Obrázky na stránke
PDF
ePub

mala abrogata fuerat, ac operam omnem conferebant. ut se se malo opponerent (25).

Taceo de manichaeis, qui dum nuptias tamquam malas atque a malo principio promanantes damnabant, incredibili libidine suis in conventibus diffluebant (26). diu ec

Eiusmodi porro doctrinae et abominationes quae clesiam afflixerunt, ac probrum christiano nomini, ipsisque ethnicis scandalum crearunt, instauratae sunt aetate media a sectis illius temporis non minori dedecore. Etenim Piccardi sec. XII. solos se in universa terra liberos esse iactabant, ceteros vero servos, eo quod verecundiores corporis partes contegerent. Mulieres piccardae in carcerem coniectae a quodam Bohemiae domino affirmabant eos qui vestes induunt non debere liberos homines aestimari (27). Piccardus sectae institutor haud dubitavit se Filium Dei nuncupare ac novum Adam a Deo missum ad homines docendos naturae legem, quae duobus constat praeceptis, communitatis videlicet foeminarum ac perfectae corporis nuditatis.

Idem dic de novis adamitis, qui sec. XIV. veteres adamitas imitati sunt, effutientes viros esse totidem Adam, mulieresque totidem Hevas in innocentiae statu novum paradisum nudi incolentes (28).

(25) Cf. Clement. Alex. Strom. lib. III. ed. cit. pag. 431. et 452. Theodoretum Haeretic. fabular. lib. I. cap. XVI.

(26) Vid. s. Epiphan. Hacres. LXXVI. S. August. lib. De haeresib. cap. XLVI. Perperam vero Beausobre in sua Histoire critique de Maniché et du manicheisme adnisus est eos a turpitudinibus istis liberare ac nuper refutatur a Matter in Hist. de l'église chrét. tom. I. pag. 373.

Ceterum de his primitivis haereticis copiose et erudite scripserunt Massuetus in Dissertat. praeviis in lib. s. Irenaei dissert. I. De haereticis, eorumque actibus, scriptis et doctrina. Card. Laurent. Cozza in Commentar. Historicodogmaticis in librum s. Augustini de haeresibus, duo vol. in-fol. Romae 1707. Praeclara est perpetua eius collatio veterum haeresum cum haeresibus sec. XVI., Gaet. Maria Travasa Storia critica della vita degli eresiarchi del primo e del secondo secolo della chiesa, IV. vol. in-8. Venezia 1754-1759.

(27) Ermant in Hist. des hérés. art. Picardiens. Cf. etiam Bergier Diction. art. Picards.

(28) Quinam fuerit veterum adamitarum paradisus s. Epiph. Haeres. LII.

Eodem medio aevo, ac eadem ferme aetate extitit Tanchelinus qui se ipsum Deum faciebat ac Iesu Christo parem, qui non alia de causa Deus dicebatur, nisi quia receperat Spiritum Sanctum cuius plenitudinem se quoque accepisse profitebatur, ex quo inferebat se non fuisse Iesu Christo ullo modo inferiorem. In omne autem vitium effusus promiscue quotquot poterat foeminis abutebatur, quem pariter eius discipuli imitati sunt (29). Hos secuti sunt Turlupini in omnem et ipsi turpitudinem effusi cynicos aemulantes (30).

Post haec persequi non vacat docendi ac vivendi rationem quam sectati sunt pseudo-mystici cuiusvis aetatis, uti massaliani (31), apostolici (32), lollardi (33), qui omnes nuptias deprimebant aut damnabant sub continentiae larva, et interim se libidinosae concupiscentiae prorsus tradebant. Idem contigit thaboritis (34), anabaptistis (35), quietistis (36), qui summis laudibus pudicitiam efferebant, dumque se in vitiorum luto volutabant, quamdam impec

ed. Petav. nobis exponit; illorum coetus appellat speluncum seu cavernam monstrorum sine verecundia degentium. Cf. etiam Clement. Alex. Stromat. lib. III. p. 427 seqq. s. Augustin. De haeresib. Haeres. XXXI. Philastrium brixiensem cap. XLIX. Quoad recentiores cf. Pluquet Diction. des hérés. Paris. 1845. art. Adamites.

