Obrázky na stránke
PDF
ePub

Aestates peraget, qui nigris prandia moris
Finiet, ante gravem quae legerit arbore solem.
Aufidius forti miscebat mella Falerno:

25 Mendose, quoniam vacuis committere venis
Nil nisi lene decet; leni praecordia mulso
Prolueris melius. Si dura morabitur alvus,
Mitulus et viles pellent obstantia conchae

35

Et lapathi brevis herba, sed albo non sine Coo.
30 Lubrica nascentes implent conchylia lunae;
Sed non omne mare est generosae fertile testae.
Murice Bajano melior Lucrina peloris,
Ostrea Circejis, Miseno oriuntur echini;
Pectinibus patulis jactat se molle Tarentum.
Nec sibi coenarum quivis temere arroget artem,
Non prius exacta tenui ratione saporum.
Nec satis est cara pisces averrere mensa
Ignarum, quibus est jus aptius et quibus assis
Languidus in cubitum jam se conviva reponet.
40 Umber et iligna nutritus glande rotundas
Curvat aper lances carnem vitantis inertem;
Nam Laurens malus est, ulvis et arundine pinguis.
Vinea submittit capreas non semper edules.
Fecundi leporis sapiens sectabitur armos.

45 Piscibus atque avibus quae natura et foret aetas,
Ante meum nulli patuit quaesita palatum.
Sunt, quorum ingenium nova tantum crustula promit.}
Nequaquam satis in re una consumere curam,
Ut si quis solum hoc, mala ne sint vina, laboret,
50 Quali perfundat pisces securus olivo.

Massica si coelo suppones vina sereno,
Nocturna, si quid crassi est, tenuabitur aura,
Et decedet odor nervis inimicus; at illa
Integrum perdunt lino vitiata saporem.
55 Surrentina vafer qui miscet faece Falerna
Vina, columbino limum bene colligit ovo,
Quatenus ima petis volvens aliena vitellus.
Tostis marcentem squillis recreabis et Afra

37. avertere.

41. curvet, 44. fecundae. 51. supponas.

Potorem cochlea; nam lactuca innatat acri
60 Post vinum stomacho; perna magis ac magis hillis
Flagitat immorsus refici; quin omnia malit,
Quaecunque immundis fervent allata popinis.
Est operae pretium, duplicis pernoscere juris
Naturam. Simplex e dulci constat olivo,
65 Quod pingui miscere mero muriaque decebit
Non alia, quam qua Byzantia putuit orca.
Hoc ubi confusum sectis inferbuit herbis
Corycioque croco sparsum stetit, insuper addes,
Pressa Venafranae quod bacca remisit olivae.
70 Picenis cedunt pomis Tiburtia succo;

Nam facie praestant. Venucula convenit ollis;
Rectius Albanam fumo duraveris uvam.

Hanc ego cum malis, ego faecem primus et alec, Primus et invenior piper album cum sale nigro 75 Incretum puris circumposuisse catillis.

Immane est vitium, dare millia terna macello
Angustoque vagos pisces urgere catino.

Magna movet stomacho fastidia, seu puer unctis Tractavit calicem manibus, dum furta ligurrit, 80 Sive gravis veteri craterae limus adhaesit. Vilibus in scopis, in mappis, in scobe quantus Consistit sumptus? neglectis, flagitium ingens. Ten' lapides varios lutulenta radere palma Et Tyrias dare circum illota toralia vestes, 85 Oblitum, quanto curam sumptumque minorem Haec habeant, tanto reprehendi justius illis, Quae nisi divitibus nequeunt contingere mensis?" Docte Cati, per amicitiam divosque rogatus, Ducere me auditum, perges quocunque, memento. 90 Nam quamvis memori referas mihi pectore cuncta, Non tamen interpres tantundem juveris. Adde Vultum habitumque hominis; quem tu vidisse beatus Non magni pendis, quia contigit; at mihi cura Non mediocris inest, fontes ut adire remotos

95 Atque haurire queam vitae praecepta beatae.

[blocks in formation]

SATIRA VI.

De vita rustica.

Hoc erat in votis: modus agri non ita magnus,
Hortus ubi et tecto vicinus jugis aquae fons

Et paulum silvae super his foret. Auctius atque
Di melius fecere. Bene est. Nil amplius oro,
5 Maja nate, nisi ut propria haec mihi munera faxis.
Si neque majorem feci ratione mala rem,

10

Nec sum facturus vitio culpave minorem;

Si veneror stultus nihil horum: „O si angulus ille
Proximus accedat, qui nunc denormat agellum!
O si urnam argenti fors quae mihi monstret, ut illi,
Thesauro invento qui mercenarius agrum
Illum ipsum mercatus aravit, dives amico

Hercule!"; si, quod adest, gratum juvat: hac prece te Pingue pecus domino facias et cetera praeter [oro: 15 Ingenium, utque soles, custos mihi maximus adsis. Ergo ubi me in montes et in arcem ex urbe removi, Quid prius illustrem Satiris Musaque pedestri? Nec mala me ambitio perdit nec plumbeus Auster Autumnusque gravis, Libitinae quaestus acerbae. 20 Matutine pater, seu Jane libentius audis, Unde homines operum primos vitaeque labores Instituunt sic dis placitum - tu carminis esto Principium. Romae sponsorem me rapis:,,Eia, Ne prior officio quisquam respondeat, urge!" 25 Sive Aquilo radit terras seu bruma nivalem Interiore diem gyro trahit, ire necesse est. Postmodo, quod mi obsit, clare certumque locuto Luctandum in turba et facienda injuria tardis. ,,Quid vis, insane, et quas res agis?" improbus urget 30 Iratis precibus:,,tu pulses omne, quod obstat, Ad Maecenatem memori si mente recurras."

