Obrázky na stránke
PDF
ePub

Auguste, vírtutés in aévum

Pér titulós memorésque fástos 5 Aeternet ? o, qua sol habitabiles Illustrat oras, maxime principum, Quem legis expertes Latinae

Vindelici didicere nuper, Quid Marte posses? Milite nam tuo 10 Drusus Genaunos, implacidum genus,

Breunosque veloces et arces

Alpibus impositas tremendis
Dejecit acer plus vice simplici.

Major Neronum mox grave proelium 15 Commisit, immanesque Raetos

Auspiciis pepulit secundis,
Spectandus in certamine Martio,
Devota morti pectora liberae

Quantis fatigaret ruinis,
20 Indomitas prope qualis undas

Exercet Auster, Pleiadum choro
Scindente nubes, impiger hostium
Vexare turmas et frementem

Mittere equum medios per ignes. 25 Sic tauriformis volvitur Aufidus,

Qui regna Dauni praefluit Apuli,
Quum saevit horrendamque cultis

Diluviem meditatur agris: Ut barbarorum Claudius agmina 30 Ferrata vasto diruit impetu,

Primosque et extremos metendo

Stravit humum, sine clade victor, Te copias, te consilium et tuos

Praebente divos. Nam tibi, quo die 35 Portus Alexandrea supplex

Et vacuam patefecit aulam, 28. minitatur.

Miratur,

Fortuna lustro prospera tertio
Belli secundos reddidit exitus,

Laudemque et optatum peractis 40 Imperiis decus arrogavit.

Te Cantaber non ante domabilis
Medusque et Indus, te profugus Scythes

o tutela

praesens Italiae dominaeque Romae; 45 Te, fontium qui celat origines,

Nilusque et Ister, te rapidus Tigris,
Te beluosus qui remotis

Obstrepit Oceanus Britannis,
Te non paventis funera Galliae
50 Duraeque tellus audit Hiberiae:

Te caede gaudentes Sygambri

Compositis venerantur armis.

OD E XV.
CAESARIS AUGUSTI LAUDES.
Phoebús volentem proélia mé loqui
Victas et urbes increpuit lyra,
Ne párva Tyrrhenum per aequor

Véla darém. Tua, Caésar, aétas 5 Fruges et agris retulit uberes,

Et signa nostro restituit Jovi,
Derepta Parthorum superbis

Postibus, et vacuum duellis Janum Quirinum clausit, et ordinem 10 Rectum evaganti frena licentiae

Injecit, emovitque culpas

Et veteres revocavit artes,
Per quas Latinum nomen et Italae

Crevere vires famaque et imperi 15 Porrecta majestas ad ortus

Solis ab Hesperio cubili. 7, direpta.

11. amovit.

15. ortum.

Custode rerum Caesare non furor
Civilis aut vis eximet otium,

Non ira, quae procudit enses 20 Et miseras inimicat urbes.

Non, qui profundum Danubium bibunt,
Edicta rumpent Julia, non Getae,
Non Seres infidive Persae,

Non Tanain prope flumen orti. 25 Nosque et profestis lucibus et sacris

Inter jocosi munera Liberi,
Cum prole matronisque nostris

Rite deos prius apprecati, Virtute functos, more patrum, duces 30 Lydis remixto carmine tibiis

Trojamque et Anchisen et almae

Progeniem Veneris canemus.

CARMEN SAECULAR E.

AD APOLLINEM ET DIANAM. Phoebe silvarúmque poténs Diána, Lucidum coeli decus, o colendi Semper et culti, date quae precamur

Témpore sacro,
5 Quo Sibyllini monuere versus

Virgines lectas puerosque castos
Dis, quibus septem placuere colles,

Dicere carmen.
Alme Sol, curru nitido diem qui
10 Promis et celas aliusque et idem
Nasceris: possis nihil urbe Roma

Visere majus.
Rite maturos aperire partus
Lenis, Ilithyia, tuere matres,

18. oxiget.

[ocr errors][ocr errors]

15 Sive tu Lucina probas vocari,

Seu Genitalis.
Diva, producas subolem, patrumque
Prosperes decreta super jugandis

Feminis prolisque novae feraci 20 Lege marita :

Certus undenos decies per annos
Orbis ut cantus referatque ludos,
Ter die claro totiesque grata

Nocte frequentes.
25 Vosque veraces cecinisse, Parcae,

Quod semel dictum est stabilisque rerum
Terminus servet, bona jam peractis

Jungite fata.
Fertilis frugum pecorisque Tellus
30 Spicea donet Cererem corona,
Nutriant fetus et aquae salubres

Et Jovis aurae.
Condito mitis placidusque telo

Supplices audi pueros, Apollo; 35 Siderum regina bicornis, audi,

Luna, puellas.
Roma si vestrum est opus Iliaeque
Litus Etruscum tenuere turmae,

Jussa pars mutare Lares et urbem 40 Sospite cursu,

Cui per ardentem sine fraude Trojam
Castus Aeneas patriae superstes
Liberum munivit iter, daturus

Plura relictis:
45 Di, probos mores docili juventae,

Di, senectuti placidae quietem,
Romulae genti date remque prolemque

Et decus omne. 27. (servat).

46. senectutis.

Quaeque vos bobus veneratur albis, 50 Clarus Anchisae Venerisque sanguis, Impetret, bellante prior, jacentem

Lenis in hostem.
Jam mari terraque manus potentes

Medus Albanasque timet secures,
55 Jam Scythae responsa petunt superbi

Nuper et Indi.
Jam fides et pax et honor pudorque
Priscus et neglecta redire virtus

Audet, apparetque beata pleno 60 Copia cornu.

Augur et fulgente decorus arcu
Phoebus acceptusque novem Camenis,
Qui salutari levat arte fessos

Corporis artus,
Si Palatinas videt aequus arces:
Remque Romanam Latiumque felix
Alterum in lustrum meliusque semper

Prorogat aevum.
Quaeque Aventinum tenet Algidumque,
70 Quindecim Diana preces virorum
Curat et votis puerorum amicas

Applicat aures.
Haec Jovem sentire deosque cunctos,

Spem bonam certamque domum reporto, 775 Doctus et Phoebi chorus et Dianae

65

Dicere laudes.

49. quique, caret, applicet.

imperet.

65. aras f. arces.

68-71. proroget

« PredošláPokračovať »