Obrázky na stránke
PDF
ePub

85

Et juvenum curas et libera vina referre. Descriptas servare vices operumque colores Cur ego si nequeo ignoroque, poeta salutor? Cur nescire pudens prave quam discere malo? Versibus exponi tragicis res comica non vult; 90 Indignatur item privatis ac prope socco

95

100

105

110

Dignis carminibus narrari coena Thyestae.
Singula quaeque locum teneant sortita decenter.
Interdum tamen et vocem comoedia tollit,
Iratusque Chremes tumido delitigat ore;
Et tragicus plerumque dolet sermone pedestri:
Telephus et Peleus, quum pauper et exsul, uterque
Projicit ampullas et sesquipedalia verba,

Si curat cor spectantis tetigisse querela.

Non satis est pulchra esse poemata: dulcia sunto,.
Et quocunque volent, animum auditoris agunto.
Ut ridentibus arrident, ita flentibus adsunt
Humani vultus. Si vis me flere, dolendum est
Primum ipsi tibi: tunc tua me infortunia laedent,
Telephe vel Peleu; male si mandata loqueris,
Aut dormitabo aut ridebo. Tristia maestum
Vultum verba decent, iratum plena minarum,
Ludentem lasciva, severum seria dictu.

Format enim natura prius nos intus ad omnem
Fortunarum habitum, juvat aut impellit ad iram,.
Aut ad humum maerore gravi deducit et angit;
Post effert animi motus interprete lingua.
Si dicentis erunt fortunis absona dicta,
Romani tollent equites peditesque cachinnum.
Intererit multum, Divusne loquatur an heros,
Maturusne senex an adhuc florente juventa
Fervidus, et matrona potens an sedula nutrix,
Mercatcrne vagus cultorne virentis agelli,
Colchus an Assyrius, Thebis nutritus an Argis.
Aut famam sequere, aut sibi convenientia finge.
120 Scriptor honoratum si forte reponis Achillem,
Impiger, iracundus, inexorabilis, acer,

115

[blocks in formation]

125

130

Jura neget sibi nata, nihil non arroget armis.
Sit Medea ferox invictaque, flebilis Ino,
Perfidus Ixion, Io vaga, tristis Orestes.

Si quid inexpertum scenae committis, et audes
Personam formare novam: servetur ad imum,
Qualis ab incepto processerit, et sibi constet.

Difficile est proprie communia dicere; tuque
Rectius Iliacum carmen deducis in actus,
Quam si proferres ignota indictaque primus.
Publica materies privati juris erit, si

Non circa vilem patulumque moraberis orbem,
Nec verbo verbum curabis reddere fidus
Interpres, nec desilies imitator in artum,

135 Unde pedem proferre pudor vetet aut operis lex.
Nec sic incipies, ut scriptor cyclicus olim:
,,Fortunam Priami cantabo et nobile bellum."
Quid dignum tanto feret hic promissor hiatu?
Parturient montes, nascetur ridiculus mus.
140 Quanto rectius hic, qui nil molitur inepte:

,,Dic mihi, Musa, virum, captae post tempora Trojae
Qui mores hominum multorum vidit et urbes."
Non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem
Cogitat, ut speciosa dehinc miracula promat,
145 Antiphaten Scyllamque et cum Cyclope Charybdin;
Nec reditum Diomedis ab interitu Meleagri,
Nec gemino bellum Trojanum orditur ab ovo;
Semper ad eventum festinat et in medias res,
Non secus ac notas, auditorem rapit, et quae
150 Desperat tractata nitescere posse, relinquit,
Atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet,
Primo ne medium, medio ne discrepet imum.

Tu, quid ego et populus mecum desideret, audi, Si plausoris eges aulaea manentis et usque 155 Sessuri, donec cantor,,Vos plaudite" dicat. Aetatis cujusque notandi sunt tibi mores, Mobilibusque decor naturis dandus et annis. Reddere qui voces jam scit puer et pede certo 139. parturiunt.

Signat humum, gestit paribus colludere et iram 160 Colligit ac ponit temere et mutatur in horas. Imberbus juvenis, tandem custode remoto, Gaudet equis canibusque et aprici gramine campi, Cereus in vitium flecti, monitoribus asper, Utilium tardus provisor, prodigus aeris, 165 Sublimis cupidusque et amata relinquere pernix. Conversis studiis aetas animusque virilis Quaerit opes et amicitias, inservit honori, Commisisse cavet, quod mox mutare laboret. Multa senem circumveniunt incommoda, vel quod 170 Quaerit et inventis miser abstinet ac timet uti, Vel quod res omnes timide gelideque ministrat, Dilator, spe longus, iners, avidusque futuri, Difficilis, querulus, laudator temporis acti Se puero, castigator censorque minorum. 175 Multa ferunt anni venientes commoda secum, Multa recedentes adimunt. Ne forte seniles Mandentur juveni partes, pueroque viriles: Semper in adjunctis aevoque morabimur aptis. Aut agitur res in scenis, aut acta refertur. 180 Segnius irritant animos demissa per aurem, Quam quae sunt oculis subjecta fidelibus et quae Ipse sibi tradit spectator. Non tamen intusDigna geri promes in scenam, multaque tolles Ex oculis, quae mox narret facundia praesens : 185 Ne pueros coram populo Medea trucidet,