(29) Cf. Pluquet op. cit. art. Tanchelin. Hos etiam diris coloribus pingit Michelet in sua Hist. de France, tom. II. p. 396 seqq.

(30) Cf. Prateolum De vilis, sectis et dogmatib. haeret. Elench. alphabeticus. Coloniae 1581. lib. XVIII. pag. 491.

(31) Cf. s. Epiphan. De haeres. Haeres. LXXX.

(32) Cf. s. Bernard. in Cantic. serm. LXV. et seq. Mabillon. Analect. tom. III. p. 453. D'Argentré Collect. iudic. tom. I. p. 33. Nat. Alex. sect. XII. art. XI. De variis apostolicorum sectis late disserit Prateolus op. cit. lib. I. cap. 59. p. 58 seqq. (33) Cf. Dupin Hist. des controv, quatorz. siècle p. 436. d'Argentré op. cit. tom. I. pag. 282.

(34) Cf. Prateolum op. cit. lib. XVIII. pag. 471.

(35) Cf. Sudre Histoir. du communisme, ed. cit. p. 79 seqq.

(36) Cf. Constit. Innoc. XI. contra errores Michael. Molinos data die 19. Febr. 1687. quae incipit: Coelestis Pastor apud d'Argentré op. cit. tom. III. p. 362 seqq. Cf. item Bergier Diction. de théolog, ad vocem Molinosisme ubi adversus Moshemium eiusmodi damnationem vindicat.

cabilitatem sibi tribuebant veterum sectarum more, quae sibi omnia impune licere absque ulla peccati labe, quae ipsis imputari merito posset (37).

Quibus vix delibatis, pronum est patefacere sub diversis formis unam semper eamdemque ab antiquissimis haereticis ad sansimonianos usque et communistas dimanasse doctrinam. Etenim ad unum omnes damnarunt nuptias, relaxarunt matrimonii vinculum, communionem foeminarum professi sunt, unice in votis habebant carnis quam vocant emancipationem, carnisque libertatem sive sub uno sive sub altero colore ac praetextu asserebant. Praecipui sectarum illarum architecti et auctores se ipsos aut Deum proclamarunt, aut Filium Dei, aut Christum aut Spiritum Sanctum, aut certe intimam cum divinitate. communicationem sibi tribuerunt. Denique omnes immunditiis omnigenis se tradiderunt eodem tempore quo propriam innocentiam ac puritatem extollebant, ac mulierum nobilitatem efferebant quas ex abiectionis et servitutis iugo relevare contendebant.

Iamvero etiam sansimoniani coeperunt ab hominum apotheosi, quos totidem deos, vel divinitatis participes fecerunt per pantheismum, seu pancosmismum quemdam, iuxta quem homo est suprema manifestatio divinitatis quam solam agnoscunt, nempe universi totius. Cultus sansimonianorum obiectum est caro, eius suprema potentia est foemina (38), quam vocare non verentur convivium deorum, cui omnes assidere debent indiscriminatim a iugo seu servitute matrimonii solutae (39); foeminas item sacerdo

(37) His plures aliae posteriores sectae adiici possent eadem se gerentes ratione de quibus egit Grégoire in op. Histoire des sectes religieuses depuis le commencement du siècle dernier jusqu'à l'épóque actuelle. Paris 1828. decem vol. in-8.

(38) Doctrine de Saint-Simon. Prémière année. Introduction.

