Obrázky na stránke
PDF
ePub

Dauniae defende decus Camenae,

Levis Agyieu.
Spiritum Phoebus mihi, Phoebus artem
30 Carminis nomenque dedit poetae.
Virginum primae puerique claris

Patribus orti,
Deliae tutela deae, fugaces

Lyncas et cervos cohibentis arcu, 35. Lesbium servate pedem meique

Pollicis ictum:
Rite Latonae puerum canentes,
Rite crescentem face Noctilucam,

Prosperam frugum, celeremque pronos 40 Volvere menses.

Nupta jam dices: Ego dis amicum,
Saeculo festas referente luces,
Reddidi carmen, docilis modorum

Vatis Horati.

[ocr errors]

ODE VII.
AD MANLIUM TORQUATUM.

Diffugere nivés, redeúnt jam grámina cámpis

Arboribúsque comaé;
Mutat terra vices, et decrescentia ripas

Flumina praetereunt;
5 Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet

Ducere nuda choros.
Immortalia ne speres, monet annus et almum

Quae rapit hora diem.

Frigora mitescunt Zephyris, ver proterit aestas, 10 Interitura, simul

Pomifer autumnus fruges effuderit, et mox

Bruma recurrit iners.
Damna tamen celeres reparant coelestia lunae:

Nos, ubi decidimus,

15. Quo pius Aeneas, quo Tullus dives et Ancus,

Pulvis et umbra sumus.
Quis scit, an adjiciant hodiernae crastina summae

Tempora di superi?

Cuncta manus avidas fugient heredis, amico 20 Quae dederis animo.

Quum semel occideris et de te splendida Minos

Fecerit arbitria,
Non, Torquate, genus, non te facundia, non te

Restituet pietas.
25 Infernis neque enim tenebris Diana pudicum

Liberat Hippolytum ;
Nec Lethaea valet Theseus abrumpere caro

Vincula Pirithoo.

ODE VIII.

AD C. MARCIUM CENSORINUM.

Dónarém paterás grátaque commodus,
Censorine, meis aera sodalibus,
Donarem tripodas, praemia fortium

Grajorum, neque tu pessima munerum 5 Ferres, divite me scilicet artium,

Quas aut Parrhasius protulit aut Scopas,
Hic saxo, liquidis ille coloribus
Sollers nunc hominem ponere, nunc deum.

Sed non haec mihi vis, non tibi talium 10 Res est aut animus deliciarum egens.

Gaudes carminibus: carmina possumus
Donare et pretium dicere muneri.
Non incisa notis marmora publicis,

Per quae spiritus et vita redit bonis
15 Post mortem ducibus, non celeres fugae

Rejectaeque retrorsum Hannibalis minae,
Non incendia Carthaginis impiae,
Ejus, qui domita nomen ab Africa
Lucratus rediit, clarius indicant

VII, 15, pater f. pius. dives Tullus. 17. vitao f. gun.. 12. muneris.

20 Laudes, quam Calabrae Pierides. Neque,

Si chartae sileant, quod bene feceris,
Mercedem tuleris. Quid foret Iliae
Mavortisque puer, si taciturnitas

Obstaret meritis invida Romuli? 25 Ereptum Stygiis fluctibus Aeacum

Virtus et favor et lingua potentium
Vatum divitibus consecrat insulis.
Dignum laude virum Musa vetat mori.

Coelo Musa heat. Sic Jovis interest 30 Optatis epulis impiger Hercules,

Clarum Tyndaridae sidus ab infimis
Quassas eripiunt aequoribus rates,
Ornatus viridi tempora pampino
Liber vota bonos ducit ad exitus.

ODE IX.

A D L O LLIU M.
Ne forte crédas interitúra, quae,
Longe sonantem natus ad Aufidum,
Non ánte vulgatás per artes

Vérba loquór sociánda chórdis.
5 Non, si priores Maeonius tenet
Sedes Homerus, Pindaricae latent
Ceaeque et Alcaei minaces

Stesichorique graves Camenae; Nec, si quid olim lusit Anacreon, 10 Delevit aetas; spirat adhuc amor

Vivuntque commissi calores

Aeoliae fidibus puellae.
Non sola comptos arsit adulteri

Crines et aurum vestibus illitum 15 Mirata regalesque cultus

Et comites Helene Lacaena,
Primusve Teucer tela Cydonio
Direxit arcu; non semel llios

Vexata ; non pugnavit ingens
20 Idomeneus Sthenelusve solus

Dicenda Musis proelia ; non ferox
Hector vel acer Deiphobus graves
Excepit ictus pro pudicis

Conjugibus puerisque primus. 25 Vixere fortes ante Agamemnona

Multi; sed omnes illacrimabiles
Urgentur ignotique longa

Nocte, carent quia vate sacro.
Paulum sepultae distat inertiae
30 Celata virtus. Non ego te meis

Chartis inornatum silebo,

Totve tuos patiar labores
Impune, Lolli, carpere lividas

Obliviones. Est animus tibi
35 Rerumque prudens et secundis

Temporibus dubiisque rectus ; Vindex avarae fraudis et abstinens Ducentis ad se cuncta pecuniae,

Consulque non unius anni,
40 Sed quoties bonus atque fidus

Judex honestum praetulit utili,
Rejecit alto dona nocentium
Vultu, per obstantes cateryas

Explicuit sua victor arma. 45 Non possidentem multa vocaveris

Recte beatum: rectius occupat
Nomen beati, qui deorum

Muneribus sapienter uti Duramque callet pauperiem pati, 50 Pejusque leto flagitium timet,

ris amicis
Aut patria timidus perire.

on ille pro

Latein. Dichter. III.

O DE XII.

AD VIRG I L I U M.
Jám veris comités, quae mare témperant,
Impellunt animae lintea Thraciae;
Jam nec prata rigent, nec fluvii strepunt

Hiberná nive túrgidi.
5 Nidum ponit, Ityn flebiliter gemens,

Infelix avis et Cecropiae domus
Aeternum opprobrium, quod male barbaras

Regum est ulta libidines.
Dicunt in tenero gramine pinguium
10 Custodes ovium carmina fistula,
Delectantque deum, cui pecus et nigri

Colles Arcadiae placent.
Adduxere sitim tempora, Virgili !

Sed pressum Calibus ducere Liberum 15 Si gestis, juvenum nobilium cliens,

Nardo vina merebere.
Nardi parvus onys eliciet cadum,
Qui nunc Sulpiciis accubat horreis,

Spes donare novas largus amaraque 20 Curarum eluere efficax.

Ad quae si properas gaudia, cum tua
Velox merce veni. Non ego te meis
Immunem meditor tingere poculis,

Plena dives ut in domo.
25 Verum pone moras et studium lucri,

Nigrorumque memor, dum licet, ignium
Misce stultitiam consiliis brevem:

Dulce est desipere in loco.

O DE XIV.
AD CAESAREM AUGUSTUM.

In laudes Neronum.
Quae cúra Pátrum quaéve Quiritium

Plenis honorum muneribus tuas, 11. delectante, zu fistula.

« PredošláPokračovať »