Obrázky na stránke
PDF
ePub

THEOLOGICAL

QUAS

IN COLLEGIO ROMANO S. J.

HABEBAT

JOANNES PERRONE

E SOCIETATE JESU

IN EOD. COLL. THEOL. PROF.

EDITIO SECUNDA ROMANA, DILIGENTER EMENDATA ET VARIIS ACCESSIONIBUS
AB AUCTORE LOCUPLETATA

[blocks in formation]

TRACTATUS

DE GRATIA CHRISTI

[ocr errors]

DE GRATIA

I.

PROOEMIUM

In eum praecipue finem Unigenitus Dei Filius

nostram sibi sumpsit naturam, tum ut homines a labe et poena eriperet, quam ipsi et primi parentis culpa contraxerant et privata sua nequitia sibi quisque consciverat, tum etiam ut illos ad Dei consortium revocaret atque ad aeternam felicitatem eveheret. Deus enim proposuit, ut loquitur Apostolus, in dispensatione plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo, quae in coelis et quae in terra sunt in ipso (Ephes. 1, 9, 10). Haec porro instauratio in impii justificatione potissime consistit, et in adjumentis sive subsidiis, quibus homines adju vantur ad eam sibi comparandam, atque in eadem jam comparata perseverandum, fructusque vita aeterna dignos eliciendos, donec ad Dei perveniant adspectum. Haec autem sunt, de quibus in praesentia agere instituimus, de gratia nempe, ut vocant, actuali, item de gratia sanctificante sive de justificatione, tum denique de merilo ; ex quibus profluit totius tractatus in tres partes distributio.

PARS PRIMA

DE GRATIA ACTUALI

2. Si magna illa instauratio, quam Christus perfecit per sacrificium mortis suae, in eo potissime consiTom. VI.

I

« PredošláPokračovať »