Aut humana palam coquat extra nefarius Atreus, Aut in avem Progne vertatur, Cadmus in anguem. Quodcunque ostendis mihi sic, incredulus odi. Neve minor neu sit quinto productior actu 190 Fabula, quae posci vult et spectata reponi. Nec Deus intersit, nisi dignus vindice nodus Inciderit; nec quarta loqui persona laboret. Actoris partes chorus officiumque virile

Defendat, neu quid medios intercinat actus, 195 Quod non proposito conducat et haereat apte.

161. imberbis.

Ille bonis faveatque et consilietur amice,
Et regat iratos et amet peccare timentes;
Ille dapes laudet mensae brevis, ille salubrem
Justitiam legesque et apertis otia portis;
200 Ille tegat commissa, deosque precetur et oret,
Ut redeat miseris, abeat fortuna superbis.

Tibia non, ut nunc, orichalco vincta tubaeque
Aemula, sed tenuis simplexque foramine pauco
Adspirare et adesse choris erat utilis, atque
205 Nondum spissa nimis complere sedilia flatu:
Quo sane populus numerabilis, utpote parvus,
Et frugi castusque verecundusque coibat.
Postquam coepit agros extendere victor, et urbes
Latior amplecti murus, vinoque diurno
210 Placari Genius festis impune diebus:

215

220

Accessit numerisque modisque licentia major.
Indoctus quid enim saperet liberque laborum
Rusticus urbano confusus, turpis honesto?
Sic priscae motumque et luxuriem addidit arti
Tibicen traxitque vagus per pulpita vestem.
Sic etiam fidibus voces crevere severis,

Et tulit eloquium insolitum facundia praeceps,
Utiliumque sagax rerum et divina futuri
Sortilegis non discrepuit sententia Delphis.

Carmine qui tragico vilem certavit ob hircum, Mox etiam agrestes Satyros nudavit, et asper Incolumi gravitate jocum tentavit eo, quod Illecebris erat et grata novitate morandus Spectator functusque sacris et potus et exlex. 225 Verum ita risores, ita commendare dicaces Conveniet Satyros, ita vertere seria ludo,

230

Ne, quicunque deus, quicunque adhibebitur heros,
Regali conspectus in auro nuper et ostro,
Migret in obscuras humili sermone tabernas,
Aut, dum vitat humum, nubes et inania captet.
Effutire leves indigna tragoedia versus,
Ut festis matrona moveri jussa diebus,

202, juncta.

Intererit Satyris paulum pudibunda protervis.
Non ego inornata et dominantia nomina solum
235 Verbaque, Pisones, Satyrorum scriptor amabo,
Nec sic enitar tragico differre colori,

Ut nihil intersit, Davusne loquatur et audax
Pythias, emuncto lucrata Simone talentum,
An custos famulusque dei Silenus alumni.
240 Ex noto fictum carmen sequar, ut sibi quivis
Speret idem, sudet multum frustraque laboret
Ausus idem tantum series juncturaque pollet,
Tantum de medio sumptis accedit honoris.
Silvis deducti caveant, me judice, Fauni,
245 Ne velut innati triviis ac paene forenses,

:

Aut nimium teneris juvenentur versibus unquam, Aut immunda crepent ignominiosaque dicta. Offenduntur enim, quibus est equus et pater et res, Nec, si quid fricti ciceris probat et nucis emptor, 250 Aequis accipiunt animis donantve corona.

Syllaba longa brevi subjecta vocatur iambus, Pes citus: unde etiam trimetris accrescere jussit Nomen iambeis, quum senos redderet ictus Primus ad extremum similis sibi; non ita pridem, 255 Tardior ut paulo graviorque veniret ad aures, Spondeos stabiles in jura paterna recepit Commodus et patiens, non ut de sede secunda Cederet aut quarta socialiter. Hic et in Atti Nobilibus trimetris apparet rarus, et Ennî

260 In scenam missos cum magno pondere versus
Aut operae celeris nimium curaque carentis,
Aut ignoratae premit artis crimine turpi.
Non quivis videt immodulata poemata judex,
Et data Romanis venia est indigna poetis.
265 Idcircone vager scribamque licenter? an omnes
Visuros peccata putem mea, tutus et intra
Spem veniae cautus? Vitavi denique culpam,
Non laudem merui. Vos exemplaria Graeca
Nocturna versate manu, versate diurna.

-

287. an audax. Latein-Dichter. III.

249. fracti.

12

« PredošláPokračovať »