Obrázky na stránke
PDF
ePub

Haud impunitum quondam fore, quod dubitaret
Depositum retinere et fraudem jure tueri

sect

Jurando: quærebat enim, quæ numinis esset

Mens, et an hoc illi facinus suaderet Apollo?

Reddidit ergo, metu, non moribus; et tamen omnem
Vocem adyti dignam templo veramque probavit,
Exstinctus' tota pariter cum prole domoque
Et, quamvis longa deductis gente, propinquis.
Has patitur pœnas peccandi sola voluntas.
Nam scelus intra se tacitum qui cogitat ullum,
Facti crimen habet. "Cedo, si conata peregit?"
Perpetua anxietas nec mensæ tempore cessat,
Faucibus, ut morbo, siccis interque molares
Difficili crescente cibo: Setina misellus
Exspuit; Albani veteris pretiosa senectus
Displicet; ostendas melius, densissima ruga
Cogitur in frontem, velut acri ducta Falerno.
Nocte brevem si forte indulsit cura soporem,
Et toto versata toro jam membra quiescunt,
Continuo templum et violati numinis aras
Et, quod præcipuis mentem sudoribus urget,
Te videt in somnis; tua sacra et major imago
Humana turbat pavidum cogitque fateri.

Hi sunt, qui trepidant et ad omnia fulgura pallent,
Quum tonat, exanimes primo quoque murmure cœli;
Non quasi fortuitus, nec ventorum rabie, sed
Iratus cadat in terras et judicet ignis.
Illa nihil nocuit, cura graviore timetur
Proxima tempestas, velut hoc dilata sereno.
Præterea, lateris vigili cum febre dolorem

Si cœpere pati, missum ad sua corpora morbum
Infesto credunt a numine; saxa Deorum
Hæc et tela putant. Pecudem spondere sacello
Balantem et Laribus cristam promittere galli
Non audent: quid enim sperare nocentibus ægris

200

210

220

230

Concessum? vel quæ non dignior hostia vita?
Mobilis et varia est ferme natura malorum.
Quum scelus admittunt, superest constantia: quid fas
Atque nefas, tandem incipiunt sentire peractis
Criminibus. Tamen ad mores natura recurrit
Damnatos, fixa et mutari nescia. Nam quis
Peccandi finem posuit sibi? quando recepit
Ejectum semel attrita de fronte ruborem?

Quisnam hominum est, quem tu contentum videris uno
Flagitio? Dabit in laqueum vestigia noster

Perfidus et nigri patietur carceris uncum,

Aut maris Ægai rupem scopulosque frequentes
Exsulibus magnis. Poena gaudebis amara

Nominis invisi tandemque fatebere lætus,

Nec surdum, nec Tiresiam quenquam esse Deorum.

240

SATIRA XIV.

PLURIMA sunt, Fuscine, et fama digna sinistra
Et nitidis maculam hæsuram figentia rebus,
Quæ monstrant ipsi pueris traduntque parentes.
Si damnosa senem juvat alea, ludit et heres
Bullatus, parvoque eadem movet arma fritillo.
Nec melius de se cuiquam sperare propinquo
Concedet juvenis, qui radere tubera terræ,
. Boletum condire et eodem jure natantes
Mergere ficedulas didicit, nebulone parente
Et cana monstrante gula. Quum septimus annus
Transierit puero, nondum omni dente renato,
Barbatos licet admoveas mille inde magistros,
Hinc totidem, cupiet lauto cœnâre paratu
Semper, et a magna non degenerare culina.
Mitem animum et mores modicis erroribus æquos
Præcipit, atque animas servorum et corpora nostra
Materia constare putat paribusque elementis?
An sævire docet Rutilus, qui gaudet acerbo
Plagarum strepitu et nullam Sirena flagellis
Comparat, Antiphates trepidi Laris ac Polyphemus,
Tum felix, quoties aliquis tortore vocato
Uritur ardenti duo propter lintea ferro?

Quid suadet juveni lætus stridore catenæ,
Quem mire afficiunt inscripta ergastula, carcer
Rusticus?

