Obrázky na stránke
PDF
ePub

que omnia ut supra ordinata peragere, atque statuere delegata sibi apostolica auctoritate libere et licite possit et valeat; atque ulterius ipsi Josepho episcopo facultatem pariter tribuimus, ut ad plenam rerum omnium in locis præsertim ab ejus residentia remotis executionem unam seu plures personam vel personas in simili vel alia dignitate ecclesiastica constitutam vel constitutas subdelegare, et tam ipse Josephus quam persona vel persona ab eo sic subdeleganda vel subdeleganda super quacumque oppositione, in actu executionis hujusmodi quomodolibet forsan oritura, servatis tamen de jure servandis, etiam diffinitive et quacumque appellatione remota pronunciare libere item ac licite possint et valeant, ac quilibet eorum respective possit et valeat. Eidem vero Josepho episcopo expresse injungimus ac mandamus, ut exempla singulorum actorum tam per se quam per ab co subdelegatos in præsentium literarum executionem conficiendorum intra quadrimestre ab expleta ipsarum executione ad hanc Apostolicam Sedem in authentica forma transmittat in archivo congregationis rebus consistorialibus præpositæ de more asservanda.

Præsentes autem literas, et in eis contenta ac statuta quæcumque, etiam ex eo, quod quilibet in præmissis vel in eorum aliquo jus, aut interesse habentes, vel quomodolibet etiam in futurum habere prætendentes cujusvis status, ordinis, conditionist et præeminentiæ, ac etiam specifica expressa et individua mentione digni sint, illis non consenserint, seu quod aliqui ex ipsis ad præmissa minime vocati, vel etiam nullimode aut non satis auditi fuerint, sive ex alia qualibet etiam læsionis, vel alia juridica privilegiata ac privilegiatissima causa, colore, prætextu et capite etiam in corpore juris clauso, nullo unquam tempore de subreptionis vel obreptionis aut mullitatis vitio, seu intentionis Nostræ, vel interesse habentium consensus, aliove quolibet defectu quantumvis magno, inexcogitato, substantiali ac substantialissimo, sive etiam ex eo, quod in præmissis solemnitates et quacumque alia forsan servanda et adimplenda minime servata et adimpleta, seu causæ, propter quas præsentes emanaverint, non sufficienter adductae, verificatae et justificata fuerint, notari, im

pugnari aut alias infringi, suspendi, restringi, limitari vel in controversiam vocari, seu adversus eas restitutionis in integrum, aperitionis oris aut aliud quodcumque juris facti vel justitiæ remedium impetrari, aut sub quibusvis contrariis constitutionibus, revocationibus, suspensionibus, limitationibus, decretis aut declarationibus, generalibus vel specialibus quomodolibet factis minime posse comprehendi, sed semper ab illis exceptas esse et fore, ac tamquam ex pontificia providentia officio, certa scientia et potestatis plenitudine Nostris factas et emanatas, omnimoda firmitate perpetuo validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, ac ab omnibus, ad quos spectat et spectabit quomodolibet, in futurum perpetuo et inviolabiliter observari, ac supradictarum ecclesiarum episcopis, et capitulis aliisque, quorum favorem præsentes Nostra literæ concernunt, perpetuis futuris temporibus plenissime suffragari debere, eosdemque super præmissis omnibus et singulis, vel illorum causa ab aliquibus quavis auctoritate fungentibus quomodolibet molestari, perturbari, inquietari vel impediri, neque ad probationem seu verificationem quorumcunque in iisdem præsentibus narratorum ullatenus unquam teneri, neque ad id in judicio vel extra cogi seu compelli posse, et si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari, irritum et prorsus inane esse ac fore volumus atque decernimus.

Non obstantibus de jure quæsito non tollendo, de suppressionibus committendis ad partes vocatis quorum interest, aliisque Nostris et cancellaria apostolicæ regulis, nec non dictarum ecclesiarum etiam confirmatione apostolica vel quavis firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus etiam immemorabilibus, privilegiis quoque, indultis et concessionibus, quamvis specifica et individua mentione dignis, omnibusque et singulis apostolicis, ac in synodalibus, provincialibus et universalibus conciliis editis specialibus vel generalibus constitutionibus et ordinationibus, quibus omnibus et singulis eorumque totis tenoribus ac formis, etiam si specialis, specifica et individua mentio, seu quævis alia expressio habenda, aut aliqua alia exquisita forma ad hoc ser

vanda foret, illorum tenores, ac si de verbo ad verbum, nihil penitus omisso, et forma in illis tradita observata, inserti forent, præsentibus pro expressis habentes, ad præmissorum omnium et singulorum effectum latissime et plenissime, ac specialiter et expresse ex certa scientia et potestatis plenitudine paribus derogamus et derogatum esse declaramus, ceterisque contrariis quibuscumque.

Volumus præterea, ut harum literarum Nostrarum transsumplis, etiam impressis, manu tamen alicujus notarii publici subscriptis, et sigillo persona in ecclesiastica dignitate constitute munitis, eadem prorsus fides ubique adhibeatur, quæ ipsis præsentibus adhiberetur, si forent exhibitæ vel ostensa.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostræ suppressionis, extinctionis, annullationis, restitutionis, erectionis, unionis, dismembrationis, disjunctionis, separationis, aggregationis, applicationis, circumscriptionis, concessionis, indulti, elargitionis, assignationis, suppletionis, subjectionis, attributionis, statuti, declarationis, commissionis, deputationis, mandati, decreti, derogationis et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei ac Beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Romæ apud Sanctam Mariam Majorem anno incarnationis dominicæ millesimo octingentesimo vigesimo primo, decimo septimo Kalendas Augusti, Pontificatus Nostri anno vigesimo secundo.

