Obrázky na stránke
PDF
ePub

275

270 At vestri proavi Plautinos et numeros et
Laudavere sales, nimium patienter utrumque,
Ne dicam stulte, mirati; si modo ego et vos
Scimus inurbanum lepido seponere dicto
Legitimumque sonum digitis callemus et aure.
Ignotum tragicae genus invenisse Camenae
Dicitur et plaustris vexisse poemata Thespis,
Quae canerent agerentque peruncti faecibus ora.
Post hunc personae pallaeque repertor honestae
Aeschylus et modicis instravit pulpita tignis,
280 Et docuit magnumque loqui nitique cothurno.
Successit vetus his comoedia, non sine multa
Laude; sed in vitium libertas excidit et vim
Dignam lege regi. Lex est accepta, chorusque
Turpiter obticuit sublato jure nocendi.
285 Nil intentatum nostri liquere poetae;
Nec minimum meruere decus, vestigia Graeca
Ausi deserere et celebrare domestica facta,
Vel qui praetextas vel qui docuere togatas.
Nec virtute foret clarisve potentius armis,
290 Quam lingua, Latium, si non offenderet unum-
Quemque poetarum limae labor et mora. Vos, o
Pompilius sanguis, carmen reprehendite, quod non
Multa dies et multa litura coercuit atque
Perfectum decies non castigavit ad unguem.
Ingenium misera quia fortunatius arte
Credit et excludit sanos Helicone poetas
Democritus, bona pars non ungues ponere curat,
Non barbam, secreta petit loca, balnea vitat.
Nanciscetur enim pretium nomenque poetae,
300 Si tribus Anticyris caput insanabile nunquam
Tonsori Licino commiserit. O ego laevus,
Qui purgor bilem sub verni temporis horam!
Non alius faceret meliora poemata; verum
Nil tanti est. Ergo fungar vice cotis, acutum
305 Reddere quae ferrum valet, exsors ipsa secandi:
Munus et officium, nil scribens ipse, docebo,

295

[blocks in formation]

Unde parentur opes, quid alat formetque poetam,
Quid deceat, quid non, quo virtus, quo ferat error.

Scribendi recte sapere est et principium et fons.
310 Rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae,
Verbaque provisam rem non invita sequentur.
Qui didicit, patriae quid debeat, et quid amicis,
Quo sit amore parens, quo frater amandus et hospes,
Quod sit conscripti, quod judicis officium, quae
315 Partes in bellum missi ducis: ille profecto
Reddere personae scit convenientia cuique.
Respicere exemplar vitae morumque jubebo
Doctum imitatorem, et vivas hinc ducere voces.
Interdum speciosa locis morataque recte
320 Fabula, nullius veneris, sine pondere et arte,
Valdius oblectat populum meliusque moratur,
Quam versus inopes rerum nugaeque canorae.
Grajis ingenium, Grajis dedit ore rotundo
Musa loqui, praeter laudem nullius avaris.
325 Romani pueri longis rationibus assem

Discunt in partes centum diducere. „Dicat
Filius Albini: Si de quincunce remota est

Uncia, quid superat ?" Poterat dixisse: ,,triens." Eu!
Rem poteris servare tuam. Redit uncia, quid fit?
330,,Semis." - At, haec animos aerugo et cura peculi
Quum semel imbuerit, speramus carmina fingi
Posse linenda cedro et levi servanda cupresso?
Aut prodesse volunt aut delectare poetae,
Aut simul et jucunda et idonea dicere vitae.
335 Quidquid praecipies, esto brevis, ut cito dicta
Percipiant animi dociles teneantque fideles;
Omne supervacuum pleno de pectore manat.
Ficta voluptatis causa sint proxima veris,
Nec, quodcunque volet, poscat sibi fabula credi,

340 Neu pransae Lamiae vivum puerum extrahat alvo.
Centuriae seniorum agitant expertia frugis,
Celsi praetereunt austera poemata Ramnes.
Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci,

328. poteras. 330 ad, an f. at. 339. ne

-

velit.

Lectorem delectando pariterque monendo. 345 Hic meret aera liber Sosiis, hic et mare transit Et longum noto scriptori prorogat aevum.

Sunt delicta tamen, quibus ignovisse velimus.

Nam neque chorda sonum reddit, quem vult manus et Poscentique gravem persaepe remittit acutum; [mens, 350 Nec semper feriet, quodcunque minabitur, arcus. Verum ubi plura nitent in carmine, non ego paucis Offendar maculis, quas aut incuria fudit

Aut humana parum cavit natura. Quid ergo est?
Ut scriptor si peccat idem librarius usque,

355 Quamvis est monitus venia caret; et citharoedus
Ridetur, chorda qui semper oberrat eadem:

Sic mihi, qui multum cessat, fit Choerilus ille,
Quem bis terque bonum cum risu miror; et idem
Indignor, quandoque bonus dormitat Homerus.
360 Verum operi longo fas est obrepere somnum.
Ut pictura, poesis; erit, quae, si propius stes,
Te capiat magis, et quaedam, si longius abstes.
Haec amat obscurum; volet haec sub luce videri,
Judicis argutum quae non formidat acumen;
365 Haec placuit semel, haec decies repetita placebit.
O major juvenum, quamvis et voce paterna

