Obrázky na stránke
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][subsumed][subsumed][merged small][ocr errors][merged small][merged small]
[blocks in formation]

VIRGILII VITA.

[ocr errors]
[ocr errors]

Publius Virgilius Maro parentibus modicis fuit, et præcipuè patre Marone: quem quidam opificem figulum; plures, Magi cujusdam viatoris initio mercenarium, mox ob industriam generum tradiderunt :

quem cùm agricolationi reique rusticæ et gregibus præfecisset socer, silvis coëmundis et apibus curandis reculam auxit. Natus est, Cn. Pompeio Magno, et M. Licinio Crasso, primùm coss., iduum octobrium die, in pago qui Andes dicitur, qui est à Mantuâ non procul.

Initia ætatis, id est, usque ad septimum annum, Cremonæ egit: et xvi anno virilem togam cepit , illis consulibus iterùm quibus natus erat: evenitque ut eo ipso die Lucretius poëta decederet. Sed Virgilius Cremonâ Mediolanum, et indė paulò pòst Neapolim transiit; ubi cùm litteris et græcis et latinis vehementissimam operam dedisset, tandem omni curâ omnique studio indulsit medicinæ et mathematicis. Egit et causam unam omninò, nec ampliùs quàm semel. Sermone tardissimum , ac penè indocto similem fuisse , Melissus tradit.

Poëticam puer adhuc auspicatus, in Balistam ludi gladiatorii magistrum , ob infamiam latroci.. niorum coopertum lapidibus, disticbon fecit : Monte sub hoc lapidum tegitur Balista sepultus :

Nocte, die, tutum carpe, viator , iter.
I eindè Catalecton , et Moretum, et Priapeia, ei

[ocr errors]
[ocr errors]

a.

1

Epigrammata, et Diras; et Culicem, cùm esset annorum quindecim , cujus materia talis est : Pastor fatigatus æstu, cùm sub arbore obdormisset, et serpens ad illum proreperet è palude , culex provolavit, atque inter duo tempora aculeum fixit pastori. At ille continuò culicem contrivit, et visum serpentem interemit, ac sepulcrum culici statuit, et distichon fecit : Parve culex, pecudum custos tibi tale merenti

Funeris officium, vitæ pro munere, reddit.

Distichon, quod laudem felicitatemque Augusti continebat, palatii foribus aflixit, non nominato

auctore :

[ocr errors]

Nocte pluit totâ, redeunt spectacula mane :

Divisum imperium cum Jove Cæsar habet, Diù quæritans Augustus cujusnam hi versus essent, eorum auctorem non inveniebat. Bathyllus verò, poëta quidam mediocris, tacentibus aliis, sibi adscripsit. Quamobrem donatus honoratusque à Cæsare fuit. Quod æquo animo non ferens Virgilius, iisdem valvis affixit quater hoc principium, Sic vos non vobis. Postulabat Augustus ut hi versus complerentur. Quod cùm frustrà aliqui conati essent, Virgilius præposito disticho sic subjunxit :

Hos ego versiculos feci, tulit alter honores.
Sic vos non vobis nidificatis aves.
Sic vos non vobis vellera fertis oves.
Sic vos non vobis mellificatis apes.

Sic vos non vobis fertis aratra boves.
Quo cognito, aliquandiù Bathyllus Romæ fabula

à quo

fuit; Maro verò exaltatior. Cùm res Romanas inchoâsset, offensus materiâ et nominum asperitate, ad Bucolica transiit; maximè ut Asinium Pollionem, Alphenum Varum, et Cornelium Gallum celebraret ; quia in distributione agrorum qui post Philippensem victoriam veteranis, triumvirorum jussu , trans Padum dividebantur, indemnem se præstitissent. Deindè Georgica in honorem Mæcenatis edidit, cùm sibi vixdum noto opem tulisset adversùs Claudii veterani militis, vel, ut alii putant, Arii centurionis violentiam , in altercatione litis agrariæ parùm abfuit quin occideretur. Novissimè autem Æneidem aggressus est, argumentum varium et multiplex, et quasi amborum Homeri carminum instar; prætereà nominibus ac rebus græcis latinisque commune; et in quo, quod maximè studebat, Romanæ simul urbis et Augusti origo contineretur.

Georgica, teverso ab Actiacâ victoria Augusto, atque reficiendarum virium causâ Atellæ commoranti, per continuum quatriduum legit, suscipiente Mæcenate legendi vicem, quoties interpellaretur ipse vocis offensione. Pronuntiabat autem maximâ cum suavitate, et lenociniis miris. Seneca tradidit, Julium Montanum poëtam solitum dicere, involaturum se quædam Virgilio, si vocem posset, et os, et hypocrisim : eosdem enim versus, eo pronuntiante, benè sonare; sine illo, inarescere, quasi mutos. Æneidos vixdùm cæptæ tanta exstitit fama , ut Sext. Propertius non dubitârit sic præ

[ocr errors]
[ocr errors]
« PredošláPokračovať »