Obrázky na stránke
PDF
ePub

Verumtamen non desunt patres alii, qui contrarium doceant. Etenim Clemens alex. non modo vetitam non dicit polygamiam a Deo, sed eo usque progreditur, ut affirmet Deum illam ad propagationem humani generis quodammodo exegisse scribens : « Idem vir et Dominus vetera renovans non amplius concedit polygamiam (in novo foedere). Tunc enim id exigebat Deus, quando oportebat augeri et multiplicari (88).» Eadem ferme habet s. Io. Chrysostomus cum ait: « Neque secundum statum, qui nunc est, opera quae tunc facta sunt iudices. Tunc enim quia principia erant, permissum fuit cum duabus vel tribus vel pluribus uxoribus misceri, ut humanum genus propagaretur. Nunc vero quia per Dei gratiam humanum genus valde multiplicatum est, virtus quoque incrementum accepit (89).» Nec obstat quod fere immediate subdit. « Ecce enim quoniam mala erat haec consuetudo, explosa est, et non licet ulli eam praetexere; » nam non eo sensu malam dicit, quod reipsa culpabilis esset, sed ut patet ex orationis serie, comparate ad monogamiam, quae illam praecellit; alioquin dicere non potuisset polygamiam fuisse permissam.

Immo vero vel ipse s. Hieronymus, qui pro contraria adducitur sententia, ut vidimus, non discrepat alibi sive a Clemente alex., sive a s. Io. Chrysostomo; siquidem nullo interposito discrimine ante aut post diluvium, universim pronunciat: << Et si post diluvium, et ante diluvium viguit ista sententia: crescite et multiplicamini, et replete terram, quid ad nos, in quos fines seculorum decurrerunt, quibus dicitur: tempus breve est: et: iam securis ad radicem arborum posita est, quae silvam legis, et nuptiarum evangelica castitate succidat (90)?» Cumque ad cohonestandam polygamiam a nonnullis eius actate obiiceretur exem

(88) Lib. III. Stromat. pag. 461. ed. Paris. 1641.

(89) Hom. LVI. in Genes. n. 3. ed. Maur. tom. IV. pag. 542.
(90) Epist. CXXIII. ad Ageruchiam, n. 13. col. 903.

plum patriarcharum, ipse opposuit verbis Geneseos verba Evangelii. Adnotat praeterea idem s. Doctor Apostolum bene novisse consuetudinem plures ducendi uxores lege mosaica fuisse probatam et patriarcharum exemplo « Sciebat (Apostolus), inquit, lege concessum, et exemplo patriarcharum ac Moysi familiare populo noverat in multis uxoribus liberos spargere: ipsis quoque sacerdotibus huius licentiae patebat arbitrium (91).» Quomodo vero haec componi possint cum iis, quae iuxta contrariam sententiam alibi scribere visus est, mox videbimus.

Interim, ut statim nonnulla alia veterum testimonia hac de re afferamus, se se offert Theodoretus, qui diserte affirmat nulla lege sive naturali sive scripta polygamiam antiquitus vetitam fuisse : « Rogavit (Sara), inquit, ea de causa Abraham, ut cum Agar congrederetur, quo ipsa liberos inde susciperet, quid peccavit Abraham? Maxime, cum neque natura, neque lex ulla tum scripta plures ducere uxores prohiberet (92). »

Nec minus luculenter eam doctrinam s. Augustinus professus est. Scribit enim : « Sufficiendae prolis causa erat uxorum plurium simul uni viro habendarum inculpabilis consuetudo (93).» Negat et ipse cum Theodoreto ullam tunc temporis legem extitisse, qua vetaretur polygamia: <«< Eo tempore, quando multiplicandae posteritatis caussa plures uxores lex nulla prohibebat (94).» Demum ostendit Iacob in ducendis pluribus uxoribus haudquaquam peccasse, eo ipso quod nulla impediretur lege sive naturali sive divina positiva: «<Iacob quod pro ingenti crimine quatuor obiiciuntur uxores, generali praelocutione purgatur. Quando enim mos erat, crimen non erat... Alia enim sunt peccata

(91) Epist. LXIX. ad Oceanum, n. 5. col. 414.
(92) Quaest. LXVII. in Genes.

(93) De doctrin. christ. lib. III. cap. XII. n. 20.
(94) De civ. Dei, lib. XVI. cap. XXXVIII. n. 3.

contra naturam, alia contra mores, alia contra praecepta. Quae cum ita sint, quid tandem criminis est, quod de pluribus simul habitis uxoribus obiicitur sancto viro lacob? Si naturam consulas, non lasciviendi, sed gignendi causa illis mulieribus utebatur: si morem, illo tempore atque in illis terris hoc factitabatur: si praeceptum, nulla lege prohibebatur (95).»

Quid plura? vel ipse Tertullianus, qui montanista effectus polygamiam, ut vidimus, ab initio prohibitam a Deo asseruit, cum adhuc catholicus esset contrarium docuit, scribens: « Sane apud veteres nostros, ipsosque patriarchas, non modo nubere, sed etiam plurifariam matrimoniis uti fas fuit. Erant et concubinae... Necessarium fuit instituere, quae postea aut imputari mererentur... Igitur per licentiam tunc passivam (96), materiae subsequentium emendationum praeministrabantur, quas Dominus evangelio suo, dehinc Apostolus in extremitatibus saeculi, aut excidit redundantes, aut composuit inconditas (97).» Ex quibus patet ipsum adhuc catholicum non modo permissam, verum etiam necessariam putasse institutionem polygamiae, quae postea in evangelio abolenda omnino erat. Sibi praeterea contradicit, dum ex una parte constitutam monogamiae legem affirmat illis verbis: et erunt duo in carne una, adeoque reum violatae legis traducit Lamech eo quod duas duxerit uxores, ex altera vero affirmat illis Dei verbis: crescite et multiplicamini, licitam effectam polygamiam, dum ait: «Sane licebit (polyga

(95) Lib. XXII. cont. Faustum cap. XLVII.