Fingeris ad rectum et per te sapis, hoc tibi dictum
Tolle memor: certis medium et tolerabile rebus
Recte concedi – consultus juris et actor

370 Causarum mediocris abest virtute diserti
Messalae, nec scit, quantum Cascellius Aulus,
Sed tamen in pretio est; mediocribus esse poetis
Non homines, non dî, non concessere columnae.
Ut gratas inter mensas symphonia discors

375 Et crassum unguentum et Sardo cum melle papaver Offendunt, poterat duci quia coena sine istis: Sic animis natum inventumque poema juvandis, Si paulum summo decessit, vergit ad imum. Ludere qui nescit, campestribus abstinet armis, 380 Indoctusque pilae discive trochive quiescit,

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Ne spissae risum tollant impune coronae :
Qui nescit versus, tamen audet fingere? Quidni?
Liber et ingenuus, praesertim census equestrem
Summam nummorum, vitioque remotus ab omni.
385 Tu nihil invita dices facies ve Minerva,

Id tibi judicium est, ea mens; si quid tamen olim
Scripseris, in Maeci descendat judicis aures

Et patris et nostras, nonumque prematur in annum, Membranis intus positis. Delere licebit, 390 Quod non edideris; nescit vox missa reverti.

Silvestres homines sacer interpresque deorum
Caedibus et victu foedo deterruit Orpheus,
Dictus ob hoc lenire tigres rabidosque leones.
Dictus et Amphion, Thebanae conditor urbis,
395 Saxa movere sono testudinis et prece blanda
Ducere, quo vellet. Fuit haec sapientia quondam,
Publica privatis secernere, sacra profanis,
Concubitu prohibere vago, dare jura maritis,
Oppida moliri, leges incidere ligno;

400 Sic honor et nomen divinis vatibus atque
Carminibus venit. Post hos insignis Homerus
Tyrtaeusque mares animos in Martia bella
Versibus exacuit; dictae per carmina sortes,
Et vitae monstrata via est, et gratia regum
405 Pieriis tentata modis, ludusque repertus,
Et longorum operum finis: ne forte pudori
Sit tibi Musa lyrae sollers et cantor Apollo.

Natura fieret laudabile carmen, an arte, Quaesitum est. Ego nec studium sinè divite vena 410 Nec rude quid prosit video ingenium: alterius sic Altera poscit opem res, et conjurat amice.

Qui studet optatam cursu contingere metam, Multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit, Abstinuit venere et vino. Qui Pythia cantat 415 Tibicen, didicit prius extimuitque magistrum. Nunc satis est dixisse:,,Ego mira poemata pango; Occupet extremum scabies; mihi turpe relinqui est, 410. possit. -416. nec f. nunc.

Et, quod non didici, sane nescire fateri." Ut praeco, ad merces turbam qui cogit emendas, 420 Assentatores jubet ad lucrum ire poeta

Dives agris, dives positis in fenore nummis.
Si vero est, unctum qui recte ponere possit,
Et spondere levi pro paupere, et eripere atris
Litibus implicitum; mirabor, si sciet inter-
425 Noscere mendacem verumque beatus amicum.
Tu seu donaris seu quid donare voles cui,
Nolito ad versus tibi factos ducere plenum
Laetitiae; clamabit enim:,,Pulchre!",,Bene!",,Recte!"
Pallescet super his, etiam stillabit amicis

430 Ex oculis rorem, saliet, tundet pede terram.
Ut, qui conducti plorant in funere, dicunt
Et faciunt prope plura dolentibus ex animo: sic
Derisor vero plus laudatore movetur.
Reges dicuntur multis urgere culullis

435 Et torquere mero, quem perspexisse laborant,
An sit amicitia dignus: si carmina condes,
Nunquam te fallant animi sub vulpe latentes.
Quintilio si quid recitares,,,Corrige, sodes,
Hoc" ajebat,,et hoc." Melius te posse negares
440 Bis terque expertum frustra, delere jubebat,
Et male tornatos incudi reddere versus.

Si defendere delictum quam vertere malles,
Nullum ultra verbum aut operam insumebat inanem,
Quin sine rivali teque et tua solus amares.
445 Vir bonus et prudens versus reprehendet inertes,
Culpabit duros, incomptis allinet atrum

Transverso calamo signum, ambitiosa recidet
Ornamenta, parum claris lucem dare coget,
Arguet ambigue dictum, mutanda notabit,
450 Fiet Aristarchus. Non dicet:,,Cur ego amicum
Offendam in nugis ?" Hae nugae seria ducent
In mala derisum semel exceptumque sinistre.
Ut mala quem scabies aut morbus regius urget
Aut fanaticus error et iracunda Diana,

455 Vesanum tetigisse timent fugiuntque poetam,

« PredošláPokračovať »