Obrázky na stránke
PDF
ePub

Jam medias aliamque famem, quum pulmo Falerno
Arderet Nulli major fuit usus edendi
Tempestate mea. Circeis nata forent, an
Lucrinum ad saxum Rutupinove edita fundo
Ostrea, callebat primo deprendere morsu;
Et semel aspecti littus dicebat echini.
Surgitur, et misso proceres exire jubentur
Concilio, quos Albanam dux magnus in arcem
Traxerat attonitos et festinare coactos,
Tanquam de Cattis aliquid torvisque Sicambris
Dicturus, tanquam diversis partibus orbis
Anxia præcipiti venisset epistola pinna.

Atque utinam his potius nugis tota illa dedisset
Tempora sævitiæ, claras quibus abstulit urbi
Illustresque animas impune et vindice nullo!
Sed periit, postquam cerdonibus esse timendus
Cœperat: hoc nocuit Lamiarum cæde madenti.

140

150

SATIRA V.

Si te propositi nondum pudet, atque eadem est mens,
Ut bona summa putes aliena vivere quadra;
Si potes illa pati, quæ nec Sarmentus iniquas
Cæsaris ad mensas, nec vilis Galba tulisset:
Quamvis jurato metuam tibi credere testi.
Ventre nihil novi frugalius. Hoc tamen ipsum
Defecisse puta, quod inani sufficit alvo:

Nulla crepido vacat? nusquam pons et tegetis pars
Dimidia brevior? tantine injuria cœnæ ?
Tam jejuna fames, quum Pol sit honestius illic
Et tremere et sordes farris modere canini?
Primo fige loco, quod tu, discumbere jussus,

Mercedem solidam veterum capis officiorum.
Fructus amicitiæ magnæ cibus: imputat hunc rex,
Et, quamvis rarum, tamen imputat. Ergo duos post
Si libuit menses neglectum adhibere clientem,

Tertia ne vacuo cessaret culcita lecto,

“Una simus,” ait. Votorum summa: quid ultra

Quæris? Habet Trebius, propter quod rumpere somnur
Debeat et ligulas dimittere, sollicitus, ne

Tota salutatrix jam turba peregerit orbem,
Sideribus dubiis, aut illo tempore, quo se.
Frigida circumagunt pigri sarraca Bootæ.
Qualis cœna tamen? Vinum, quod sucida nolit
Lana pati: de conviva Corybanta videbis.
Jurgia proludunt: sed mox et pocula torques
Saucius, et rubra deterges vulnera mappa;
Inter vos quoties libertorumque cohortem
Pugna Saguntina fervet commissa lagena:
Ipse capillato diffusum Consule potat,
Calcatamque tenet bellis socialibus uvam,

10

20

30

Cardiaco nunquam cyathum missurus amico ;
Cras bibet Albanis aliquid de montibus aut de
Setinis, cujus patriam titulumque senectus
Delevit multa veteris fuligine testæ:

Quale coronati Thrasea Helvidiusque bibebant
Brutorum et Cassî natalibus. Ipse capaces
Heliadum crustas et inæquales beryllo

Virro tenet phialas: tibi non committitur aurum ;
Vel, si quando datur, custos affixus ibidem,
Qui numeret gemmas, unguesque observet acutos.
Da veniam præclara illic laudatur iaspis.
Nam Virro, ut multi, gemmas ad pocula transfert
A digitis, quas in vaginæ fronte solebat
Ponere zelotypo juvenis prælatus Iarbæ.
Tu Beneventani sutoris nomen habentem
Siccabis calicem, nasorum quatuor, ac jam
Quassatum, et rupto poscentem sulfura vitro.
Si stomachus domini fervet vinoque ciboque,
Frigidior Geticis petitur decocta pruinis:

Non eadem vobis poni modo vina querebar:
Vos aliam potatis aquam. Tibi pocula cursor
Gætulus dabit, aut nigri manus ossea Mauri,
Et cui per mediam nolis occurrere noctem,
Clivosæ veheris dum per monumenta Latina.
Flos Asiæ ante ipsum, pretio majore paratus,
Quam fuit et Tulli census pugnacis et Anci,
Et, ne te teneam, Romanorum omnia regum
Frivola. Quod quum ita sit, tu Gætulum Ganymedem
Respice, quum sities. Nescit tot millibus emtus
Pauperibus miscere puer: sed forma, sed ætas
Digna supercilio. Quando ad te pervenit ille?
Quando vocatus adest calidæ gelidæque minister?
Quippe indignatur veteri parere clienti,

Quodque aliquid poscas et quod se stante recumbas.
Maxima quæque domus servis est plena superbis.

