Obrázky na stránke
PDF
ePub

ecclesiastica dignitate constitutæ munitis, eadem prorsus fides ubique adhibeatur, quæ ipsis præsentibus adhiberetur, si forent adhibitæ vel ostensæ. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ suppressionis, extinctionis, annullationis, reordinationis, crectionis, dismembrationis, unionis, aggregationis, applicationis, concessionis, indulti, circumscriptionis, assignationis, attributionis, statuti, commissionis, deputationis, mandati, decreti, derogationis et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire, si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei ac Beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Romæ apud Sanctam Mariam Majorem anno incarnationis dominicæ millesimo octingentesimo vigesimo primo, decimo septimo Kalendas Septembris, Pontificatus Nostri anno vigesimo secundo.

[merged small][ocr errors]

Bulla erectionis Diœcesium Provinciæ Ecclesiasticæ superioris Rheni d. 2. April. 1827.

Ad dominici gregis custodiam pastores præficere, qui et sacrorum procuratione et ministerio verbi in semitis illum regant justitiæ ac salutis, maxima semper assiduaque contentione Romani Pontifices adnisi sunt, probe gnari, id sibi ex muneris sui officio a pastorum principe imprimis commendari. Hoc proinde consilio pro summo, quo in Ecclesiæ bonum flagrabat studio, felicis recordationis Prædecessor Noster Pius VII maxime sibi religioni duxit, intentas in eos orthodoxæ fidei cultores sollicitudines convertere, qui Serenissimorum Principum Statuumque Germaniæ, Regis nempe Würtembergia, Magni Ducis Badensis, Electoris Hassia, Magui Ducis Hassia, Ducis Nassoviensis, liberæ civitatis Francofurtensis, Magui Ducis Megalopolitani, Ducum Saxonie, Ducis Oldenburgensis, Principis Waldeccensis, ac liberarum civitatum Hanseaticarum Lubeccensis et Bremensis dominationi subsunt, ac proinde diligentissime in omnibus perpensis, quæ magis,

ex re esse visa sunt, præsides sacrorum iisdem assignandos curavit. Datis idcirco ad diem septimam Kalendas Septembris anno millesimo octingentesimo vigesimo primo apostolicis literis, quarum initium Provida solersque archiepiscopalis Friburgensis sedes, ejusque suffraganeæ quatuor, Rottenburgensis nimirum, Moguntina, Limburgensis ac Fuldensis constitutæ sunt, cunctis opportune in id operis sancitis, quæ ad antistitem, censum, ad canonicorum collegia, ad seminaria, ad parœcias, ad cathedrales ædes erant præfinienda. Quin imo Deo bene juvante, qui pater est luminum et auctor totius consolationis, in eo jam sumus, ut iis sedibus suos quam primum pastores præficiamus. Verum nonnulla adhuc concilianda desiderabantur, quibus in futura tempora de antistitum præsertim electione opportune pro locorum ratione esset consultum, ut integra in id causæ perstent apostolicæ sedis jura, et omnia, quæ idcirco erunt ibidem peragenda, communis opinionis testimonio commendentur. Nostras in id curas impense appulimus, id unice in gravissimo hoc et difficili negotio revolventes animo, ut ea omnia adimerentur, quibus adhuc præpediuntur maxima animarum lucra per memoratæ bullæ dispositiones procurata, et optatum exitum tandem nanciscantur, quæ in religionis commodum fuerant constituta. Omni itaque negotii ratione in examen deducta iisque susceptis consiliis, quæ ex rei natura ejusque adjunctis universis occurrerunt, auditis nonnullis ex venerabilibus fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus, atque ex certa scientia et matura deliberatione Nostris deque apostolicæ potestatis plenitudine hæc, quæ sequuntur, decernimus ac mandamus. Primo : Quotiescumque sedes archiepiscopalis vel episcopalis vacaverit, illius cathedralis ecclesiæ capitulum intra mensem a die vacationis computandum summos respectivi territorii Principes certiores fieri curabit de nominibus candidatorum ad clerum diocesanum spectantium, quos dignos et idoneos juxta sacrorum canonum præscripta judicaverit ad archiepiscopalem ecclesiam sancte sapienterque regendam; si forte vero aliquis ex candidatis ipsis summo territorii principi minus gratus extiterit, capitulum e catalogo eum delebit, reliquo tamen manente sufficienti candidatorum numero, ex quo novus antistes