VI

Bulla circumscriptionis Diœcesinm Regni Hannoveriani d. 26 Mart. 1724.

Impensa Romanorum Pontificum sollicitudo, qua in universe Catholicæ Ecclesiæ bonum advigilant, ad ea procuranda ipsos compellit, quibus fidelis populi commoditati consulatur, ut pro locorum ac temporum ratione facilius ad ea pertrahantur, quæ sint divini cultus, quæque ad æternam animarum salutem valeant condecere. Hinc assiduis ipsi studiis in id semper connisi sunt,

ut dominico gregi nunquam deessent pastores, qui eum in salutaria pascua deducerent, et in justitiæ semitis retinerent.

Id sane potissimum intendit Prædecessor Noster felicis recordationis Pius VII, pro cura quam in religionis utilitates, ubi maxime de ipsius discrimine metuendum videbatur, enixe impendebat, quando post teterrimas præteritorum temporum calamitates omnibus in tota Germania episcopalibus sedibus opportune prospicere studuit, cogitationesque suas pariter convertit ad duas antiquitate et dignitate præstantes ecclesias, Hildesimensem scilicet atque Osnabrugensem, quæ usque a Caroli Magni ævo suam ducunt originem, quæque nunc intra fines Hannoveriani regni continentur.

Re propterea collata cum Serenissimo Georgio Quarto regnorum Magnæ Britanniæ et Hiberniæ unitorum, nec non Hannoveræ Rege, ac Brunswicensi et Luneburgensi Duce, laudatus Pontifex, auditis etiam nonnullis ex venerabilibus fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus, de faciliori ratione deliberandum censuit, quæ in lanta rerum conversione occurrebat, unice ad binas illas episcopales sedes cum suis capitulis aliquo pacto conservandas, atque ad dotem ipsis ac dioceses quo posset aptius præfiniendas.

Gumque Nos, meritis licet imparibus, ad Summi Pontificatus apicem, divina sic disponente benignitate, fuerimus evocati, in id etiam sedulo incumbere debuimus, ne de illa catholici gregis portione minus solliciti videremur. Perspeximus quidem a sacrorum canonum rigore haud mediocriter temperandum fuisse, multumque locorum, temporum ac personarum conditioni, aliisque id genus peculiaribus adjunctis tribuendum. Ast cum maxime congruat, Prædecessorum vestigiis inhærere, atque ad exitum perducere, quæ Pius VII, morte præventus, nequivit apostolicæ auctoritatis munimine roborare, novum in Hannoveriano regno ecclesiarum et capitulorum statum novosque diœce. sium limites ad corum normam, quæ laudatus Prædecessor duxerat admittenda, constitui necessarium conspeximus.

Habentes igitur pro expressis ac de verbo ad verbum prolatis iis omnibus, quæ prædictarum ecclesiarum et capitulorum anteriora jura, privilegia ac prærogativas respiciunt, et consensui

supplentes eorum omnium, quorum intersit, de apostolicæ potestatis plenitudine, prævia omnimoda suppressione, extinctione et cessatione prioris status earundem ecclesiarum et capitulorum, decernimus, quod ex nunc in posterum capitulum cathedralis ecclesiæ Hildesimensis efformetur ab unica decanatus dignitate, et sex canonicis, ac quatuor vicariis seu præbendatis.

Mensæ episcopalis annui redditus erunt in summa quatuor mille thalerorum monete conventionalis ut infra percipiendorum, ac insuper ædes pro decenti habitatione, si non adsint, noviter episcopo erunt attribuendæ.

Decanus capituli cathedralis annuo redditu thalerorum mille quingentorum moneta conventionalis, duo canonici seniores mille quatuorcentum, tertius et quartus canonicus mille, postremi duo canonici octingentorum, ac quatuor vicarii seu præbendati quatuorcentum ut infra percipiendorum, respective gaudebunt, atque insuper decanus, quilibet canonicus et duo vicarii in ordine priores domos habebunt, unicuique eorum præbendæ assignandas.

Ad hujusmodi autem redditus constituendos præfatus Georgius Rex spopondit intra quadriennium a data præsentium numerandum tot fundos ac bona stabilia, decimas et census reales iisdem episcopo et capitulo ea, qua singulis par est quantitate, se traditurum, quot prædictis annuis adsignatis redditibus ab omni cujuscumque generis onere prorsus liberis et immunibus respondeant, ita tamen, ut antea per infrascriptum harum literarum Exequutorem Apostolicae Sedis judicio subjiciantur, quo accurate perpensa necessariam ab ipsa adprobationem nanciscantur. Interea vero, donec isthæc reddituum adsignatio in fundis ac bonis stabilibus, decimis censibusque realibus locum habeat, memoratæ summæ episcopo et capitulo a thesauro regio quotannis in pecunia numerata integre ac libere erunt persolvendæ.

Quod vero spectat ecclesiam Osnabrugensem, quoniam præsentes rerum circumstantiæ utramque ecclesiam dotari posse nou sinunt, nova ipsius Osnabrugensis episcopalis mense, capituli ac seminarii dotatio suspensa perstet, usquedum necessaria ad id suppetant media, quo casu in fundis, bonis stabilibus, decimis

« PredošláPokračovať »