Obrázky na stránke
PDF
ePub

DE

MATRIMONIO

CHRISTIANO

LIBRI TRES

AUCTORE IO. PERRONE E SOC. IESU

IN COLL. ROM. GEN. STUDIORUM PRAEFECTO.

TOMUS TERTIUS

ROMAE

TYPIS S. CONGREGATIONIS DE PROP. FIDE

MDCCCLVIII.

110. C. 31.

[graphic][subsumed][merged small]

DE

MATRIMONIO CHRISTIANO

LIBER TERTIUS

DE

UNITATE AC INDISSOLUBILITATE MATRIMONII CHRISTIANI.

STATUS QUAESTIONIS ET PARTITIO.

Cum duae vulgo recenseantur coniugii christiani pro

prietates, unitas videlicet, atque indissolubilitas, et earum unaquaeque graves complectatur quaestiones, singillatim expendendae sunt. Quapropter in duas sectiones hunc librum distinguemus ad absolvendum quod nobis proposuimus argumentum; quarum altera erit de unitate, altera de indissolubilitate.

Licet vero de utraque hae proprietate in tractatu de matrimonio egerimus, tamen quod nonnisi breviter strictimque, prout Praelectionum indoles postulat, ibi fecimus, fusius pleniusque hic pro rei gravitate pertractare constituimus, ne quid deesse ad uberiorem rei cognitionem videatur.

SECTIO PRIMA

DE MATRIMONII CHRISTIANI UNITATE

Matrimonii unitas in unius cum una individuae societatis coniunctione consistit, eaque sub duplici potest ratione spectari; aut quatenus individuam eiusmodi societatis consuetudinem servat cum unico coniuge, quin novas

ineat altero defuncto coniuge nuptias, aut quatenus alterutro vita functo eamdem cum altero societatem instaurat. Sub primo respectu habetur monogamia perfecta, sub altero monogamia imperfecta.

Huic unitati tum perfectae, tum etiam imperfectae adversatur polygamia simultanea seu uxorum pluralitas uno eodemque tempore, nec non polyandria, quae habetur, cum mulier pluribus simul adhaeret viris. Unitas imperfecta quae exurgit ex iteratione coniugii alterutro coniuge defuncto, vulgo polygamiae aut polyandriae successivae nomine designari consuevit. Quo fit, ut passim theologi bifariam distinguant polygamiam et polyandriam, in simultaneam videlicet et in successivam.

Polygamiae vox usurpari solet ad significandam plurium uxorum cum uno viro coniunctionem. At proprie polygamia vox est generica, quae multiplicitatem significat nuptiarum, cuius veluti species sunt polyandria et polygynia. Duplex itaque est polygamiae significatio; altera generica, altera vero specifica quae aequipollet polygyniae. Nos a communi loquendi ratione nullatenus recedemus.

Ut itaque quidquid de unitate christiani matrimonii dicendum est complectamur, in duo capita primam hanc sectionem partiemur, ac prius de simultanea, deinde de successiva polygamia disputabimus.

Quod ad simultaneam attinet polygamiam, vix ulla occurrit quaestio si sermo sit de pluralitate virorum, seu de polyandria: breviter itaque eius foeditatem, solo etiam inspecto naturae iure, ostendemus. Si vero sermo sit de pluralitate uxorum seu de polygynia, quae ut diximus polygamia appellari solet, multiplex erit quaestio expendenda num scilicet ea primariae naturae legi ita refragetur, ut sit intrinsece mala ac semper illicita; an vero solum quadantenus naturae legi adversetur, illique potius

« PredošláPokračovať »