Obrázky na stránke
PDF
ePub

Ingenio offensi, aut laeso doluere Metello Famosisque Lupo cooperto versibus? Atqui Primores populi arripuit populumque tributim, 70 Scilicet uni aequus virtuti atque ejus amicis. Quin ubi se a vulgo et scena in secreta remorant Virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli, Nugari cum illo et discincti ludere, donec. Decoqueretur olus, soliti. Quidquid sum ego, quamvis 75 Infra Lucilf censum ingeniumque, tamen me Cum magnis vixisse invita fatebitur usque Invidia, et fragili quaerens illidere dentem, Offendet solido: nisi quid tu, docte Trebati, Dissentis.,,Equidem nihil hinc diffindere possum. 80 Sed tamen, ut monitus caveas, ne forte negoti Incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum: Si mala condiderit in quem quis carmina, jus est Judiciumque." - Esto, si quis mala; sed bona si quis Judice condiderit laudatus Caesare? si quis 85 Opprobriis dignum latraverit, integer ipse? ,,Solventur risu tabulae, tu missus abibis."

SATIRA II.

De vitae frugalitate.

„Quae virtus et quanta, boni, sit vivere parvo Nec meus hic sermo est, sed quae praecepit Ofellus Rusticus, abnormis sapiens crassaque Minerva – Discite! non inter lances mensasque nitentes, 5 Quum stupet insanis acies fulgoribus et quum Acclinis falsis animus meliora recusat,

Verum hic imprànsi mecum disquirite. Cur hoc?
Dicam, si potero. Male verum examinat omnis
Corruptus judex. Leporem sectatus equove
10 Lassus ab indomito, vel, si Romana fatigat
Militia adsuetum graecari, seu pila velox,
Molliter austerum studio fallente laborem,
Seu te discus agit, pete cedentem aëra disco:

[blocks in formation]

Quum labor extuderit fastidia, siccus, inanis
15 Sperne cibum vilem; nisi Hymettia mella Falerno
Ne biberis diluta. Foris est promus, et atrum
Defendens pisces hiemat mare: cum sale panis
Latrantem stomachum bene leniet. Unde putas aut
Qui partum? Non in caro nidore voluptas

20 Summa, sed in te ipso est. Tu pulmentaria quaere
Sudando; pinguem vitiis albumque neque ostrea
Nec scarus aut poterit peregrina juvare lagois.
Vix tamen eripiam, posito pavone, velis quin
Hoc potius quam gallina tergere palatum,
25 Corruptus vanis rerum, quia veneat auro

Rara avis et picta pandat spectacula cauda:
Tamquam ad rem attineat quidquam. Num vesceris ista,
Quam laudas, pluma? cocto num adest honor idem?
Carne tamen quamvis distat nihil hac magis illa,
30 Imparibus formis deceptum te patet. Esto.
Unde datum sentis, lupus hic Tiberinus an alto
Captus hiet, pontesne inter jactatus an amnis
Ostia sub Tusci? Laudas, insane, trilibrem
Mullum, in singula quem minuas pulmenta necesse est.
35 Ducit te species, video; quo pertinet ergo
Proceros odisse lupos? quia scilicet illis

Majorem natura modum dedit, his breve pondus.
Jejunus raro stomachus vulgaría temnit.

,,Porrectum magno magnum spectare catino

40 Vellem," ait Harpyiis gula digna rapacibus. At vos
Praesentes, Austri, coquite horum obsonia! Quamquam
Putet aper rhombusque recens, mala copia quando
Aegrum sollicitat stomachum, quum rapula plenus
Atque acidas mavult inulas. Necdum omnis abacta
45 Pauperies epulis regum: nam vilibus ovis

Nigrisque est oleis hodie locus. Haud ita pridem
Galloni praeconis erat acipensere mensa

Infamis. Quid? tunc rhombos minus aequora alebant?
Tutus erat rhombus tutoque ciconia nido,

50 Donec vos auctor docuit praetorius. Ergo
Si quis nunc mergos suaves edixerit assos,

55

Parebit pravi docilis Romana juventus.
Sordidus tenui victu distabit, Ofello
Judice; nam frustra vitium vitaveris illud,
Si te alio pravus detorseris. Avidienus,
Cui Canis ex vero ductum cognomen adhaeret,
Quinquennes oleas est et silvestria corna,
Ac nisi mutatum parcit defundere vinum, et,
Cujus odorem olei nequeas perferre - licebit
60 Ille repotia, natales aliosve dierum

65

70

Festos albatus celebret cornu ipse bilibri
Caulibus instillat, veteris non parcus aceti.
Quali igitur victu sapiens utetur, et horum
Utrum imitabitur? Hac urget lupus, hac canis, ajunt.
Mundus erit, qua non offendat sordibus, atque

In neutram partem cultus miser. Hic neque servis,
Albuci senis exemplo, dum munia didit,

Saevus erit, neque sic, ut simplex Naevius, unctam
Convivis praebebit aquam; vitium hoc quoque magnum.
Accipe nunc, victus tenuis quae quantaque secum
Afferat. Imprimis valeas bene; nam variae res
Ut noceant homini, credas, memor illius escae,
Quae simplex olim tibi sederit; at simul assis
Miscueris elixa, simul conchylia turdis,

75 Dulcia se in bilem vertent stomachoque tumultum
Lenta feret pituita. Vides, ut pallidus omnis
Coena desurgat dubia? Quin corpus onustum
Hesternis vitiis animum quoque praegravat una,
Atque affigit humo divinae particulam aurae.

