Obrázky na stránke
PDF
ePub

catholicis fundentur, si ipsi in magno sint numero, si vero in exiguo, paraciis catholicis vicinioribus adscribantur. Ecclesia episcopalis Fuldensis pro diocesano suo territorio habebit totum Electoratum Hassiæ, videlicet quadraginta parœcias, viginti ex antiqua metropolitana diœcesi olim Moguntina, postea Ratisbonensi, atque unam in loco Volkmarsen ex diœcesi Paderbornensi, demptis illis parociarum fractionibus, quæ in Bavarico regno existentes proximioribus aliis parœciis diœcesium regni Bavariæ aut jam applicatæ fuerunt aut brevi ex apostolica delegatione applicabuntur. Parociarum autem exterarum fractiones in ditione Hassiaca existentes proximioris alicui diœcesis Fuldensis parœcia vel parœciis erunt applicandæ. Eidem interea Fuldensi diœcesi unitas relinquimus novem parœcias in Magno Ducatu SaxonicoVimariensi sitas, de quibus aliter, si opus fuerit, disponendi Nobis et Romanis Pontificibus Successoribus Nostris facultatem libere reservamus. Rottenburgensis episcopalis ecclesia pro suo territorio diocesano habebit integrum regnum Wirtembergense cum parœciis omnibus, quæ jam ab anno millesimo octingentesimo decimo sexto ab Augustana, Spirensi, Wormatiensi et Herbipolensi diœcesibus fuerunt separatæ, nec non parœciis ad suppressam præposituram Sancti Viti Elvacensis nullius diœcesis antea pertinentibus. Episcopalis demum ecclesia Limburgensis pro diœcesano suo territorio habebit totum Ducatum Nassovicum, in quo comprehenduntur quinquaginta octo paræciæ ad antiquam Ratisbonensem, et paræciæ quinquaginta due ad antiquam Trevirensem olim diœceses metropolitanas spectantes, nec non viginti qua tuor paræciæ in provincia Dillimburg et Weilburg existentes, ac insuper territorium liberæ civitatis Francofurtensis, in quo cum tribus filiabus unica existit parochialis ecclesia sub invocatione Sancti Bartholomæi Apostoli, ad quam catholici omnes dictæ civitatis ac territorii pertinent, quæque a supradicta Ratisbonensi diœcesi pendebat. Supradictas idcirco civitates et ecclesias in archiepiscopalem et episcopales erectas cum prædictis locis et parœciis quinque supranumeratis ecclesiis pro respectivo diœcesano territorio attributis illorum incolas utriusque sexus tam clericos quam laicos pro clero et populo perpetuo assignamus et cujusli

bet antistitis jurisdictioni spirituali omnimodo subjicimus, ita ut personis juxta canonicas sanctiones dignis et idoneis ad easdem archiepiscopalem et episcopales ecclesias regendas tam pro hac prima vice, quam futuris temporibus apostolica auctoritate prævio inquisitionis processu a Romano Pontifice ad formam instructionis piæ memoriæ Urbani Papa VIII Prædecessoris Nostri jussu editæ in singulis casibus comittendo præficiendis licet, quemadmodum nos præcipimus et mandamus, per se ipsos vel per alios eorum nomine, postquam tamen præsentes literæ debite atque integre fuerint executa et præsules ipsi apostolicæ provisionis literas consecuti fuerint, veram, realem et corporalem possessionem regiminis, administrationis et omnimodi juris dioecesani in supradictis ecclesiis, civitatibus, ac diœcesibus et bonis aliisque redditibus pro dotatione assignatis vel assignandis libere apprehendere, apprehensamque perpetuo retinere. Decernimus interea ut omnia et singula loca supra memorata ab iisdem sive vicariis sive administratoribus legitime deputatis temporarie pergant gubernari, quibus actu subduntur. Ut autem omnia et singula superius a nobis disposita celerem felicemque sortiantur effectum, venerabili fratri Joanni Baptista de Keller episcopo Evariensi, quem nominamus, eligimus ac deputamus præsentium literarum Nostrarum Exequutorem, committimus et mandamus, ut ad supradictarum ecclesiarum, capitulorum et seminariorum in bonis. fundisque stabilibus aliisque redditibus cum jure hypothecæ specialis et in fundos postmodum ac bona stabilia convertendis, ab iis in proprietate possidendis et administrandis respectivam dotationem procedat modo et forma, quibus a Serenissimis Principibus, quorum sub ditione singulæ dioceses sunt positæ, oblata et expressa fuerunt per infra memoranda instrumenta legitima forma exarata et ad Nos transmissa, quæ servantur in actis hujus congregationis rebus consistorialibus præpositæ, et quorum authentica exempla a prædicto Exequutore singulis ecclesiis tradentur in eorum respective archivis asservanda. Videlicet archiepiscopali ecclesiæ Friburgensi in Brisgovia assignabit dominatum Lincensem, vulgo Linz, aliosque redditus, quæ bona redditusque in totum septuaginta quinque millium trecentum sexaginta quatuor florenorum

Rhenensium annuam summam producunt, prout clare ac distincte describitur in instrumento ex speciali mandato Magni Ducis Badensis die vigesima tertia Decembris anni millesimi octingentesimi vigesimi confecto. Fundos vero dictus Joannes Baptista episcopus ita distribuet, ut ex iis obveniant quotannis archiepiscopali mensæ floreni tredecim mille quatuor centum, quibus addendo eas præstationes, infra enarrandas, a tribus cathedralibus ecclesiis annuatim persolvendas, ejusdem Friburgensis mensæ archiepiscopalis annui reditus erunt florenorum quatuordecim millium septingentorum et decem; decano capituli floreni quatuor mille; primo ex canonicis floreni bis mille trecentum; cuilibet ex aliis quinque canonicis floreni mille octingenti; unicuique demum ex sex præbendatis floreni nongenti; seminario insuper diocesano floreni viginti quinque mille; fabricæ cathedralis ecclesiæ floreni quinque mille ducenti sexaginta quatuor; cancellariæ archiepiscopali floreni ter mille; domibus denique ecclesiasticorum emeritorum vel jam existentibus vel ab ordinario, cujus jurisdictioni subdentur, erigendis, floreni octo mille. Præterea pro archiepiscopali habitatione assignabit palatium in civitate Friburgensi, foro ecclesiæ metropolitanæ adjacens, antea statibus provincialibus Brisgovia destinatum, cum suis adnexis pertinentiis atque horto ante portam civitatis, et pro habitatione tam decani quam sex canonicorum et sex præbendatorum alias domos in prædicto instrumento descriptas. Episcopali ecclesiæ Moguntinæ firmis redditibus et proventibus, quibus actu gaudet, annuam tribuet summam viginti mille florenorum Rhenensium percipiendam ex proventibus ac redditibus præfecturæ Moguntinæ ad exigenda vectigalia redditusque dominicos constitutæ, solvendam quotannis prædictæ ecclesiæ ea lege, ut memorata summa gaudeat jure hypothecæ in bonis fundis et redditibus dominicis ejusdem præfecturæ Moguntinæ, utque hujusmodi dispositio firma, stabilis et inconcussa maneat, donec ipsi episcopali ecclesiæ Moguntinæ prædia et fundi, quorum fructus viginti millium florenorum summam annuatim producant, pleno jure ab ea possidenda assignentur, prout expresse cavetur in instrumento ex speciali mandato Magni Ducis Hassiæ et ad Rhenum die vige