Sic natura jubet: velocius et citius nos

Corrumpunt vitiorum exempla domestica, magnis
Quum subeunt animos auctoribus. Unus et alter
Forsitan hæc spernant juvenes, quibus arte benigna
Et meliore luto finxit præcordia Titan :
Sed reliquos fugienda patrum vestigia ducunt,

10

20

30

Et monstrata diu veteris trahit orbita culpæ.
Abstineas igitur damnandis: hujus enim vel
Una potens ratio est, ne crimina nostra sequantur
Ex nobis geniti: quoniam dociles imitandis
Turpibus ac pravis omnes sumus, et Catilinam
Quocunque in populo videas, quocunque sub axe :
Sed nec Brutus erit, Bruti nec avunculus usquam.
Nil dictu foedum visuque hæc limina tangat,
Intra quæ puer est.

Maxima debetur puero reverentia. Si quid
Turpe paras, ne tu pueri contemseris annos,
Sed peccaturo obstet tibi filius infans.
Nam si quid dignum Censoris fecerit ira
Quandoque, et similem tibi se non corpore tantum
Nec vultu dederit, morum quoque filius, et qui
Omnia deterius tua per vestigia peccet:
Corripies nimirum et castigabis acerbo

Clamore ac post hæc tabulas mutare parabis!
Unde tibi frontem libertatemque parentis,
Quum facias pejora senex vacuumque cerebro.
Jam pridem caput hoc ventosa cucurbita quærat?
Hospite venturo, cessabit nemo tuorum.
"Verre pavimentum, nitidas ostende columnas,
Arida cum tota descendat aranea tela;
Hic leve argentum, vasa aspera tergeat alter:"
Vox domini furit instantis virgamque tenentis.
Ergo miser trepidas, ne stercore fœda canino
Atria displiceant oculis venientis amici,

Ne perfusa luto sit porticus (et tamen uno
Semodio scobis hæc emendat servulus unus):
Illud non agitas, ut sanctam filius omni
Aspiciat sine labe domum vitioque carentem?
Gratum est, quod patriæ civem populoque dedisti,
Si facis, ut patriæ sit idoneus, utilis agris,
Utilis et bellorum et pacis rebus agendis.

40

50

60

70

Plurimum enim intererit, quibus artibus et quibus hunc tu
Moribus instituas. Serpente ciconia pullos
Nutrit et inventa per devia rura lacerta:
Illi eadem sumtis quærunt animalia pinnis.
Vultur, jumento et canibus crucibusque relictis,
Ad fetus properat, partemque cadaveris affert.
Hic est ergo cibus magni quoque vulturis et se
Pascentis, propria quum jam facit arbore nidos.
Sed leporem aut capream famula Jovis et generosæ
In saltu venantur aves: hinc præda cubili
Ponitur: inde autem, quum se matura levarit
Progenies stimulante fame, festinat ad illam,
Quam primum prædam rupto gustaverat ovo.
Ædificator erat Cetronius et modo curvo
Litore Caietæ, summa nunc Tiburis arce,
Nunc Prænestinis in montibus alta parabat
Culmina villarum, Græcis longeque petitis
Marmoribus, vincens Fortunæ atque Herculis ædem:
Ut spado vincebat Capitolia nostra Posides.
Dum sic ergo habitat Cetronius, imminuit rem,
Fregit opes, nec parva tamen mensura relictæ
Partis erat: totam hanc turbavit filius amens,
Dum meliore novas attollit marmore villas.

Quidam sortiti metuentem sabbata patrem,

Nil præter nubes et cœli numen adorant,
Nec distare putant humana carne suillam,
Qua pater abstinuit ;

Romanas autem soliti contemnere leges,
Judaicum ediscunt et servant ac metuunt jus,
Tradidit arcano quodcunque volumine Moses.
Sed pater in causa, cui septima quæque fuit lux
Ignava, et partem vitæ non attigit ullam.

Sponte tamen juvenes imitantur cetera; solam
Inviti quoque avaritiam exercere jubentur.
Fallit enim vitium specie virtutis et umbra,

80

90

100

« PredošláPokračovať »