
Missus ad hoc, pulsis, vetus est ut fama, Sabellis,
Quo ne per vacuum Romano incurreret hostis,
Sive quod Apula gens, seu quod Lucania bellum
Incuteret violenta. Sed hic stilus haud petet ultro
40 Quemquam animantem, et me veluti custodiet ensis
Vagina tectus; quem cur destringere coner
Tutus ab infestis latronibus? O pater et rex
Juppiter, ut pereat positum rubigine telum,
Nec quisquam noceat cupido mihi pacis! At ille,
45 Qui me commorit - melius non tangere, clamo
Flebit et insignis tota cantabitur urbe.
Cervius iratus leges minitatur et urnam,
Canidia Albuct, quibus est inimica, venenum,
Grande malum Turius, si quid se judice certes.
50 Ut, quo quisque valet, suspectos terreat, utque
Imperet hoc natura potens, sic collige mecum.
Dente lupus, cornu taurus petit: unde, nisi intus
Monstratum? Scaevae vivacem crede nepoti
Matrem nil faciet sceleris pia dextera; mirum,
55 Ut neque calce lupus quemquam neque dente petit bos;
Sed mala tollet anum vitiato melle cicuta,
Ne longum faciam: seu me tranquilla senectus
Exspectat, set mors atris circumvolat alis,
Dives, inops, Romae, seu fors ita jusserit, exsul,
60 Quisquis erit vitae, scribam, color. „,O puer, ut sis
Vitalis, metuo, et majorum ne quis amicus

Frigore te feriat." Quid? quum est Lucilius ausus Primus in hunc operis componere carmina morem, Detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora 65 Cederet, introrsum turpis: num Laelius aut qui Duxit ab oppressa meritum Carthagine nomen,

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »