Obrázky na stránke
PDF
ePub

Julium sidus, velut inter ignes
Luna minores.

Gentis humanae pater atque custos,
50 Orte Saturno, tibi cura magni
Caesaris fatis data; tu secundo
Caesare regnes.

Ille seu Parthos Latio imminentes
Egerit justo domitos triumpho,
55 Sive subjectos Orientis orae
Seras et Indos,

60

5

[blocks in formation]

ODE XIV.

AD REMPUBLICAM.

O navís, referént ín mare té novi
Fluctus? O quid agis? Fortiter occupa
Pórtum. Nónne vidés, ut
Núdum rémigió latus,

Et malus celeri saucius Africo

Antennaeque gemant, ac sine funibus.
Vix durare carinae

Possint imperiosius

Aequor? Non tibi sunt integra lintea, 10 Non di, quos iterum pressa voces malo.

Quamvis Pontica pinus,

Silvae filia nobilis,

Jactes et genus et nomen inutile:
Nil pictis timidus navita puppibus
Fidit. Tu, nisi ventis

Debes ludibrium, cave.

15

67. laetum. regat.

XIV, 6. gemunt.

8. possunt.

20

Nuper sollicitum quae mihi taedium,
Nunc desiderium curaque non levis,
Interfusa nitentes

Vites aequora Cycladas.

ODE XV.

"NEREI AD FARIDEM VATICINIUM.

Pástor quúm traherét pér freta návibus
Idaeis Helenen perfidus hospitam,
Ingrato celeres obruit otio
Véntos, út canerét ferá

5 Nereus fata:,,Mala ducis avi domum,
Quam multo repetet Graecia milite,
Conjurata tuas rumpere nuptias
Et regnum Priami vetus.

Heu, heu, quantus equis, quantus adest viris 10 Sudor! quanta moves funera Dardanae Genti! jam galeam Pallas et aegida Currusque et rabiem parat.

Nequidquam, Veneris praesidio ferox,
Pectes caesariem grataque feminis
15 Imbelli cithara carmina divides,
Nequidquam thalamo graves

20

Hastas et calami spicula Cnosii
Vitabis strepitumque, et celerem sequi
Ajacem tamen, heu! serus adulteros
Crines pulvere collines.

Non Laertiaden, exitium tuae

Gentis, non Pylium Nestora respicis ?
Urgent impavidi te Salaminius

Teucer, te Sthenelus sciens

25 Pugnae, sive opus est imperitare equis,
Non auriga piger. Merionen quoque
Nosces. Ecce furit te reperire atrox
Tydides, melior patre:

[blocks in formation]

Quem tu, cervus uti vallis in altera 30 Visum parte lupum graminis immemor, Sublimi fugies mollis anhelitu,

Non hoc pollicitus tuae.

Iracunda diem proferet Ilio Matronisque Phrygum classis Achillei; 35 Post certas hiemes uret Achaicus Ignis Pergameas domos."

ODE XVI.

PALINODIA AD AMICAM.

O mátre púlchra fília púlchriór,
Quem criminosis cunque voles modum
Ponés lámbis, síve flámma

Síve marí libet Hádriáno.

5 Non Dindymene, non adytis quatit
Mentem sacerdotum incola Pythius,
Non Liber aeque, non acuta

Sic geminant Corybantes aera:

Tristes ut irae, quas neque Noricus 10 Deterret ensis, nec mare naufragum, Nec saevus ignis, nec tremendo Juppiter ipse ruens tumultu. Fertur Prometheus addere principi Limo coactus particulam undique Desectam, et insani leonis

15

20

Vim stomacho apposuisse nostro.

Irae Thyesten exitio gravi
Stravere, et altis urbibus ultimae
Stetere causae, cur perirent

Funditus, imprimeretque muris

Hostile aratrum exercitus insolens.
Compesce mentem. Me quoque pectoris
Tentavit in dulci juventa

Fervor, et in celeres iambos

8. si für sic blosse Conjectur.

25 Misit furentem.

Nunc ego mitibus

Mutare quaero tristia, dum mihi
Fias recantatis amica

Opprobriis animumque reddas.

ODE XVIII.

AD P. QUINTILIUM VARUM.

Núllam, Váre, sacrá víte priús séveris árborém
Circa mite solum Tiburis et moenia Catili.
Siccis omnia nam dura deus proposuit, neque
Mordaces aliter diffugiunt sollicitudines.

5 Quis post vina gravem militiam aut pauperiem crepat?
Quis non te potius, Bacche pater, teque, decens Venus?
At ne quis modici transiliat munera Liberi,
Centaurea monet cum Lapithis rixa super mero
Debellata, monet Sithoniis non levis Evius,
10 Quum fas atque nefas exiguo fine libidinum
Discernunt avidi. Non ego te, candide Bassareu,
Invitum quatiam, nec variis obsita frondibus

Sub divum rapiam. Saeva tene cum Berecyntio
Cornu tympana, quae subsequitur caecus amor sui,
15 Et tollens vacuum plus nimio gloria verticem,
Arcanique fides prodiga, perlucidior vitro.

ODE XX.

AD MAECENATEM.

Vile pótabís modicís Sabínum
Cantharis, Graeca quod ego ipse testa
Conditum levi, datus in theatro
Quúm tibi plaúsus,

Care Maecenas eques, ut paterni
Fluminis ripae simul et jocosa
Redderet laudes tibi Vaticani

Montis imago.

хуш, 7. Аc f. at.

10

5

Caecubum et prelo domitam Caleno
Tu bibes uvam; mea nec Falernae
Temperant vites neque Formiani
Pocula colles.

ODE XXI.

AD DIANAM ET APOLLINEM.

Dianám teneraé dícite vírginés,
Intonsum, pueri, dicite Cynthium,
Látonámque suprémo

Dílectám penitús Joví.

Vos laetam fluviis et nemorum coma,
Quaecumque aut gelido prominet Algido,
Nigris aut Erymanthi

Silvis, aut viridis Cragi:

Vos Tempe totidem tollite laudibus, 10 Natalemque, mares, Delon Apollinis, Insignemque pharetra

15

Fraternaque humerum lyra.

Hic bellum lacrimosum, hic miseram famem
Pestemque a populo et principe Caesare in
Persas atque Britannos

Vestra motus aget prece.

ODE XXII.

AD ARISTIUM FUSCUM.

Integér vitaé scelerisque púrus
Non eget Mauris jaculis neque arcu,
Nec venenatis gravida sagittis,
Fúsce, pharétra:

5 Sive per Syrtes iter aestuosas,
Sive facturus per inhospitalem
Caucasum vel quae loca fabulosus
Lambit Hydaspes.

XXI, 6. comam.

« PredošláPokračovať »