Obrázky na stránke
PDF
ePub

100

PUBLII VIRGILII GEORGICA. LIB. I.

Hic verò, subitum ac dictu mirabile monstrum! Aspiciunt, liquefacta boum per viscera toto Stridere apes utero, et ruptis effervere costis, Immensasque trahi nubes; jamque arbore summâ Confluere, et lentis uvam demittere ramis.

Hæc super arvorum cultu pecorumque canebam', Et super arboribus, Cæsar dùm magnus ad altum Fulminat Euphratem bello, victorque volentes Fer populos dat jura, viamque affectat Olympo, Illo Virgilium me tempore dulcis alebat Parthenope, studiis florentem ignobilis otî; Carmina qui lusi pastorum, audaxque juventâ, Tityre, te patulæ cecini sub tegmine fagi.

[graphic][merged small][merged small][merged small][merged small]

ILLE ego qui quondam gracili modulatus avenâ
Carmen, et, egressus silvis, vicina coëgi
Ut quamvis avido parerent arva colono,
Gratum opus agricolis; at nunc horrentia Martis

ARMA

MA virumque cano Troje qui primus ab oris
Italiam, fato profugus, Lavinaque venit
Littora: multùm ille et terris jactatus et alto,
Vi Superûm, sævæ memorem Junonis ob iram.
Multa quoque et bello passus, dùm conderet urbem,
Inferretque Deos Latio: genus undè Latinum,
Albanique patres, atque altæ moenia Romæ.

Musa, mihi causas memora, quo numine læso,
Quidve dolens Regina Deûm tot volvere casus
Insignem pietate virum, tot adire labores,

Impulerit. Tantæne animis coelestibus iræ!

Urbs antiqua fuit (Tyrii tenuêre coloni) Carthago, Italiam contra, Tiberinaque longè Ostia, dives opum, studiisque asperrima belli : Quam Juno fertur terris magis omnibus unam Posthabitâ coluisse Samo. Hic illius arma, Hic currus fuit: hoc regnum Dea gentibus esse, Si quà fata sinant, jam tùm tenditque fovetque, Progeniem sed enim Trojano à sanguine duci Audierat, Tyrias olim quæ verteret arces, Hinc populum latè regem, belloque superbum, Venturum excidio Libyæ : sic volvere Parcas. Id metuens, veterisque memor Saturnia belli, Prima quod ad Trojam pro caris gesserat Argis; Necdùm etiam causæ irarum sævique dolores Exciderant animo: manet altâ mente repostum Judicium Paridis, spretæque injuria formæ, Et genus invisum, et rapti Ganymedis honores : His accensa super, jactatos æquore toto Troas, relliquias Danaûm atque immitis Achillei, Arcebat longè Latio; multosque per annos Errabant acti fatis maria omnia circum. Tantæ molis erat Romanam condere gentem!! Vix è conspectu Siculæ telluris in altum * Vela dabant læti, et spumas salis ære ruebant, Cùm Juno, æternum servans sub pectore vulnus,, Hæc secum: Mene incepto desistere victam? Nec posse Italiâ Teucrorum avertere regem? Quippè vetor fatis ! Pallasne exurere classem Argivûm, atque ipsos potuit submergere ponto, Unius ob noxam et furias Ajacis Oïlei?

Ipsa, Jovis rapidum jaculata è nubibus ignem, Disjecitque rates, évertitque æquora ventis ;

Illum exspirantem transfixo pectore flammas
Turbine corripuit, scopuloque infixit acuto.
Ast ego, quæ Divûm incedo Regina, Jovisque
Et soror et conjux, unâ cum gente tot annos
Bella géro! Et quisquam numen Junonis adoret
Prætereà, aut supplex aris imponat honorem?

Talia flammato secum Dea corde volutans,
Nimborum in patriam, loca feta furentibus austris,
Eoliam venit. Hic vasto rex Æolus antro
Luctantes ventos tempestatesque sonoras
Imperio premit, ac vinclis et carcere frenat.
Illi indignantes magno cum murmure montis
Circum claustra fremunt. Celsâ sedet Æolus arce,
Sceptra tenens; mollitque animos, et temperat iras.
Ni faciat, maria ac terras cœlumque profundum
Quippè ferant rapidi secum, verrantque per auras.
Sed Pater omnipotens speluncis abdidit atris,
Hoc metuens : molemque et montes insuper altos
Imposuit; regemque dedit, qui fœdere certo
Et premere, et laxas sciret dare jussus habenas.

Ad quem tùm Juno supplex his vocibus usa est : Eole (namque tibi Divûm pater atque hominum rex Et mulcere dedit fluctus, et tollere vento), Gens inimica mihi Tyrrhenum navigat æquor, Ilium in Italiam portans, victosque Penates : Incute vim ventis, submersasque obrue puppes; Aut age diversas, et disjice corpora ponto. Sunt mihi bis septem præstanti corpore Nymphæ, Quarum, quæ formâ pulcherrima, Deïopeiam Connubio jungam stabili, propriamque dicabo ; Omnes ut tecum meritis pro talibus annos Exigat, et pulchrâ faciat te prole parentem. Eolus hæc contrà : Tuus, ô regina, quid optes

Explorare labor; mihi jussa capessere fas est.

Tu mihi quodcunque hoc regni, tu sceptra Jovemque Concilias tu das epulis accumbere Divûm,

:

Nimborumque facis tempestatumque potentem.

Hæc ubi dicta, cavum conversâ cuspide montem Impulit in latus; ac venti, velut agmine facto, Quà data porta, ruunt, et terras turbine perf.ant. Incubuêre mari, totumque à sedibus imis

Unà Eurusque Notusque ruunt, creberque procellis
Africus, et vastos volvunt ad littora fluctus.
Insequitur clamorque virûm, stridorque rudentûm :
Eripiunt subitò nubes cœlumque diemque
Teucrorum ex oculis : ponto nox incubat atra.
Intonuêre poli, et crebris micat ignibus æther;
Præsentemque viris intentant omnia mortem.

Extemplò Æneæ solvuntur frigore membra :
Ingemit, et, duplices tendens ad sidera palmas,
Talia voce refert : O terque quaterque beati
Queis ante ora patrum, Trojæ sub moenibus altis,
Contigit oppetere! ô Danaûm fortissime gentis
Tydide, mene Iliacis occumbere campis

Non potuisse, tuâque animam hanc effundere dextrâ,
Sævus ubi Æacidæ telo jacet Hector, ubi ingens
Sarpedon; ubi tot Simoïs correpta sub undis
Scuta virum, galeasque, et fortia corpora volvit !
Talia jactanti stridens Aquilone procella
Velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit.
Franguntur remi; tùm prora avertit, et undis
Dat latus: insequitur cumulo præruptus aquæ mons.
Hi summo in fluctu pendent; his unda dehiscens
Terram inter fluctus aperit : furit æstus arenis.
Tres Notus abreptas in saxa latentia torquet :
Saxa vocant Itali mediis quæ in fluctibus, Aras,

« PredošláPokračovať »