80 Alter, ubi dicto citius curata sopori

Membra dedit, vegetus praescripta ad munia surgit.
Hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam,
Sive diem festum rediens advexerit annus,

Seu recreare volet tenuatum corpus; ubique

85 Accedent anni, tractari mollius aetas

Imbecilla volet; tibi quidnam accedet ad istam,
Quam puer et validus praesumis, mollitiem, seu
Dura valetudo inciderit, seu tarda senectus ?
65. qui f. qua.

56. dictum.

Rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus 90 Illis nullus erat, sed, credo, hac mente, quod hospes Tardius adveniens vitiatum commodius, quam

Integrum edax dominus consumeret. Hos utinam inter
Heroas natum tellus me prima tulisset!

Das aliquid famae, quae carmine gratior aurem
95 Occupat humanam: grandes rhombi patinaeque
Grande ferunt una cum damno dedecus. Adde
Iratum patruum, vicinos, te tibi iniquum

Et frustra mortis cupidum, quum deerit egenti As, laquei pretium. ,,Jure" inquit,,Trausius istis 100 Jurgatur verbis: ego vectigalia magna

Divitiasque habeo tribus amplas regibus." Ergo Quod superat, non est melius quo insumere possis ? Cur eget indignus quisquam te divite? quare Templa ruunt antiqua deûm? cur, improbe, carae 105 Non aliquid patriae tanto emetiris acervo? Uni nimirum recte tibi semper erunt res? O magnus posthac inimicis risus! Uterne Ad casus dubios fidet sibi certius: hic qui Pluribus adsuerit mentem corpusque superbum, 110 An qui contentus parvo metuensque futuri In pace, ut sapiens, aptarit idonea bello?"

Quo magis his credas, puer hunc ego parvus Ofel

lum

Integris opibus novi non latius usum,

Quam nunc accisis. Videas metato in agello 115 Cum pecore et gnatis fortem mercede colonum, ,,Non ego," narrantem,,temere edi luce profesta Quidquam praeter olus fumosae cum pede pernae. Ac mihi seu longum post tempus venerat hospes, Sive operum vacuo gratus conviva per imbrem 120 Vicinus: bene erat, non piscibus urbe petitis, Sed pullo atque haedo; tum pensilis uva secundas Et nux ornabat mensas cum duplice ficu. Post hoc ludus erat, culpa potare magistra; Ac venerata Ceres, ita culmo surgeret alto,

[blocks in formation]

125 Explicuit vino contractae seria frontis.

Saeviat atque novos moveat fortuna tumultus:

Quantum hinc imminuet? quanto aut ego parcius aut

vos,

O pueri, nituistis, ut huc novus incola venit?
Nam propriae telluris herum natura neque illum,
130 Nec me nec quemquam statuit; nos expulit ille:
Illum aut nequities, aut vafri inscitia juris,
Postremum expellet certe vivacior heres.
Nunc ager Umbreni sub nomine, nuper Ofelli
Dictus, erit nulli proprius, sed cedet in usum
Nunc mihi, nunc alii. Quocirca vivite fortes,
Fortiaque adversis opponite pectora rebus!"

135

SATIRA IV.

De gastronomia.

Unde et quo Catius? -,,Non est mihi tempus aventi
Ponere signa novis praeceptis, qualia vincunt
Pythagoran Anytique reum doctumque Platona."
Peccatum fateor, quum te sic tempore laevo
5 Interpellarim; sed des veniam bonus, oro.
Quodsi interciderit tibi nunc aliquid, repetes mox,
Sive est naturae hoc sive artis, mirus utroque.
,,Quin id erat curae, quo pacto cuncta tenerem,
Utpote res tenues tenui sermone peractas.“

10 Ede hominis nomen, simul et, Romanus an hospes.
,,Ipsa memor praecepta canam, celabitur auctor.
Longa quibus facies ovis erit, illa memento,
Ut succi melioris et ut magis alma rotundis,
Ponere; namque marem cohibent callosa vitellum.
15 Caule suburbano, qui siccis crevit in agris
Dulcior; irriguo nihil est elutius horto.

Si vespertinus subito te oppresserit hospes,
Ne gallina malum responset dura palato,
Doctus eris vivam mixto mersare Falerno;
20 Hoc teneram faciet. Pratensibus optima fungis
Natura est; aliis male creditur. Ille salubres

2. vincent. vincant.

« PredošláPokračovať »