Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]
[ocr errors]

Tecum sub alta - sic Jovi gratum – domo,

Beate Maecenas, bibam,
5 Sonante mixtum tibiis carmen lyra,

Hac Dorium, illis barbarum,
Ut nuper, actus quum freto Neptunius

Dux fugit ustis navibus,
Minatus Urbi vincla,

quae detraxerat 10 Servis amicus perfidis ?

Romanus, eheu! – posteri negabitis –

Emancipatus feminae,
Fert vallum et arnia miles et spadonibus

Servire rugosis potest,
15 Interque signa turpe militaria

Sol adspicit conopeum!
At huc frementes verterunt bis mille

equos Galli, canentes Caesarem,

Hostiliumque navium portu latent 20 Puppes sinistrorsum citae.

Io triumphe! tu moraris aureos

Currus et intactas boves ?
lo triumphe! nec Jugurthino parem

Bello reportasti ducem, 25 Neque Africanum, cui super Carthaginem

Virtus sepulcrum condidit.
Terra marique victus hostis punico

Lugubre mutavit sagum.

Aut ille centum nobilem Cretam urbibus, 30 Ventis iturus non suis,

Exercitatas aut petit Syrtes Noto,

Aut fertur incerto mari.
Capaciores affer huc, puer, scyphos

Et Chia vina aut Lesbia;
35 Vel, quod fluentem nauseam coerceat,

Metire nobis Caecubum.
Curam metumque Caesaris rerum juvat

Dulci Lyaeo solvere. 17. Ad hunc. (,,at hocki Conjectur.)

E POD OS X.

IN MAEVIUM POETAM.
Mala soluta navis exit alite,

Ferens olentem Maevium.
Ut horridis utrumque verberes latus,

Auster, memento fluctibus!
5 Niger rudentes Eurus inverso mari

Fractosque remos differat;
Insurgat Aquilo, quantus altis montibus

Frangit trementes ilices;

Nec sidus atra nocte amicum appareat, 10 Qua tristis Orion cadit;

Quietiore nec feratur aequore,

Quam Graja victorum manus,
Quum Pallas usto vertit iram ab llio

In impiam Ajacis ratem.
15 O quantus instat navitis sudor tuis,

Tibique pallor luteus
Et illa non virilis ejulatio,

Preces et aversum ad Jovem,

lonius udo quum remugiens sinus 20 Noto carinam ruperit !

Opima quodsi praeda curvo litore

Porrecta mergos juverit,
Libidinosus immolabitur caper

Et agna Tempestatibus.

EPO DOS XIII.

AD AMICOS.
Hórrida témpestás coelúm contraxit, et imbres

Nivésque déducunt Jovém; núnc mare, núnc siluaé
Thréició Aquilóne sonánt. Rapiámus, amíci,

Occasiónem de dié, dúmque vírént genua 5 Et decet, obducta solvatur fronte senectus.

Tu vina Torquato move consule pressa meo.
Cetera mitte loqui: deus haec fortasse benigna

Reducet in sedem vice. Nunc et Achaemenio
22. juveris.

10

Perfundi nardo juvat et fide Cyllenea

Levare diris pectora sollicitudinibus,
Nobilis ut grandi cecinit Centaurus alumno:

,,Invicte mortalis dea nate puer Thetide,
Te manet Assaraci tellus, quam frigida parvi

Findunt Scamandri flumina lubricus et Simois, Unde tibi re um certo subtemine rcae

Rupere, nec mater domum caerula te revehet. Illic omne malum vino cantuque levato,

Deformis aegrimoniae dulcibus alloquiis.“

15

EPODOS XVI.

AD POPULUM ROMANUM.
Altera jám teritúr bellís civilibus aétas,

Suís et ípsa Róma víribús ruit.
Quam neque finitimi valuerunt perdere Marsi

Minacis aut Etrusca Porsenae manus,
5 Aemula nec virtus Capuae, nec Spartacus acer,

Novisque rebus infidelis Allobrox,
Nec fera caerulea domuit Germania pube

Parentibusque abominatus Hannibal:

Impia perdemus devoti sanguinis aetas, 10 Ferisque rursus occupabitur solum.

