Obrázky na stránke
PDF
ePub

EP 0 D 0 N

LIBER.

EPODOS I.

AD MAECENATE M.

Ibis Libúrnis inter álta návium,

Amíce, propugnacula,
Paratus omne Caesaris periculum

Subire, Maecenas, tuo. 5 Quid nos ? quibus te vita si superstite

Jucunda, si contra, gravis.
Utrumne jussi persequemur otium,

Non dulce, ni tecum simul ?

An hunc laborem mente laturi, decet 10 Qua ferre non molles viros ?

Feremus, et te vel per Alpium juga

Iphospitalem et Caucasum,
Vel Occidentis usque ad ultimum sinum

Forti sequemur pectore.
15 Roges, tuum labore quid juvem meo,

Imbellis ac firmus parum ?
Comes minore sum futurus in metu,

Qui major absentes habet;

Ut assidens implumibus pullis avis 20 Serpentium allapsus timet Magis relictis, non, ut adsit, auxili

Latura plus praesentibus.
Libenter hoc et omne militabitur

Bellum in tuae spem gratiae, 25 Non ut juvencis illigata pluribus

Aratra nitantur meis,
Pecusve Calabris ante sidus fervidum

Lucana mutet pascua,

Nec ut superni villa candens Tusculi 30

Circaea tangat moenia.

5. sit f. si.

- 26. mea.

28. pascuis.

Satis superque me benignitas tua

Ditavit. Haud paravero,
Quod aut avarus ut Chremes terra premam,

Discinctus aut perdam ut nepos.

EPODOS II.

FENERATOR ALPHIUS.
Beátus ille, qui procúl negotiis,

Ut prísca géns mortalium,
Paterna rura bobus exercet suis,

Solutus omni fenore:
5 Neque excitatur classico miles truci,

Neque horret iratum mare,
Forumque vitat et superba civium

Potentiorum limina.

Ergo aut adulta vitium propagine 10 Altas maritat populos;

Aut in reducta valle mugientium

Prospectat errantes greges,
Inutilesque falce ramos amputans

Feliciores inserit;
15 Aut pressa puris mella condit amphoris,

Aut tondet infirmas oves;
Vel, quum decorum mitibus pomis caput

Autumnus agris extulit,

Ut gaudet insitiva decerpens pyra 20 Certantem et uvam purpurae,

Qua muneretur te, Priape, et te, pater

Silvane, tutor finium!
Libet jacere modo sub antiqua ilice,

Modo in tenaci gramine;
25 Labuntur altis interim ripis aquae,

Queruntur in silvis aves;
Fontesque lymphis obstrepunt manantibus,

Somnos quod invitet leves. 34. perdam nepos.

13. inutilesve blosso Conjectur. 18. Artis.

28. rivis.

At quum tonantis annus hibernus Jovis 30 Imbres nivesque comparat:

Aut trudit acres hinc et hinc multa cane

Apros in obstantes plagas,
Aut amite levi rara tendit retia,

Turdis edacibus dolos, 35 Pavidumque leporem et advenam laqueo gruem

Jucunda captat praemia.
Quis non malarum, quas amor curas habet,

Haec inter obliviscitur?

Quodsi pudica mulier in partem juvet 40 Domum atque dulces liberos,

Sabina qualis aut perusta solibus

Pernicis uxor Apuli,
Sacrum vetustis exstruat lignis focum

Lassi sub adventum viri,
45 Claudensque textis cratibus laetum pecus,

Distenta siccet ubera,
Et horna dulci vina promens dolio

Dapes inemptas apparet :

Non me Lucrina juverint conchylia 50 Magisve rhombus aut scari,

Si quos Eois intonata fluctibus

Hiems ad hoc vertat mare;
Non Afra avis descendat in ventrem meum,

Non attagen Ionicus
55 Jucundior, quam lecta de pinguissimis

Oliva ramis arborum,
Aut herba lapathi prata amantis et gravi

Malvae salubres corpori,

Vel agna festis caesa Terminalibus, 60 Vel haedus ereptus lupo.

Has inter epulas ut juvat pastas oves

Videre properantes domum,
Videre fessos vomerem inversum boves

Collo trahentes languido,
65 Positosque vernas, ditis examen domus,

Circum renidentes Lares! –

[merged small][ocr errors]

EPODOS IV.

LIBERTUM SUPERBIENTEM.
Lupis et agnis quanta sortito obtigit,

Tecum mihi discordia est,
Hibericis peruste funibus latus

Et crura dura compede.
5 Licet superbus ambules pecunia,

Fortuna non mutat genus.
Videsne, Sacram metiente te Viam

Cum bis trium ulnarum toga,

Ut ora vertat huc et huc euntium 10 Liberrima indignatio ?

,,Sectus flagellis hic triumviralibus

Praeconis ad fastidium
Arat Falerni mille fundi jugera,

Et Appiam mannis terit,
15 Sedilibusque magnus in primis eques

Othone contempto sedet.
Quid attinet, tot ora navium gravi

Rostrata duci pondere

Contra latrones atque servilem manum 20 Hoc, hoc tribuno militum ?“

IN

E PO DOS VI.

M A L E DICUM,
Quid immerentes hospites vexas, canis,

Ignavus adversum lupos?
Quin huc inanes, si potes, vertis minas,

Et me remorsurum petis ?
5 Nam, qualis aut Molossus aut fulvus Lacon,

Amica vis pastoribus, 8. in allen Handschriften ter f. trium.

Agam per altas aure sublata níves,

Quaecunque praecedet fera.

Tu, quum timenda voce complesti nemus, 10 Projectum odoraris cibum.

Cave, cave: namque in malos asperrimus

Parata tollo cornua,
Qualis Lycambae spretus infido gener,

Aut acer hostis Bupalo.
15 An, si quis atro dente me petiverit,
Inultus ut flebo puer?

EPO DOS VII.

AD ROMANOS.
uo, quo, scelesti, ruitis ? aut cur dexteris

Aptantur enses conditi?
Parumne campis atque Neptuno super

Fusum est Latini sanguinis?
5 Non, ut superbas invidae Carthaginis
5

Romanus arces ureret,
Intactus aut Britannus ut descenderet

Sacra catenatûs Via,

Sed ut secundum vota Parthorum sua 10 Urbs haec periret dextera!

Neque hic lupis mos nec fuit leonibus

Unquam nisi in dispar feris.
Furorne caecus, an rapit vis acrior ?

An culpa ? Responsum date.
15 Tacent: et albus ora pallor inficit,

Mentesque perculsae stupent.
Sic est! acerba fata Romanos agunt

Scelusque fraternae necis,

Ut immerentis fluxit in terram Remi 20 Sacer nepotibus cruor.

EPO DOS IX.
A D Μ Α Ε Ο Ε Ν Α Τ Ε Μ.
Quando repostum Caecubum ad festas dapes,

Victore laetus Caesare,
YII, 16. ora pallor albus

« PredošláPokračovať »