40

50

60

Ecce, alius quanto porrexit murmure panem Vix fractum, solidæ jam mucida frusta farinæ, Quæ genuinum agitent, non admittentia morsum ! Sed tener et niveus mollique siligine factus Servatur domino.

Dextram cohibere memento.

Salva sit artoptæ reverentia: finge tamen te
Improbulum; superest illic, qui ponere cogat.
"Vis tu consuetis, audax conviva, canistris
Impleri, panisque tui novisse colorem ?"
"Scilicet hoc fuerat, propter quod sæpe, relicta
Conjuge, per montem adversum gelidasque cucurri
Esquilias, fremeret sæva quum grandine vernus
Jupiter, et multo stillaret pænula nimbo!"
Aspice, quam longo distendat pectore lancem,
Quæ fertur domino, squilla, et quibus undique septa
Asparagis, qua despiciat convivia cauda,
Quum venit excelsi manibus sublata ministri.
Sed tibi dimidio constrictus cammarus ovo
Ponitur exigua, feralis cœna, patella.

Ipse Venafrano piscem perfundit: at hic, qui
Pallidus affertur misero tibi caulis, olebit
Laternam

illud enim vestris datur alveolis, quod
Canna Micipsarum prora subvexit acuta;
Propter quod Romæ cum Bocchare nemo lavatur ;
Quod tutos etiam facit a serpentibus Afros..
Mullus erit domini, quem misit Corsica, vel quem
Tauromenitanæ rupes, quando omne peractum est
Et jam defecit nostrum mare, dum gula sævit,
Retibus assiduis penitus scrutante macello
Proxima, nec patimur Tyrrhenum crescere piscem.
Instruit ergo focum provincia: sumitur illinc
Quod captator emat Lænas, Aurelia vendat.
Virroni muræna datur, quæ maxima venit
Gurgite de Siculo: nam, dum se continet Auster,
Dum sedet et siccat madidas in carcere pennas,

[blocks in formation]

Contemnunt mediam temeraria lina Charybdim.
Vos anguilla manet longæ cognata colubræ,
Aut glacie aspersus maculis Tiberinus, et ipse
Vernula riparum, pinguis torrente cloaca,
Et solitus mediæ cryptam penetrare Suburæ.

Ipsi pauca velim, facilem si præbeat aurem.
Nemo petit, modicis quæ mittebantur amicis
A Seneca, quæ Piso bonus, quæ Cotta solebat
Largiri: namque et titulis et fascibus olim
Major habebatur donandi gloria: solum
Poscimus, ut cones civiliter. Hoc face et esto,
Esto, ut nunc multi, dives tibi, pauper amicis.

Anseris ante ipsum magni jecur, anseribus par
Altilis, et flavi dignus ferro Meleagri

Fumat aper: post hunc tradentur tubera, si ver
Tunc erit et facient optata tonitrua cœnas
Majores. "Tibi habe frumentum," Allidius inquit,
"O Libye: disjunge boves, dum tubera mittas."
Structorem interea, ne qua indignatio desit,
Saltantem spectas et chironomunta volanti
Cultello, donec peragat dictata magistri
Omnia. Nec minimo sane discrimine refert,
Quo gestu lepores et quo gallina secetur.
Duceris planta, velut ictus ab Hercule Cacus,
Et ponere foris, si quid tentaveris unquam

110

120

Hiscere, tanquam habeas tria nomina. Quando propinat Virro tibi sumitque tuis contacta labellis

Pocula? quis vestrum temerarius usque adeo, quis Perditus, ut dicat regi, "bībe?" Plurima sunt, quæ 130 Non audent homines pertusa dicere læna.

Quadringenta tibi si quis Deus aut similis Dis

Et melior fatis donaret; homuncio, quantus

Vis, frater, ab istis

Ex nihilo fieres, quantus Virronis amicus?
"Da Trebio! pone ad Trebium!
Ilibus?" O nummi, vobis hunc præstat honorem,
Vos estis fratres. Dominus tamen et domini rex

« PredošláPokračovať »