Obrázky na stránke
PDF
ePub

85

Sulcos et vineta crepat mera, praeparat ulmos,
Immoritur studiis et amore senescit habendi.
Verum ubi oves furto, morbo periere capellae,
Spem mentita seges, bos est enectus arando:
Offensus damnis media de nocte caballum
Arripit iratusque Philippi tendit ad aedes.

90 Quem simul adspexit scabrum intonsumque Philippus:
,,Durus," ait,,,Vultei, nimis attentusque videris
Esse mihi." ,,Pol, me miserum, patrone, vocares,
Si velles" inquit,,verum mihi ponere nomen.
Quod te per genium dextramque deosque Penates
Obsecro et obtestor, vitae me redde priori!".
Qui semel adspexit, quantum dimissa petitis
Praestent: mature redeat repetatque relicta!
Metiri se quemque suo modulo ac pede, verum est.

95

5

EPISTOLA VIII.

AD CELSUM ALBINOVANUM.

Celso gaudere et bene rem gerere Albinovano
Musa rogata refer, comiti scribaeque Neronis.

Si quaeret, quid agam, dic, multa et pulchra minantem
Vivere nec recte nec suaviter: haud quia grando
Contuderit vites oleamve momorderit aestus,

Nec quia longinquis armentum aegrotet in agris;
Sed quia, mente minus validus quam corpore toto,
Nil audire velim, nil discere, quod levet aegrum;
Fidis offendar medicis, irascar amicis,

10 Cur me funesto properent arcere veterno;

Quae nocuere sequar, fugiam quae profore credam ; Romae Tibur amem ventosus, Tibure Romam. Post haec, ut valeat, quo pacto rem gerat et se, Ut placeat juveni, percontare, utque cohorti. 15 Si dicet:,,Recte", primum gaudere, subinde Praeceptum auriculis hoc instillare memento: ,,Ut tu fortunam, sic nos te, Celse, feremus."

96. simul f. semel in den meisten u. besten Handschriften.

EPISTOLA IX.

AD CLAUDIUM NERONEM.

Septimius, Claudi, nimirum intelligit unus,

Quanti me facias. Nam quum rogat et prece cogit,
Scilicet ut tibi se laudare et tradere coner,

Dignum mente domoque legentis honesta Neronis,
5 Munere quum fungi propioris censet amici:
Quid possim videt ac novit me valdius ipso.
Multa quidem dixi, cur excusatus abirem;
Sed timui, mea ne finxisse minora putarer,
Dissimulator opis propriae, mihi commodus uni.
Sic ego, majoris fugiens opprobria culpae,
Frontis ad urbanae descendi praemia. Quodsi
Depositum laudas ob amici jussa pudorem,
Scribe tui gregis hunc, et fortem crede bonumque.

10

5

EPISTOLA X.

AD FUSCUM ARISTIUM.

Urbis amatorem Fuscum salvere jubemus Ruris amatores, hac in re scilicet una Multum dissimiles, at cetera paene gemelli Fraternis animis; quidquid negat alter, et alter; Annuimus pariter, vetuli notique columbi. Tu nidum servas, ego laudo ruris amoeni Rivos et musco circumlita saxa nemusque. Quid quaeris? vivo et regno, simul ista reliqui, Quae vos ad coelum fertis rumore secundo, 10 Utque sacerdotis fugitivus liba recuso: Pane egeo jam mellitis potiore placentis. Vivere naturae si convenienter oportet, Ponendaeque domo quaerenda est area primum, Novistine locum potiorem rure beato?

15

Est ubi plus tepeant hiemes, ubi gratior aura
Leniat et rabiem Canis et momenta Leonis,
Quum semel accepit solem furibundus acutum?

X, 3. ad f. at. X, 9. effort's f. fortis.

Est ubi divellat somnos minus invida cura? Deterius Libycis olet aut nitet herba lapillis? 20 Purior in vicis aqua tendit rumpere plumbum,

Quam quae per pronum trepidat cum murmure rivum? Nempe inter varias nutritur silva columnas, Laudaturque domus, longos quae prospicit agros. Naturam expellas furca, tamen usque recurret, 25 Et mala perrumpet furtim fastidia victrix. Non, qui Sidonio contendere callidus ostro Nescit Aquinatem potantia vellera fucum, Certius accipiet damnum propiusve medullis, Quam qui non poterit vero distinguere falsum. 30 Quem res plus nimio delectavere secundae, Mutatae quatient. Si quid mirabere, pones Invitus. Fuge magna! licet sub paupere tecto Reges et regum vita praecurrere amicos. Cervus equum pugna melior communibus herbis 35 Pellebat, donec minor in certamine longo Imploravit opes hominis frenumque recepit; Sed postquam victor violens discessit ab hoste, Non equitem dorso, non frenum depulit ore. Sic, qui pauperiem veritus, potiore metallis 40 Libertate caret, dominum vehet improbus atque Serviet aeternum, quia parvo nesciet uti. Cui non conveniet sua res, ut calceus olim, Si pede major erit, subvertet; si minor, uret. Laetus sorte tua vives sapienter, Aristi, 45 Nec me dimittes incastigatum, ubi plura Cogere, quam satis est, ac non cessare videbor. Imperat aut servit collecta pecunia cuique, Tortum digna sequi potius, quam ducere, funem. Haec tibi dictabam post fanum putre Vacunae, 50 Excepto quod non simul esses, cetera laetus.