eligi valeat; tunc vero capitulum ad canonicam electionem in archiepiscopum vel episcopum unius ex candidatis, qui supererunt, juxta consuetas canonicas formas procedet, ac documentum electionis in forma authentica intra mensem ad Summum Pontificem perferri curabit. Secundo: Confectio processus informativi super qualitatibus promovendorum ad archiepiscopalem vel episcopales ecclesias a Romano Pontifice ad formam instructionis piæ memoriæ Urbani P. P. Octavi jussu editæ uni episcoporum provinciæ vel ecclesiastico respective dioecesis viro in dignitate constituto committetur, quo accepto, si Summus Pontifex compererit promovendum iis dotibus instructum, quas sacri canones in episcopo requirunt, eum, quanto citius fieri poterit, juxta statutas canonicas formas per apostolicas literas confirmabit. Tertio: Si vero aut electio minime fuerit canonice peracta aut promovendus prædictis dotibus instructis non reperiatur, ex speciali gratia Summus Pontifex indulgebit, ut capitulum ad novam electionem, ut supra, canonica methodo valeat procedere. Quarto: Capitula, tam metropolitanum quam cathedralia pro prima vice eo, qui sequitur, modo efformabuntur. Postquam archiepiscopus vel episcopus respective Sanctæ Sedis auctoritate fuerint instituti, eis a Summo Pontifice committetur, ut ejusdem Summi Pontificis nomine ad nominationem decani, canonicorum et vicariorum capituli procedant, iisque dent canonicam institutionem. Deinceps vero, quotiescumque decanatus, aut canonicatus vel vicariatus. vacaverint, archiepiscopus vel episcopus cum respectivo capitulo alternis vicibus intra sex hebdomades a die vacationis proponent summo territorii Principi quatuor candidatos in sacris ordinibus constitutos iisque præditos qualitatibus, quas sacri canones in capitularibus requirunt. Quod si forte aliquis ex ipsis candidatis summo territorii Principi minus sit gratus, id quamprimum archiepiscopo vel episcopo vel respective capitulo idem summus Princeps indicari curabit, ut ab elencho candidatorum deleatur; tunc vero archiepiscopus aut episcopus ad collationem decanatus, canonicatus aut præbendæ seu vicariæ, vel respective capitulum intra quatuor hebdomades procedet ad nominationem unius ex reliquis candidatis, cui archiepiscopus aut episcopus

canonicam dabit institutionem. Quinto: In seminario archiepiscopali vel episcopali is clericorum numerus ali, atque ad formam decretorum sacri concilii Tridentini institui ac educari debebit, qui diœcesis amplitudini et necessitati respondeat, quique ab episcopo congrue erit definiendus. Sexto: Liberum erit, cum Sancta Sede de negotiis ecclesiasticis communicare, atque archiepiscopus in sua diœcesi et provincia ecclesiastica, uti et episcopi in propria quisque diœcesi pleno jure episcopalem jurisdictionem exercebunt, quæ juxta canones nunc vigentes et præsentem Ecclesiæ disciplinam eisdem competit. Hæc porro, quæ tenore præsentium apostolicæ sanctionis robore communimus, districte mandamus, ut antistites ac capitula memoratorum sedium in iis, quæ ad ipsos spectant, accurate ac diligenter exequantur et servent. Id vero et ab Serenissimis Principibus certa jucundaque spe prestolamur, ut animo quo sunt magno et excelso atque ad populorum felicitatem operandam intento animadvertentes, quonam Nostra toto hoc in negotio sese protulerit indulgentia, benevolos se in dies magis præbeant erga catholicos subditos, quos certe et fide et obsequio et obediendi studio sibi quamque maxime devinetissimos tempore quolibet nancisccntur. Decernentes easdem præsentes literas nullo unquam tempore de subreptionis et obreptionis aut nullitatis vitio notari aut impugnari posse, sed semper firmas, validas et efficaces existere et fore, non obstantibus apostolicis generalibus vel specialibus constitutionibus et ordinationibus, ac Nostris ac cancellariæ apostolicæ regulis præsertim, de jure quæsito non tollendo ceterisque etiam speciali mentione diguis contrariis quibuscumque. Quibus omnibus et singulis, illorum tenores pro expressis et ad verbum insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, ad præmissorum effectum dumtaxat specialiter et expresse derogamus. Volumus insuper, ut præsentium literarum transsumptis etiam impressis manu tamen alicujus notarii publici subscriptis et sigillo persona in ecclesiastica dignitate constitutæ munitis eadem prorsus fides ubique adhibeatur, quæ ipsis præsentibus adhiberetur, si forent exhibitæ vel ostens. Nulli ergo omnino hominum liceat, hanc paginam Nostræ concessionis, approbationis, derogationis, statuti,

III.

26

mandati et voluntatis infringere, vel ausu temerario contraire; si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei ac Beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Romæ apud Sanctum Petrum, anno incarnationis dominicæ millesimo octingentesimo vigesimo septimo, tertio Idus Aprilis, Pontificatus Nostri anno quarto.

[blocks in formation]

Bref apostolique adressé aux évêques de la province ecclé. siastique du Haut-Rhin.

Venerabilibus Fratribus, Archiepiscopo Friburgensi, et Episcopis Moguntino, Rottenburgensi, Limburgensi et Fuldensi. Pius P. P. VIII.

Pervenerat non ita pridem tristis ad aures Nostras rumor, hostes Ecclesiæ Catholicæ nova non pauca contra sanam doctrinam atque ipsius Ecclesiæ constitutionem callide, neque irrito conatu in istis Provincia Rhenanæ regionibus moliri. Incertis adhuc hujusmodi vocibus ut fidem adjungeremus, adduci ab initio non poteramus, præsertim cum nihil Nobis esset per Vos indicatum, quorum omniuo fuisset de tanta re ac tam gravi Nos diligenter admonere, nedum vigilare acriter ad salutem Diœcesium Vestrarum, ac non modo errores, sed omne etiam erroris periculum, ipsamque suspicionem avertere. Verum summo cum dolore, nec sane minore cum admiratione rationis Vestræ frustra fuisse spem nostram, ipsa jam re declaratum est. Quod enim privatim relatum erat, id jam publicis etiam litteris nunciatur, ac gravissimis confirmatur certissimisque testimoniis, ut persuasum habere Nobis necesse fuerit, novas res istuc inductas falsis innixas erroneisque principiis, utpote quæ doctrinæ ac legibus adversentur Ecclesiæ Christi, aperteque ad perniciem spectent animarum, ferri in eadem Ecclesia nullo modo posse.

Libera est institutione divina, nullique obnoxia terrene po

« PredošláPokračovať »