(96) Licentiam passivam Rigaltius sic enarrat : « Nuptias multiplices passim concessas.» Item etiam La-Cerda sic exponit; qui praeterea verba illa: Necessarium fuit instituere ita interpretatur: «Vult scriptor (Tertullianus) institutam a Deo polygamiam, ut postea quanta esset vis evangelii nosceretur, reprimentis auctoritate sua luxuriam connubiorum, etiam aliquando licitam. Nollem diceret Tertullianus, necessarium fuit instituere: satis erat, necessarium fuit permittere.»>

(97) Lib. I. Ad uxor. cap. II.

mia)....si etiam nunc locus vocis illius, crescite et multiplicamini id est, si nondum alia vox supervenit, tempus iam in collecto esse... Ut opinor autem unius et eiusdem Dei utraque pronuntiatio et dispositio est, qui tum quidem in primordio sementem generis emisit indultis coniugiorum habenis, donec mundus repleretur, donec novae disciplinae materia proficeret: nunc vero sub extremitatibus temporum compressit quod emiserat, et revocavit quod indulserat (98).»

Sed quid dicendum de s. Hieronymo, qui eadem ferme Tertulliani verba usurpavit, dum accusat Lamech gravis criminis ob superinductam alteram uxorem contra Dei voluntatem ac legem? Quid de Nicolao I., Innocentio III. et Gregorio IX. qui in eadem fuere sententia? Nam Innocentius III. statuit, quod Deus: «Non dixit tres vel plures, sed duo: nec dixit adhaerebit uxoribus, sed uxori. Nec ulli umquam licuit insimul plures uxores habere, nisi cui fuit divina revelatione concessum (99);» et Gregorius IX. scribit de Lamech : « Dum uxorem unam divisit in duas, sanguinarius factus est et virum in suum vulnus occidit (100).»

Dicendum haud aegre haec posse componi dummodo prae oculis tria habeantur, quae valde huic explanandae quaestioni inserviunt; ac primo advertimus Deum in primaeva coniugii institutione non modo patefecisse ex intentione ac voluntate sua monogamiam esse servandam, sed praeterea id clarius fuisse significatum per verba in

(98) De exhortat. castit. cap. VI.

Atque heic animadvertendum est Tertullianum in libris quos adversus catholicam scripsit ecclesiam acriter adeo perstrinxisse polygamiam, ut damnaret secundas nuptias: siquidem ipse permiscuit polygamiam successivam cum polygamia simultanea, et quasi de una eademque re ageretur, utramque damnat tamquam a Deo quovis tempore vetitam.

(99) Cap. Gaudemus, tit. XIX. De divortiis, c. 8.

(100) Epist. VI. ad Germanum archiep. graecor. De unitate ecclesiae. Apud Labbeum Concil. tom. XI. part. I. col. 325. ed. Parisiens.

quae ex Dei ipsius inspiratione Adam prorupit: et erunt duo in carne una, adeoque quamdam legem, ut ita dicam implicitam vel ab ipso mundi exordio extitisse de unitate matrimonii (101). Attamen lex eiusmodi non erat satis expressa, quod ad legem proprie dictam, omnibus omnino assentientibus, requiritur, ut vim obligandi habeat et sub peccato adstringat. Secundo ex divina institutione satis apparebat aequalia iura utrique coniugi convenire, adeo ut unusquisque totus alterius esset, ac mulier viro, ac vir mulieri esset ex aequo mancipatus; quocirca eo ipso quod idem ius utrique coniugi inesset, non poterat vir aliam superinducere nisi ex consensu prioris. Tertio ut polygamia certis finibus detineretur, atque non brutorum more, sed prout hominem decet, haberi posset, non libidinis explendae, sed unius procreandae prolis causa legitime poterat admitti (102).

Itaque sine contradictione affirmari poterit vel negari polygamiam esse contra legem, prout legis nomen vel presse vel laxius usurpatur, ac simili modo dicetur vel iusta vel iniusta prout consentiente, aut invita priori uxore frequentata supponatur; itemque honesta vel inhonesta prout eius finis est generis humani multiplicatio, aut licentia. Scilicet ut polygamia a crimine violatae legis divinae immunis credatur tres conditiones omnino requiruntur, ut nulla explicita lege vetetur, ut uxor expresse vel tacite consentiat (103), ut finis sit honestus: quod si

(101) Huc referuntur, quae conc. tridentinum sess. XXIV. exhibens doctrinam de sacramento matrimonii protulit: « Matrimonii perpetuum indissolubi. lemque nexum primus humani generis parens divini spiritus instinctu pronunciavit, cum dixit: Hoc nunc os ex ossibus meis...et erunt duo in carne una. Hoc autem vinculo duos tantummodo copulari et coniungi, Christus Dominus apertius docuit, cum postrema illa verba, tamquam a Deo prolata, referens, dixit: Itaque iam non sunt duo sed una caro.»

(102) Cf. Merlin Diss. cit. §. IV.

(103) Nonnulli tamen hanc conditionem utpote non necessariam respuunt.

« PredošláPokračovať »