24. expelles.

EPISTOLA XI.

AD BULLATIUM.

Quid tibi visa Chios, Bullati, notaque Lesbos,
Quid concinna Samos, quid Croesi regia Sardis,
Smyrna quid et Colophon? majora minorave fama,
Cunctane prae Campo et Tiberino flumine sordent?
5 An venit in votum Attalicis ex urbibus una?
An Lebedum laudas odio maris atque viarum?
Scis, Lebedus quid sit: Gabiis desertior atque
Fidenis vicus; tamen illic vivere vellem,
Oblitusque meorum obliviscendus et illis
10 Neptunum procul e terra spectare furentem.
Sed neque, qui Capua Romam petit, imbre lutoque
Adspersus volet in caupona vivere; nec, qui
Frigus collegit, furnos et balnea laudat

20

Ut fortunatam plene praestantia vitam;

15 Nec, si te validus jactaverit Auster in alto,
Idcirco navem trans Aegaeum mare vendas.
Incolumi Rhodos et Mitylene pulchra facit, quod
Paenula solstitio, campestre nivalibus auris,
Per brumam Tiberis, Sextili mense caminus.
Dum licet ac vultum servat Fortuna benignum,
Romae laudetur Samos et Chios et Rhodos absens.
Tu, quamcunque deus tibi fortunaverit horam,
Grata sume manu, neu dulcia differ in annum:
Ut, quocunque loco fueris, vixisse libenter
Te dicas; nam si ratio et prudentia curas,
Non locus effusi late maris arbiter, aufert:

25

30

Coelum, non animum, mutant, qui trans mare currunt.
Strenua nos exercet inertia; navibus atque
Quadrigis petimus bene vivere. Quod petis, hic est,
Est Ulubris, animus si te non deficit aequus.

EPISTOLA XII.

AD ICCIUM.

Fructibus Agrippae Siculis, quos colligis, Icci,
Si recte frueris, non est ut copia major

[blocks in formation]

Ab Jove donari possit tibi. Tolle querelas: Pauper enim non est, cui rerum suppetit usus. 5 Si ventri bene, si lateri est pedibusque tuis, nil Divitiae poterunt regales addere majus.

10

15

20

25

5

Si forte, in medio positorum abstemius, herbis
Vivis et urtica, sic vives protinus, ut te
Confestim liquidus Fortunae rivus inauret:
Vel quia naturam mutare pecunia nescit,

Vel quia cuncta putas una virtute minora.
Miramur, si Democriti pecus edit agellos

Cultaque, dum peregre est animus sine corpore velox,
Quum tu inter scabiem tantam et contagia lucri
Nil parvum sapias et adhuc sublimia cures:

Quae mare compescant causae, quid temperet annum,
Stellae sponte sua jussaene vagentur et errent,
Quid premat obscurum lunae, quid proferat orbem,
Quid velit et possit rerum concordia discors,
Empedocles an Stertinium deliret acumen.
Verum seu pisces seu porrum et caepe trucidas,
Utere Pompejo Grospho et, si quid petet, ultro
Defer; nil Grosphus nisi verum orabit et aequum.
Vilis amicorum est annona, bonis ubi quid deest.
Ne tamen ignores, quo sit Romana loco res:
Cantaber Agrippae, Claudi virtute Neronis
Armenius cecidit; jus imperiumque Phraates
Caesaris accepit genibus minor; aurea fruges
Italiae pleno defundit Copia cornu.

EPISTOLA XIII.

AD VINIUM ASELLAM.

Ut proficiscentem docui te saepe diuque,
Augusto reddes signata volumina, Vini,
Si validus, si laetus erit, si denique poscet;
Ne studio nostri pecces odiumque libellis
Sedulus importes, opera vehemente minister.
Si te forte meae gravis uret sarcina chartae,
Abjicito potius quam, quo perferre juberis,

V. 29. defudit, diffundit. 2. Vinni in den Handschr.

« PredošláPokračovať »