Hoc juvat et melli est, non mentiar; at simul atras
Ventum est Esquilias, aliena negotia centum
Per caput et circa saliunt latus.,,Ante secundam
35 Roscius orabat sibi adesses ad Puteal cras.

40

De re communi scribae magna atque nova te
Orabant hodie meminisses, Quinte, reverti.
Imprimat his, cura, Maecenas signa tabellis."
Dixeris:,,Experiar“ – „,Si vis, potes" addit et instat.
Septimus octavo propior jam fugerit annus,

Ex quo Maecenas me coepit habere suorum
In numero, dumtaxat ad hoc, quem tollere rheda
Vellet iter faciens et cui concredere nugas,

Hoc genus:,,

Hora quota est ?" -,,Thrax est Gallina Syro par?" 45 ‚Matutina parum cautos jam frigora mordent" Et quae rimosa bene deponuntur in aure.

[ocr errors]

Per totum hoc tempus subjectior in diem et horam
Invidiae. Noster ludos spectaverat una,

Luserat in campo: ,,Fortunae filius!" omnes. 50 Frigidus a Rostris manat per compita rumor:

-

Quicunque obvius est, me consulit:,,O bone, nam te
,,Scire, deos quoniam propius contingis, oportet -
Num quid de Dacis audisti?" -,,Nil equidem." -,,Ut tu
Semper eris derisor!" ,,At omnes dî exagitent me,

55 Si quidquam." -,,Quid? militibus promissa Triquetra
Praedia Caesar an est Itala tellure daturus ?"
Jurantem me scire nihil, mirantur, ut unum
Scilicet egregii mortalem altique silenti.

Perditur haec inter misero lux, non sine votis:
60 O rus! quando ego te adspiciam, quandoque licebit
Nunc veterum libris, nunc somno et inertibus horis
Ducere sollicitae jucunda oblivia vitae ?

65

70

O quando faba Pythagorae cognata simulque
Uncta satis pingui ponentur oluscula lardo?
O noctes coenaeque deûm, quibus ipse meique
Ante larem proprium vescor vernasque procaces
Pasco libatis dapibus! Prout cuique libido est,
Siccat inaequales calices conviva, solutus
Legibus insanis, seu quis capit acria fortis
Pocula, seu modicis uvescit laetius. Ergo
Sermo oritur, non de villis domibusve alienis,

Nec, male necne Lepos saltet; sed quod magis ad nos

75

Pertinet et nescire malum est, agitamus: utrumne
Divitiis homines an sint virtute beati;

Quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos;
Et quae sit natura boni summumque quid ejus.
Cervius haec inter vicinus garrit aniles
Ex re fabellas. Si quis nam laudat Arelli
Sollicitas ignarus opes, sic incipit:,,Olim
80 Rusticus urbanum murem mus paupere fertur
Accepisse cavo, veterem vetus hospes amicum,
Asper et attentus quaesitis, ut tamen artum
Solveret hospitiis animum. Quid multa? neque ille
Sepositi ciceris nec longae invidit avenae,
85 Aridum et ore ferens acinum semeṣaque lardi
Frusta dedit, cupiens varia fastidia coena

Vincere tangentis male singula dente superbo: Quum pater ipse domus palea porrectus in horna Esset ador loliumque, dapis meliora relinquens. 90 Tandem urbanus ad hunc:,,Quid te juvat“, inquit, Praerupti nemoris patientem vivere dorso? [,,amice, Vis tu homines urbemque feris praeponere silvis? Carpe viam, mihi crede, comes, terrestria quando Mortales animas vivunt sortita, neque ulla est 95 Aut magno aut parvo leti fuga; quo, hone, circa, Dum licet, in rebus jucundis vive beatus,

Vive memor, quam sis aevi brevis!" Haec ubi dicta Agrestem pepulere, domo levis exsilit. Inde Ambo propositum peragunt iter, urbis aventes 100 Moenia nocturni subrepere. Jamque tenebat Nox medium coeli spatium, quum ponit uterque In locuplete domo vestigia, rubro ubi cocco Tincta super lectos canderet vestis eburnos, Multaque de magna superessent fercula coena, 105 Quae procul exstructis inerant hesterna canistris. Ergo ubi purpurea porrectum in veste locavit Agrestem, veluti succinctus cursitat hospes Continuatque dapes, nec non verniliter ipsis Fungitur officiis, praelambens omne, quod affert. 110 Ille cubans gaudet mutata sorte, bonisque

« PredošláPokračovať »