(39) Ita istorum principia exponuntur in periodica collectione quac inscribitur Le Globe, quaeque Lutetiae ad plures annos prodiit.

tissas ac prophetissas esse decernunt. Sacerdos ac sacerdotissa, aiunt ipsi, proprium exercent ministerium ope suae pulchritudinis. Etenim sacerdotium futuri temporis carnem suam minime cohibet, faciem suam velo non obducit, non se scrutis tegit, flagellorum ictibus corpus suum non contundit. Pulchrum ipsum est, sapiens ac bonum (40). Attamen et ipsi eodem tempore propriam extollunt pudicitiam atque decentiam; ita enim prossequuntur: «Copia (id est unio) sacerdotalis totam sentit vim et incantationem decentiae ac pudoris ac totam quoque agnoscit gratiam donationis plenae et voluptatis. Ipsa imponit imperium amoris sui eorumque beatorum, quos sensus urentes decipiunt, atque ab ipsis tributum percipit arcanae ac pudicae teneritudinis sive affectionis (41). Inter cetera absurda sansimoniani expectant foeminam messiam, quam matrem, uti quondam Simon magus, sic et isti vocant; affectant et ipsi castimoniae ac sanctitatis professionem, uti gnostici veteres, dum in delubro versantur voluptatum (42).

Cetera non prossequar tum ne castas aures magis offendam, tum quia ea quae allata sunt ultro sufficiunt ad demonstrandum quod intendimus. Quandoquidem ex

collatione veterum sectarum cum novis sansimonianismi et communismi doctrinis agendique ratione evidenter constat nihil novi recentiores attulisse, quod veteres non excogitaverint atque in praxin non deduxerint.

(40) Ibid. Le Globe.

(41) Ibid.

(42) Quidam Duveyrier unus ex sansimonianis apostolis ita respondit in tribunali parisiensi iudicum interpellationibus, qui ei proponebant advocatum, qui eius patrocinium susciperet: «Un avocat! Mais où trouverez-vous qui puisse me défendre? Les voilà tous; je leur ai parlé avant l'audience, et je leur ai dit: Vous ne pouvez me défendre, moi essentiellement religieux et moral, moi homme chaste! Car depuis six mois je vis dans le célibat le plus absolu, comme tous mes frères, tandis que vous, vous vivez tous dans l'adultère et la prostitution! Ils ont baissé la tête, et n'ont pas répondu,»

Quemadmodum igitur veteres illae sectae iam habitae sunt ut honestatis publicae ac societatis dedecus ac probrum, idem est ferendum de recentioribus iudicium. Revera huiusmodi communistarum sectae haberi debent ut publici societatis hostes non modo ob communionem quam praedicant bonorum omnium, sed etiam, imo maxime ob foedam illam communionem mulierum quam proclamare non verentur. Et nihilominus pessimi huiusmodi homines. se iactant societatis reparatores, potissimum vero liboratores emancipatoresque mulierum.

Sed praeter dicta facile est directe ostendere huiuscemodi communitatis foeminarum patronos non modo dignitati ac libertati quam iactant sequioris sexus minime prospicere, eamque promovere, sed potius mulierem a suo gradu deiicere, mancipiumque vilissimum efficere. Vera siquidem foeminae dignitas in verecundia consistit, in sanctis coniugii legibus rite servandis, in optima ac religiosa prolis institutione, in aequalibus status huius iuribus tuendis, in praebendo de se virtutum omnium exemplo, quae suum sexum exornare debent, in propria agnoscenda tuendaque dignitate, in fidelitate omnimoda coniugali custodienda, in muniis domesticae societatis obeundis, atque ut paucis omnia complectar, in eo est foeminae dignitas ut in se typum mulieris christianae praeseferat atque realem in se exhibeat eam mulieris ideam quam exhibet divina Christi religio. Quaevis ab his regulis ac legibus deviatio focminam omnino deturpat, atque a gradu suo in quo illam christianismus collocavit, et ad quem illam extulit plane detrudit.

Vel ipse communis hominum sensus haec omnia confirmat. Quidquid enim sectarii, quos impugnamus, novis suis theoriis effutierint citra omne dubium est, solas illas mulieres passim apud omnes gentes aestimari, magni fieri et commendari quae castitate, pudicitia ac modestia flo

« PredošláPokračovať »