Obrázky na stránke
PDF
ePub

Tongilli, magno cum rhinocerote lavari

Qui solet, et vexat lutulenta balnea turba,
Perque forum juvenes longo premit assere Medos,
Emturus pueros, argentum, murrhina, villas:
Spondet enim Tyrio stlataria purpura filo.
Et tamen est illis hoc utile: purpura vendit
Causidicum, vendunt amethystina: convenit illis
Et strepitu et facie majoris vivere census.
Sed finem impensæ non servat prodiga Roma.
Fidimus eloquio? Ciceroni nemo ducentos
Nunc dederit nummos, nisi fulserit annulus ingens.
Respicit hæc primum, qui litigat, an tibi servi
Octo, decem comites, an post te sella, togati
Ante pedes. Ideo conducta Paullus agebat
Sardonyche, atque ideo pluris, quam Cossus agebat,
Quam Basilus. Rara in tenui facundia panno.
Quando licet Basilo flentem producere matrem?
Quis bene dicentem Basilum ferat? Accipiat te
Gallia, vel potius nutricula causidicorum
Africa, si placuit mercedem imponere linguæ.

Declamare doces ? O ferrea pectora Vettî,

Quum perimit sævos classis numerosa tyrannos!
Nam quæcunque sedens modo legerat, hæc eadem stans
Proferet, atque eadem cantabit versibus îsdem.
Occidit miseros crambe repetita magistros.

Quis color et quod sit causæ genus, atque ubi summa
Quæstio, quæ veniant diversa parte sagittæ,

Nosse velint omnes, mercedem solvere nemo.

130

140

150

"Mercedem appellas,? quid enim scio?" Culpa docentis
Scilicet arguitur, quod læva in parte mamillæ
Nil salit Arcadio juveni, cujus mihi sexta

Quaque die misérum dirus caput Hannibal implet;
Quidquid id est, de quo deliberat, an petat Urbem
A Cannis, an post nimbos et fulmina cautus
Circumagat madidas a tempestate cohortes.

160

"Quantum vis stipulare, et protinus accipe quod do,
Ut toties illum pater audiat." Hæc alii sex
Vel plures uno conclamant ore sophistæ,
Et veras agitant lites, raptore relicto;
Fusa venena silent, malus ingratusque maritus,
Et quæ jam veteres sanant mortaria cæcos.
Ergo sibi dabit ipse rudem, si nostra movebunt
Consilia, et vitæ diversum iter ingredietur,
Ad pugnam qui 'rhetorica descendit ab umbra,
Summula ne pereat, qua vilis tessera venit ·
Frumenti: quippe hæc merces lautissima. Tenta,
Chrysogonus quanti doceat, vel Pollio quanti
Lautorum pueros, artem scindes Theodori.
Balnea sexcentis et pluris porticus, in qua
Gestetur dominus, quoties pluit. Anne serenum
Exspectet spargatque luto jumenta recenti?

Hic potius namque hic mundæ nitet ungula mulæ.
Parte alia longis Numidarum fulta columnis
Surgat, et algentem rapiat cœnatio solem.
Quanticunque domus, veniet qui fercula docte
Componat; veniet qui pulmentaria condat.
Hos inter sumtus sestertia Quintiliano,

Ut multum, duo sufficient: res nulla minoris
Constabit patri, quam filius.

Quintilianus habet saltus?"

"Unde igitur tot Exempla novorum

Fatorum transi. Felix et pulcher et acer;
Felix et sapiens et nobilis et generosus,
Appositam nigræ lunam subtexit alutæ:
Felix, orator quoque maximus et jaculator:
Et si perfrixit, cantat bene. Distat enim, quæ
Sidera te excipiant modo primos incipientem
Edere vagitus et adhuc a matre rubentem.
Si Fortuna volet, fies de rhetore Consul:
Si volet hæc eadem, fies de Consule rhetor.
Ventidius quid enim? quid Tullius? anne aliud, quam

170

180

190

Sidus et occulti miranda potentia fati?

Servis regna dabunt, captivis fata triumphos.
Felix ille tamen corvo quoque rarior albo.
Poenituit multos vanæ sterilisque cathedræ,
Sicut Thrasymachi probat exitus atque Secundi
Carinatis: et hunc inopem vidistis, Athenæ,
Nil præter gelidas ausæ conferre cicutas.

Dî, majorum umbris tenuem et sine pondere terram
Spirantesque crocos et in urna perpetuum ver,
Qui præceptorem sancti voluere parentis

Esse loco!

Metuens virgæ jam grandis Achilles Cantabat patriis in montibus: et cuï non tunc

Eliceret risum citharœdi cauda magistri?

Sed Rufum atque alios cædit sua quemque juventus,
Rufum, qui toties Ciceronem Allobroga dixit.

Quis gremio Celadi doctique Palæmonis affert
Quantum grammaticus meruit labor? et tamen ex hoc
Quodcunque est (minus est autem, quam rhetoris æra)
Discipuli custos præmordet Acononetus,

Et, qui dispensat, frangit sibi. Cede, Palæmon,

Et patere inde aliquid decrescere, non aliter, quam
Institor hibernæ tegetis niveique cadurci;
Dummodo non pereat, mediæ quod noctis ab hora
Sedisti, qua nemo faber, qua nemo sederet,
Qui docet obliquo lanam deducere ferro;
Dummodo non pereat totidem olfecisse lucernas,
Quot stabant pueri, quum totus decolor esset
Flaccus et hæreret nigro fuligo Maroni.

Rara tamen merces, quæ cognitione tribuni
Non egeat.
Sed vos savas imponite leges,

Ut præceptori verborum regula constet,

Ut legat historias, auctores noverit omnes,

Tanquam ungues digitosque suos: ut forte rogatus,
Dum petit aut thermas aut Phobi balnea, dicat
Nutricem Anchisæ, nomen patriamque novercæ

200

210

220

230

Anchemoli; dicat, quot Acestes vixerit annos,
Quot Siculus Phrygibus vini donaverit urnas.
Exigite, ut mores teneros ceu pollice ducat,
Ut si quis cera vultum facit; exigite, ut sit
Et pater ipsius cœtus.

66

66

Hæc," inquit, cures et, quum se verterit annus, Accipe, victori populus quod postulat, aurum.”

240

ranked

SATIRA VIII.

STEMMATA quid faciunt? quid prodest, Pontice, longo
Sanguine censeri, pictosque ostendere vultus
Majorum, et stantes in curribus Æmilianos,
Et Curios jam dimidios, humerosque minorem
Corvinum, et Galbam auriculis nasoque carentem?
Quis fructus, generis tabula jactare capaci
[Corvinum, posthac multa contingere virga]
Fumosos equitum cum dictatore magistros,
Si coram Lepidis male vivitur? effigies quo
Tot bellatorum, si luditur alea pernox
Ante Numantinos; si dormire incipis ortu
Luciferi, quo signa duces et castra movebant?
Cur Allobrogicis et magna gaudeat ara
Natus in Herculeo Fabius Lare, si cupidus, si
Vanus, et Euganea quantumvis mollior agna;
Si tenerum attritus Catinensi pumice lumbum
Squalentes traducit avos emtorque veneni
Frangenda miseram funestat imagine gentem?
Tota licet veteres exornent undique ceræ
Atria, nobilitas sola est atque unica virtus.
Paullus vel Cossus vel Drusus moribus esto;
Hos ante effigies majorum pone tuorum;
Præcedant ipsas illi te Consule virgas.
Prima mihi debes animi bona: sanctus haberi

Justitiæque tenax factis dictisque mereris?

2

Agnosco procerem. Salve, Gætulice, seu tu
Silanus, quocunque alio de sanguine, rarus
Civis et egregius patriæ contingis ovanti.
Exclamare libet, populus quod clamat, Osiri
Invento. Quis enim generosum dixerit hunc, qui
Indignus genere et præclaro nomine tantum

10

20

30

« PredošláPokračovať »