Publii Virgilii Maronis opera:: ad lectiones probatiores diligenter emendata et interpunctione nova saepius illustrata;

Predný obal
excudebat R. Tullis, Academiae Andreanae typographus., 1810 - 253 strán (strany)
 

Čo hovoria ostatní - Napísať recenziu

Na obvyklých miestach sme nenašli žiadne recenzie.

Zvolené strany

Iné vydania - Zobraziť všetky

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 29 - flumina cursus ; Damonis musam dicemus et Alphesiboei. Tu mihi seu magni superas jam saxa Timavi, Sive oram Illyrici legis aequoris ; en ! erit umquam Ille dies, mihi cum liceat tua dicere facta ? En ! erit, ut liceat totum mihi ferre per orbem Sola Sophocleo tua carmina digna cothurno ? A te principium ; tibi desinet : accipe jussis Carmina
Strana 118 - Illa, Quis et me, inquit, miseram, et te perdidit, Orpheu, Quis tantus furor ? En ! herum crudelia retro Fata vocant, conditque natantia lumina somnus. Jamque vale. Feror ingenti circumdata nocte, Invalidasque tibi tendens, heu ! non tua, palmas. Dixit, et ex oculis subito, ceu fumus in auras Commixtus tenuis, fugit diversa ; ñeque ilium, Prensantem
Strana 149 - regnum Eruerint Danai : quaeque ipse misérrima vidi, Et quorum pars magna fui. Quis, talia fando, Myrmidonum, Dolopumve, aut duri miles Ulixi, Temperet a lacrimis ? et jam nox húmida coelo Praecipitat, suadentque cadentia sidéra somnos : Sed, si tantus amor casus cognoscere nostros, Et breviter Trojae supremum audire laborem ; Quamquam animus meminisse horret, luctuque
Strana 191 - Obsidet, atque imo barathri ter gurgite vastos Sorbet in abruptum fluctus, rursusque sub auras Erigit alternos, et sidéra verberat unda. At Scyllam caecis cohibet spelunca latebris, Ora exsertantem, et navis in saxa trahentem. Prima hominis facies, et pulchro pectore virgo Pube tenus : postrema immani corpore pistrix, Delphinum caudas utero commissa luporum.
Strana 58 - Dignus honos ; squalent abductis arva colonis, Et curvae rigidum falces conflantur in ensem ; Hinc movet Euphrates, illinc Germania bellum ; Vicinae ruptis inter se legibus urbes Arma ferunt ; saevit toto Mars impius orbe : Ut, quum carceribus sese effudere quadrigae, Addunt in spatia, et, frustra retinacula tendens, Fertur equis auriga, ñeque audit
Strana 76 - partes, Frigidus obstiterit circum praecordia sanguis ; Rura mihi, et rigui placeant in vallibus amnes : Flumina amem silvasque inglorius. O, ubi campi, Spercheosque, et, virginibus bacchata Lacaenis, Taygeta ! o, qui me gelidis in vallibus Haemi Sistat, et ingenti ramorum protegat umbra ! Felix, qui potuit rerum cognoscere caussas ; Atque metus omnis, et inexorabile fatum, Subjecit pedibus, strepitumque Acherontis avari ! Fortunatus et
Strana 225 - Dulces exuviae, dum fata deusque sinebant, Accipite hanc animam, meque his exsolvite curis. Vixi, et, quem dederat cursum Fortuna, peregi } Et nunc magna mei sub terras ibit imago. Urbem praeclaram statui : mea moenia vidi : Ulta virum, poenas inimico a fratre recepi : Felix, heu ! nimium felix, si littora
Strana 44 - Officiunt, aut umbra nocet. Pater ipse colendi Haud facilem esse viam voluit ; primusque per artem Movit agros, curis acuens mortalia corda ; Nee torpere gravi passus sua régna veterno. Ante Jovem nulli subigebant arva coloni ; Nee signare quidem aut partiri limite campum Fas erat : in medium quaerebant ; ipsaque
Strana 76 - Alba ñeque Assyrio fucatur lana veneno, Nee casia liquidi corrumpitur usus olivi : At secura quies, et nescia fallere vita, Dives opum variarum ; at latis otia fundís, Speluncae, vivique lacus ; at frígida Tempe, Mugitusque bourn, mollesque sub arbore somni Non absunt : illic saltus ac lustra ferarum, Et patiens operum, exiguoque adsueta, Juventus ; Sacra
Strana 224 - Haec precor : hanc vocera extremam cum sanguine fundo. Turn vos, о Tyrii ! stirpem, et genus omne futurum, Exercete odiis ; cinerique haec mittite nostro Muñera. Nullus amor populis, nee foedera sunto. Exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor, Qui face Dardanios, ferroque, sequare colonos, Nunc, olim, quocumque dabunt se tempore vires. Littora littoribus contraria, fluctibus undas, Imprecor, arma armis : pugnent

Bibliografické informácie