sima sexta Augusti anni millesimi octingentesimi vigesimi exarato. Hac autem summa viginti millium florenorum annuorum adjuncta redditibus, qui dotem modo exstantem Moguntinæ ecclesiæ constituunt, tanquam supplementum dotationis tota quantitas reddituum, quæ inde exsurget, ita a præfato Exequutore distri buenda erit, ut episcopo florenorum octo millium, vicario ejus generali florenorum bis mille quingentorum, cuilibet ex sex canonicis florenorum mille octingentorum, primo vero ex quatuor præbendatis nongentorum florenorum, et cuilibet ex aliis tribus præbendatis octingentorum florenorum annuos redditus liberos præbeant. Hæc tamen dispositio quoad decanum, canonicos et præbendatos suum non sortietur effectum, nisi cum Moguntinæ cathedralis ecclesiæ canonicorum numerus ad senarium fuerit redactus, in quem finem decernimus, ut quatuor ex decem illius capituli actualibus præbendis primo quomodocunque vacaturæ aliis non conferantur ad hoc, ut idem capitulum ex decano et sex canonicis imposterum constet. Interea tamen decem viventes canonici eosdem annuos redditus percipient, quos ante avulsam ac Spirensi ecclesiæ attributam portionem antiquæ Moguntinæ diœcesis percipiebant, quique post novam circumscriptionem diœcesium territorii olim Galliarum per alias Nostras litteras sub plumbo datas tertio Kalendas Decembris anni millesimi octingentesimi primi statutam illis attributi fuerunt. Quoad præbendatos autem in Moguntina ecclesia cathedrali actu non existentes, quoniam eorum vice funguntur presbyteri habentes redditus partim præbendæ ex officio fabricæ minutæ præsentiarum nomine muncupatæ, partim pensionum, quæ a Gubernio solvuntur in præsens, hinc hujusmodi presbyteri idem servitium cum dictis. redditibus cathedrali ecclesiæ præstare pergent, donec iis decedentibus quatuor supra memoratæ præbendæ ex nunc pro tunc erigendæ constitui possint, cum supra enunciata dotatione annuorum florenorum nongentorum pro primo, et florenorum octingentorum pro quolibet ex aliis tribus præbendatis. Pro episcopi autem habitatione domus illa cum adjacente horto inserviet, qua huc usque gavisus fuit; idem peragendum erit tam pro præsentibus quam pro futuris canonicis, pro quorum habi

tatione jam assignatæ reperiuntur decem domus, quarum quatuor hortos etiam habent adjacentes. Ad fabricam cathedralis ecclesiæ manutenendam et ad sustinendos sumptus ad divinum cultum necessarios conservabuntur fundi, prædia, aliique redditus a prædicta ecclesia ab antiquo possessa, quæ ad annuam ter mille trecentum triginta quinque florenorum summam pertingunt. Idem disponimus circa seminarium diocesanum, quod prævia suppressione cœnobii olim a religiosis viris ordinis fratrum Eremitarum Sancti Augustini inhabitati in ipso cœnobio cum adnexis ecclesia atque horto stabiliter erigendum constituimus, ipsique assignandos decernimus annuos redditus partim ex antiquis ejus fundis anno millesimo octingentesimo sexto restitutis, partim ex posterioribus donationibus et legatis provenientes ac ter millium septingentorum florenorum summam constituentes, firma etiam recentissima et uberrima donatione ipsius favore facta, nec non aliis in posterum forsan faciendis, quarum redditus eidem seminario perpetuo erunt addicendi. Idem demum disponimus de domo emeritorum Pfaffenschwabenhemii existente ac destinata fovendis et sustentandis clericis aut senio fessis aut morbo fractis, quam prævia suppressione cœnobii olim a canonicis regularibus ordinis Sancti Augustini inhabitati in hujusque cœnobii fabrica constitui mandamus, et cujus dotatio annuam profert summam florenorum mille octingentorum viginti duorum ultra ea, quæ subsidii charitativi nomine veniunt collecta in parte antiquæ dioecesis Moguntinæ, postea Ratisbonensis, quæque solvi hucusque solita, non exigua capient incrementa. Fuldensis ecclesia episcopalis habebit agros, prata et silvas aliosque redditus annuam suramam florenorum Rhenensium viginti sex millium trecentum el septuaginta constituentes, prout latius describitur in instrumento ab antedicto Electore Hassiæ sub die quarta decima Martii anni millesimi octingentesimi vigesimi primi confecto. Hanc autem dotationem præfatus Exequutor ita distribuet, ut episcopo sex mille floreni, decano capituli bis mille sexcenti floreni, unicuique ex quatuor canonicis mille octingenti floreni, cuilibet ex quatuor præbendatis octingenti floreni annuatim obveniant, fabricæ cathedralis ecclesiæ duo florenorum millia, se

« PredošláPokračovať »