Obrázky na stránke
PDF
ePub

5

10

15

20

ODE III.

AD MUSAM MELPOMENEN.

Quém tu, Mélpomené, semel
Náscentém placidó lúmine víderis,
Illum non labor Isthmius

Clarabit pugilem, non equus impiger
Curru ducet Achaico

Victorem, neque res bellica Deliis
Ornatum foliis ducem,

Quod regum tumidas contuderit minas,
Ostendet Capitolio:

Sed quae Tibur aquae fertile praefluunt, Et spissae nemorum comae

Fingent Aeolio carmine nobilem.

Romae, principis urbium,

Dignatur suboles inter amabiles

Vatum ponere me choros,

Et jam dente minus mordeor invido.
O, testudinis aureae

Dulcem quae strepitum, Pieri, temperas,
O mutis quoque piscibus

Donatura cygni, si libeat, sonum:
Totum muneris hoc tui est,

Quod monstror digito praetereuntium
Romanae fidicen lyrae;

Quod spiro et placeo, si placeo, tuum est.

ODE IV.

IN LAUDES NERONUM.

Qualém minístrum fúlminis álitem,
Cui rex deorum regnum in aves vagas
Permisit, éxpertús fidélem

Júppiter in Ganymede flávo,

5 Olim juventas et patrius vigor
Nido laborum propulit inscium,
Vernique, jam nimbis remotis,
Insolitos docuere nisus

10. perfluunt. · IV, 6. protulit.

Venti paventem, mox in ovilia 10 Demisit hostem vividus impetus, Nunc in reluctantes dracones

15

20

Egit amor dapis atque pugnae ;
Qualemve laetis caprea pascuis
Intenta fulvae matris ab ubere
Jam lacte depulsum leonem,
Dente novo peritura, vidit:

Videre Raeti bella sub Alpibus
Drusum gerentem Vindelici, quibus
Mos unde deductus per omne
Tempus Amazonia securi

Dextras obarmet, quaerere distuli,
Nec scire fas est omnia; sed diu
Lateque victrices catervae
Consiliis juvenis revictae

25 Sensere, quid mens, rite quid indoles
Nutrita faustis sub penetralibus
Posset, quid Augusti paternus
In pueros animus Nerones.

Fortes creantur fortibus et bonis;
30 Est in juvencis, est in equis patrum
Virtus, neque imbellem feroces
Progenerant aquilae columbam.
Doctrina sed vim promovet insitam,
Rectique cultus pectora roborant;
Utcunque defecere mores,

35

40

Indecorant bene nata culpae.

Quid debeas, o Roma, Neronibus,
Testis Metaurum flumen et Hasdrubal
Devictus, et pulcher fugatis

Ille dies Latio tenebris,

Qui primus alma risit adorea,
Dirus per urbes Afer ut Italas

[blocks in formation]

Ceu flamma per taedas vel Eurus
Per Siculas equitavit undas.

45 Post hoc secundis usque laboribus
Romana pubes crevit, et impio
Vastata Poenorum tumultu

Fana deos habuere rectos;

Dixitque tandem perfidus Hannibal: 50,,Cervi, luporum praeda rapacium, Sectamur ultro, quos opimus

55

60

Fallere et effugere est triumphus.

Gens, quae cremato fortis ab Ilio
Jactata Tuscis aequoribus sacra
Natosque maturosque patres
Pertulit Ausonias ad urbes,
Duris ut ilex tonsa bipennibus
Nigrae feraci frondis in Algido,
Per damna, per caedes, ab ipso
Ducit opes animumque ferro.
Non hydra secto corpore firmior
Vinci dolentem crevit in Herculem,
Monstrumve submisere Colchi
Majus Echioniaeve Thebae.

65 Merses profundo: pulchrior evenit;
Luctere: multa proruet integrum
Cum laude victorem geretque
Proelia conjugibus loquenda.

Carthagini jam non ego nuntios
70 Mittam superbos; occidit, occidit
Spes omnis et fortuna nostri

75

Nominis Hasdrubale interempto.

Nil Claudiae non perficient manus,
Quas et benigno numine Juppiter
Defendit, et curae sagaces
Expediunt per acuta belli.“

65. mersus.

ODE V.

AD CAESAREM AUGUSTUM.

Dívis órte bonís, óptime Rómulae
Custos gentis, abes jam nimium diu;
Maturum reditum pollicitus Patrum
Sáncto cóncilió, redi!

5 Lucem redde tuae, dux bone, patriae;
Instar veris enim vultus ubi tuus
Affulsit populo, gratior it dies
Et soles melius nitent.

Ut mater juvenem, quem Notus invido
10 Flatu Carpathii trans maris aequora
Cunctantem spatio longius annuo
Dulci distinet a domo,

Votis ominibusque et precibus vocat,
Curvo nec faciem littore dimovet:

15 Sic, desideriis icta fidelibus,

20

Quaerit patria Caesarem.

Tutus bos etenim rura perambulat,
Nutrit rura Ceres almaque Faustitas,
Pacatum volitant per mare navitae,
Culpari metuit fides...

Quis Parthum paveat? quis gelidum Scythen?
Quis Germania quos horrida parturit
Fetus, incolumi Caesare? quis ferae
Bellum curet Iberiae?

25 Condit quisque diem collibus in suis,
Et vitem viduas ducit ad arbores;
Hinc ad vina redit laetus et alteris
Te mensis adhibet deum;

Te multa prece, te prosequitur mero
30 Defuso pateris, et Laribus tuum
Miscet numen, uti Graecia Castoris
Et magni memor Herculis.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Longas o utinam, dux bone, ferias
Praestes Hesperiae! dicimus integro

35 Sicci mane die, dicimus uvidi,
Quum sol Oceano subest.

O DE VI.

AD APOLLINEM ET DIANAM.

Díve, quém prolés Niobéa mágnae
Vindicem linguae Tityosque raptor
Sensit et Trojae prope victor altae
Phthíus Achilles,

5 Ceteris major, tibi miles impar,
Filius quamvis Thetidis marinae
Dardanas turres quateret tremenda
Cuspide pugnax.

Ille, mordaci velut icta ferro
10 Pinus aut impulsa cupressus Euro,
Procidit late posuitque collum in
Pulvere Teucro.

Ille non inclusus equo, Minervae
Sacra mentito, male feriatos

15 Troas et laetam Priami choreis
Falleret aulam:

20

Sed palam captis gravis, heu nefas! heu!
Nescios fari pueros Achivis

Ureret flammis, etiam latentem
Matris in alvo,

Ni, tuis victus Venerisque gratae
Vocibus, divûm pater annuisset
Rebus Aeneae potiore ductos
Alite muros.

25 Doctor argutae fidicen Thaliae,
Phoebe, qui Xantho lavis amne crines,

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

77

« PredošláPokračovať »