Obrázky na stránke
PDF
ePub

Quia nusquam insanum fecit adulescentulum
Cervam videre fugere et sectari canes,
Et eam plorare, orare ut subveniat sibi.
Quodsi intellegeret, olim quum stetit nova,
10 Actoris opera magis stetisse quam sua:
Minus multo audacter, quam nunc laedit,
Nunc siquis est, qui hoc dicat aut sic cogitet:
Vetus si poeta non lacessisset prior,
Nullum invenire prologum posset novus

laederet.

15 Quem diceret, nisi haberet cui malediceret:
Is sibi responsum hoc habeat: in medio omnibus
Palmam esse positam, qui artem tractant musicam.
Ille ad famem hunc ab studio studuit rejicere,
Hic respondere voluit, non lacessere.

20 Bene dictis si certasset, audisset bene;

Quod ab illo allatum est, sibi esse id relatum putet.
De illo tum finem faciam dicundi mihi,
Peccandi quum ipse de se finem fecerit.

Nunc quid velim, animum attendite. Adporto novam
25 Epidicazomenen quam vocant comoediam
Graece, Latine hic Phormionem nominat,
Quia, primas partes qui agit, is erit Phormio,
Parasitus, per quem res geretur maxume.
Voluntas vostra si ad poetam accesserit,

30 Date operam, adeste aequo animo per silentium,
Ne simili utamur fortuna, atque usi sumus,
Quum per tumultum noster grex motus loco est:
Quem actoris virtus nobis restituit locum,
Bonitasque vestro adjutans atque aequanimitas.

4. Lucrez.

T. Lucretius Carus (um 98-55 v. Chr.) verfasste ein philosophisches Lehrgedicht,,De rerum natura", in 6 Büchern (Hexameter), dem Prätor Memmius gewidmet, worin er als Naturalist die Lehre des Epikur über die Entstehung und Erhaltung der Welt, sowie sittliche Lebensregeln entwickelt. Er soll in Wahnsinn verfallen sein und sich selbst getödtet haben. Auf die Gestaltung und Bereicherung der lateinischen Sprache

für die Dichter der Augusteischen Zeit musste sein Werk von grosser Einwirkung sein. Auch Cicero soll bei der Ausfeilung desselben mitgeholfen haben.

1. Eingang des zweiten Buches (1—36).

Lob der Philosophie.

Suave, mari magno turbantibus aequora ventis,
E terra magnum alterius spectare laborem;
Non quia vexari quemquam est jucunda voluptas,
Sed, quibus ipse malis careas, quia cernere suave est.
5 Suave etiam, belli certamina magna tueri,

Per campos instructa, tua sine parte pericli.
Sed nil dulcius est, bene quam munita tenere
Edita doctrina Sapientum templa serena:
Despicere unde queas alios, passimque videre
10 Errare atque viam pulantes quaerere vitae,
Certare ingenio, contendere nobilitate,
Noctes atque dies niti praestante labore

Ad summas emergere opes rerumque potiri.
O miseras hominum mentes! o pectora caeca!
15 Qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
Degitur hoc aevi, quodcunque est! nonne videre,
Nil aliud sibi naturam latrare, nisi ut, quum
Corpore sejunctus dolor absit, mente fruatur
Jucundo sensu, cura semota metuque?
20 Ergo corpoream ad naturam pauca videmus
Esse opus omnino, quae demant quemque dolorem;
Delicias quoque uti multas substernere possint:
Gratius interdum neque natura ipsa requirit.
Si non aurea sunt juvenum simulacra per aedes,
25 Lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
Lumina nocturnis epulis ut suppeditentur;
Nec domus argento fulget auroque renidet,
Nec citharis reboant laqueata aurataque templa:
Attamen inter se prostrati in gramine molli,
30 Propter aquae rivum, sub ramis arboris altae,
Non magnis opibus jucunde corpora curant,
Praesertim quum tempestas arridet, et anni
Tempora conspergunt viridentes floribus herbas.

35

Nec calidae citius decedunt corpore febres,
Textilibus si in picturis ostroque rubenti
Jactaris, quam si plebeja in veste cubandum est.

2. Die Pest in Athen (1. VI, 1136–98).

(Zu vergleichen die Schilderung bei Thucydides (1. II), sowie die Norische Pest bei Virgil Georg. III.)

Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
Fínibus Cécropús funestos reddidit agros,
Vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
Nam penitus veniens Aegypti e finibus ortus,
5 Aëra permensus multum camposque natantes,
Incubuit tandem populo Pandionis; omnes
Inde catervatim morbo mortique dabantur.
Principio caput incensum fervore gerebant,
Et duplices oculos suffusa luce rubentes.
10 Sudabant etiam fauces intrinsecus atro

15

Sanguine, et ulceribus vocis via sepla coibat; Atque animi interpres manabat lingua cruore, Debilitata malis, motu gravis, aspera tactu. Inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum Morbida vis in cor maestum confluxerat aegris, Omnia tum vero vitaï claustra lababant. Spiritus ore foras taetrum volvebat odorem, Rancida quo perolent projecta cadavera ritu. Atque animi prorsum vires totius et omne 20 Languebat corpus leti jam limine in ipso. Intolerabilibusque malis erat anxius angor Assidue comes et gemitu commista querela; Singultusque frequens, noctem persaepe diemque, Corripere assidue nervos et membra coactans, 25 Dissolvebat eos, defessos ante fatigans. Nec nimio cuiquam posses ardore tueri Corporis in summo summam ferviscere partem, Sed potius tepidum manibus proponere tactum, Et simul ulceribus quasi inustis omne rubere 30 Corpus, ut est, per membra Sacer quum diditur ignis. Intima pars homini vero flugravit ad ossa;

Flagravit stomacho flamma ut fornacibus intus;
Nil adeo posset cuiquam leve tenueque membris
Vertere in utilitatem; ad ventum et frigora semper,
35. In fluvios partim gelidos ardentia morbo

Membra dabant, nudum jacientes corpus in undas.
Multi praecipites lymphis putealibus alte
Inciderunt, ipso venientes ore patente.
Insedabiliter sitis arida corpora mersans
40 Aequabat multum parvis humoribus imbrem.
Nec requies erat ulla mali; defecta jacebant
Corpora, mussabat tacito medicina timore
Quippe patentia quum totas ardentia noctes
Lumina versarent oculorum expertia somno.
45 Multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
Perturbata animi mens in maerore metuque,
Triste supercilium, furiosus voltus et acer,
Sollicitae porro plenaeqne sonoribus aures,
Creber spiritus aut ingens raroque coortus,
50 Sudorisque madens per collum splendidus humos,
Tenuia sputa, minuta, croci contincta colore,
Salsaque, per fauces raucas vix edita tussi.

In manibus vero nervi trahier, tremere artus;
A pedibusque minutatim succedere frigus

55 Non dubitabat; item ad supremum denique tempus
Compressae nares; nasi primoris acumen

Tenue; cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
Duraque; inhorrebat rictum, frons tenta minebat,
Nec nimio rigida post strati morte jacebant,

60 Octavoque fere candenti lumine solis

Aut etiam nona reddebant lampade vitam.

5. Catull.

C. Valerius Catullus wird als elegischer Dichter gewöhnlich mit Tibull und Properz (s. Bd. II) zusammengestellt; er war aber bedeutend älter, und kann als der erste römische Dichter betrachtet werden, welcher die Formen der griechischen Lyrik einführte. Er stammte aus Verona und hatte ein Land

gut auf der schönen Halbinsel Sirmio am Gardasee. Geburtsund Todesjahr lässt sich nicht mit Bestimmtheit ermitteln; wahrscheinlich 87-54 v. Chr. Er lebte meist zu Rom, im Kreise von Vornehmen und dichterisch Gebildeten, oder auf seinen Landgütern. Den Prätor Memmius begleitete er nach Bithynien, und besuchte auf der Rückreise das Grab seines bei Troas bestatteten Bruders (s. 9). Seine Gedichte, im Ganzen 116, sind meist kleine Gefühlsergüsse aus seinem Verhältnisse zur Lesbia, oder Epigramme, oder Nachbildungen griechischer, namentlich alexandrinischer Originale. Hoheit und Lauterkeit liegen ihm fern. Politisch war er Republikaner und Feind des Cäsar. Sein beliebtes Versmass ist das Phaläcische oder Hendekasyllaben: ord. log. 1 dactyl. 2 troch. mit voraufgehender Basis (gewöhnlich spondeisch, seltner trochäisch, und noch seltner jambisch:

5

10

1. Ad Cornelium Nepotem (I).

(Versmass Phaläcisch.)

Quoi donó lepidúm novúm libéllum
Arida modo pumice expolitum?
Corneli, tibi! Namque tu solebas
Meas esse aliquid putare nugas
Jam tum, quum ausus es unus Italorum
Omne aevum tribus explicare chartis,
Doctis, Juppiter! et laboriosis.

Quare habe tibi, quidquid hoc libelli est,
Qualecunque: quod, o patrona Virgo,
Plus uno maneat perenne saeclo.

2. In mortem passeris (III).
(Versmass Phaläcisch.).

Lúgete, ó Venerés Cupídinésque,
Et quantum est hominum venustiorum!
Passer mortuus est meae puellae,
Passer, deliciae meae puellae,

5 Quem plus illa oculis suis amabat.
Nam mellitus erat, suamque norat
Ipsam tam bene, quam puella matrem;
Nec sese a gremio illius movebat,
Sed circumsiliens modo huc, modo illuc,
10 Ad solam dominam usque pipilahat.

« PredošláPokračovať »