Obrázky na stránke
PDF
ePub

Q. HORATII FLACCI

OPERA.

CARMINUM S. ODARUM

LIBER PRIMUS.

O DE I.

AD C. CILNIUM MARCENATEM,
Maécenás atavís édite régibús,
O et praesidium et dulce decus meum:

Sunt quos curriculo pulverem Olympicum

Collegisse juvat, metaque fervidis 5 Evitata rotis palmaque nobilis

Terrarum dominos evehit ad deos;
Hunc, si mobilium turba Quiritium
Certat tergeminis tollere honoribus;

Illum, si proprio condidit horreo, 10 Quidquid de Libycis verritur areis.

Gaudentem patrios findere sarculo
Agros Attalicis conditionibus
Nunquam dimoveas, ut trabe Cypria

Myrtoum pavidus nauta secet mare. 15 Luctantem Icariis fluctibus Africum

Mercator metuens, otium et oppidi
Laudat rura sui; mox reficit rates
Quassas, indocilis pauperiem pati.

Est, qui nec veteris pocula Massici 20 Nee partem solido demere de die

Spernit , nunc viridi membra sub arbuto
Stratus, nunc ad aquae lene caput sacrae.
Multos castra juvant et lituo tubae

Permixtus sonitus bellaque matribus 25 Detestata. Manet sub Jove frigido

13. demoveas.

Venator, tenerae conjugis immemor,
Seu visa est catulis cerva fidelibus,

Seu rupit teretes Marsus aper plagas.

Me doctarum hederae praemia frontium 30 Dis miscent superis, me gelidum nemus

Nympharumque leves cum Satyris chori
Secernunt populo, si neque tibias
Euterpe cohibet, nec Polyhymnia

Lesboum refugit tendere barbiton. 35 Quodsi me lyricis vatibus inseris,

Sublimi feriam sidera vertice.

ODE II.
AD CAESAREM AUGUSTUM.
Jám satís terrís nivis átque dirae
Grandinis misit Pater, et rubente
Dextera sacras jaculatus arces,

Térruit Urbem;
5 Terruit gentes, grave ne rediret

Saeculum Pyrrhae, nova monstra questae,
Omne quum Proteus pecus egit altos

Visere montes,
Piscium et summa genus haesit ulmo,
10 Nota quae sedes fuerat columbis,
Et superjecto pavidae natarunt

Aequore damae.
Vidimus flavum Tiberim, retortis

Litore Etrusco violenter undis, 15 Ire dejectum monumenta regis

Templaque Vestae,
Iliae dum se nimium querenti
Jactat ultorem, vagus et sinistra

Labitur ripa, Jove non probante, u20

xorius amnis.

36, inseres.

Audiet cives acuisse ferrum,
Quo graves Persae melius perirent,
Audiet pugnas vitio parentum

Rara juventus.
25 Quem vocet divům populus ruentis

Imperf rebus? prece qua fatigent
Virgines sanctae minus audientem

Carmina Vestam?
Cui dabit partes scelus expiandi
30 Juppiter ? Tandem venias, precamur,
Nube candentes humeros amictus,

Augur Apollo;
Sive tu mavis, Erycina ridens,

Quam Jocus eircumvolat et Cupido; 35 Sive neglectum genus et nepotes

Respicis, auctor,
Heu! nimis longo satiate ludo,
Quem juvat clamor galeaeque leves

Acer et Mauri peditis cruentum 40

Vultus in hostem;
Sive mutata juvenem figura
Ales in terris imitaris almae
Filius Majae, patiens vocari

Caesaris ultor:
45 Serus in coelum redeas, diuque

Laetus intersis populo Quirini;
Neve te nostris vitiis iniquum

Ocior aura
Tollat. Hic magnos potius triumphos,
50 Hic ames dici pater atque princeps;
Neu sinas Medos equitare inultos,

Te duce, Caesar.

89. Marsi für Mauri lediglich Conjectur.

[ocr errors]

ODE III. AD NAVEM, QUA VIRGILIUS VEHEBATUR ATHENAS,

Sic te díva poténs Cyprí,

Sic fratrés Helenaé, lúcida sidera ,
Ventorumque regat pater ,

Obstrictis aliis praeter lapyga, 5 Navis, quae tibi creditum

Debes Virgilium: finibus Atticis
Reddas incolumem, precor,

Et serves animae dimidium meae.

Illi robur et aes triplex 10 Circa pectus erat, qui fragilem truci

Commisit pelago ratem

Primus, nec timuit praecipitem Africum Decertantem Aquilonibus,

Nec tristes Hyadas, nec rabiem Noti, 15 Quo non arbiter Hadriae

Major, tollere seu ponere vult freta.
Quem mortis timuit gradum,

Qui siccis oculis monstra natantia ,

Qui vidit mare turgidum et 20 Infames scopulos Acroceraunia?

Nequidquam deus abscidit

Prudens Oceano dissociabili
Terras, si tamen impiae

Non tangenda rates transiliunt vada. 25 Audax omnia perpeti,

Gens humana ruit per vetitum nefas.
Audax lapeti genus

Ignem fraude mala gentibus intulit:

Post ignem aetheria domo 30

Subductum macies et nova febrium
Terris incubuit cohors,

Semotique prius tarda necessitas
Leti corripuit gradum.

Expertus vacuum Daedalus aëra 35 Pennis non homini datis;

19.

tarbidum,

Perrupit Acheronta Herculeus labor.
Nil mortalibus arduum est;

Coelum ipsum petimus stultitia, neque

Per nostrum patimur scelus 40 Iracunda Jovem ponere fulmina.

O DE IV.

AD L, SESTIUM.
Sólvitur ácris hiéms gratá vice véris ét Favoni,

Trahúntque siccas máchinae carinas;
Ac neque jam stabulis gaudet pecus, aut arator igni,

Nec prata canis albicant pruinis. 5 Jam Cytherea choros ducit Venus imminente luna,

Junctaeque Nymphis Gratiae decentes
Alterno terram quatiunt pede, dum graves Cyclopum

Vulcanus ardens urit officinas.

Nunc decet aut viridi nitidum caput impedire myrto, 10 Aut flore, terrae quem ferunt solutae;

Nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis,

Seu poscat agna, sive malit haedo.
Pallida mors aequo pulsat pede pauperum tabernas

Regumque turres. O beate Sesti, 15 Vitae summa brevis spem nos vetat inchoare longam.

Jam te premet nox, fabulaeque Manes
Et domus exilis Plutonia; quo simul mearis,

Nec regna vini sortiere talis,

Nec tenerum Lycidan mirabere, quo calet juventus 20 Nunc omnis et mox virgines tepebunt.

O DE VI.

AD M. VIPSANIUM AGRIPPAM,
Scribēris Varió fórtis et hóstiúm
Victor Maeonii carminis alite,
Quam rem cunque ferox navibus aut equis

Miles té duce gésserit.
5 Nos, Agrippa, neque haec dicere, nec gravem

Pelidae stomachum cedere nescii, 37. ardui.

VI, 2. aliti blosbe Conjectur; ebenso strictis in v. 18. Latein-Dichter. III.

2

« PredošláPokračovať »