Barbarus, heu! cineres insistet victor, et urbem

Eques sonante verberabit ungula,
Quaeque carent ventis et solibus ossa Quirini

(Nefas videre) dissipabit insolens. 15 Forte, quid expediat, communiter aut melior pars

Malis carere quaeritis laboribus ?
Nulla sit hac potior sententia : Phocaeorum

Velut profugit exsecrata civitas

Agros atque Lares patrios habitandaque fana 20 Apris reliquit et rapacibus lupis,

Ire, pedes quocunque ferent, quocunque per undas

Notus vocabit aut protervus Africus.
Sic placet? an melius quis habet suadere ? Secunda

Ratem occupare quid moramur alite?
XIII, 13. für parvi allerlei unnütze Conjecturen.

Mcllis et exspes

[ocr errors]

25 Sed juremus in haec: simul imis saxa renarint

Vadis levata, ne redire sit nefas;
Neu conversa domum pigeat dare lintea, quando

Padus Matina laverit cacumina,

In mare seu celsus procurrerit Apenninus, 30 Ametque salsa levis hircus aequora.

Haec et quae poterunt reditus abscindere dulces

Eamus omnis exsecrata civitas,
Aut pars indocili melior grege.

Inominata perprimat cubilia : 35 Vos, quibus est virtus, muliebrem tollite luctum,

Etrusca praeter et volate litora.
Nos manet Oceanus circum vagus arva beata,

Petamus arva divites et insulas:

Reddit ubi Cererem tellus inarata quotannis 40 Et inputata floret usque vinea,

Germinat et nunquam fallentis termes olivae

Suamque pulla ficus ornat arborem,
Mella cava manant ex ilice, montibus altis

Levis crepante lympha desilit pede.
45 Illic injussae veniunt ad mulctra capellae

Refertque tenta grex amicus ubera;
Nec vespertinus circumgemit ursus ovile,

Neque intumescit alta viperis humus.

Pluraque felices mirabimur: ut neque largis 50 Aquosus Eurus arya radat imbribus,

Pinguia nec siccis urantur semina glebis,

Utrumque rege temperante coelitum.
Non huc Argoo contendit remige pinus,

Neque impudica Colchis intulit pedem ; 55 Non huc Sidonii torserunt cornua nautae,

Laboriosa nec cohors Ulixei.
Nulla nocent pecori contagia, nullius astri

Gregem aestuosa torret impotentia.

Juppiter illa piae secrevit litora genti, 60 Ut inquinavit aere tempus aureum;

Aerea dehinc ferro duravit saecula, quorum

Piis secunda, vate me, datur fuga. 29. proruperit.

61. aere.

[blocks in formation]

Qui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem
Seu ratio dederit seu fors objecerit, illa
Contentus vivat, laudet diversa sequentes ?

„O fortunati mercatores!" gravis annis
5 Miles ait, multo jam fractus membra labore.

Contra mercator, navim jactantibus austris,
„Militia est potior. Quid enim ? concurritur: horae
Momento cita mors venit aut victoria laeta.“

Agricolam laudat juris legumque peritus,
10 Sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat.

Ille, datis vadibus qui rure extractus in urbem est,
Solos felices viventes clamat in urbe.
Cetera de genere hoc, adeo sunt multa, loquacem

Delassare valent Fabium. Ne te morer, audi, 15 Quo rem deducam. Si quis deus, „En ego,“ dicat,

,,Jam faciam quod vultis: eris tu, qui modo miles, Mercator; tu, consultus modo, rusticus; hinc vos, Vos hinc mutatis discedite partibus. Eial

Quid statis ?" – nolint. Atqui licet esse beatis. 20 Quid causae est, merito quin illis Juppiter ambas

Iratus buccas inflet, neque se fore posthac
Tam facilem dicat, votis ut praebeat aurem ?

Praeterea, ne sic, ut qui jocularia, ridens

Percurram , quamquam ridentem dicere verum 25 Quid vetat ? ut pueris olim dant crustula blandi

Doctores, elementa velint ut discere prima -
Sed tamen amoto quaeramus seria ludo.
Ille, gravem duro terram qui vertit aratro,
Perfidus caupo, miles, nautaeque per omne
4. armis blosse Conjectur.
Latein-Dichter. III.

7

19. nolent. nolunt.

« PredošláPokračovať »