Obrázky na stránke
PDF
ePub

vatis invenienda ratio aliqua est, qua suppleri Episcoporum, ac Parochorum sustentationi ac decentiæ possit, Galliarum Gubernium in se recipit tum Episcoporum, tum Parochorum, quorum Dioceses, atque Parochias nova circumscriptio complectitur sustentationem quæ cujusque statum deceat.

Simili modo statutum est, Gallicanæ Reipublicae Guberniumcuraturum, ut Catholicis in Gallia liberum sit, si libuerit, Ecclesiis consulere novis fundationibus.

Demum declaravimus recognoscere Nos in Primo Consule Gallicanæ Reipublicæ eadem jura ac privilegia, quibus apud Sanctam Sedem fruebatur antiquum Regimen..

Quod si forte eveniat, ut aliquis ex successoribus hodierni .Primi consulis Catholicam Religionem non profiteretur, eo casu super juribus et privilegiis superius memoratis, necnon super nominatione ad Archiepiscopatus et Episcopatus respectu ipsius nova conventio fiet.

Cum itaque omnia, et singula superius recensita ex parte quidem Nostra, ac Nostro et Sedis Apostolicæ nomine a Dilecto in Christo Filio Nostro Hercule S. Agathæ ab Suburram Diacono Cardinali Consalvi a Secretis Nostri Status, necnon Veneṛrabili Fratre Josepho Archiepiscopo Corinthi atque Dilecto Filio Carolo Caselli; ex parte vero et nomine Gallicani Gubernii a Dilectis in Christo Filiis Josepho Bonaparte, et Emmanuele Cretet, Consiliariis status, necnon dilecto in Christo Filio Presbystero Stephano Bernier, Parocho S. Laudi Andegavensis, ejusdem Gubernii Plenipotentiariis Lutetiæ Parisiorum subscripta sint; cumque post hujusmodi Conventiones, Pacta, et Concordata in omnibus, et singulis punctis, clausulis, articulis et conditionibus a præfatis subscripta, pro firmiori eorum subsistentia robur apostolicæ firmitatis adjicere, et auctoritatem solemnorem et decretum interponere necessarium sit, Nos ea spe freti, fore ut Deus, qui dives est in misericordia, et a quo omne datum optimum, et omne donum perfectum, studia nostra in sanctissimo hoc opere absolvendo, benigno favore prosequi dignetur, ac ut omnibus amotis impedimentis atque dissidiis, vera pietas, et Religio jora suscipiant incrementa, sublatisque ex Agro Dominico dis

sensionum seminibus, abundantior in dies bonorum operum seges ad ipsius Dei laudem et gloriam, æternamque animarum salutem succrescat, de V. V. FF. Nostrorum S. R. E. Cardinalium consilio et assensu, ac certa scientia et matura deliberatione Nostris, deque Apostolica Potestatis plenitudine supra dictas Concessiones, Conventiones, Capitula, Pacta et Concordata tenore præsentium cohærenter ad peculiare chirographum super ipsis articulis appositum, approbamus, ratificamus et acceptamus, illis apostolici muniminis, et firmitatis robur, et efficaciam adjungimus, omniaque in eis contenta, ac promissa sincere et inviolabiliter ex Nostra ejusque Sedis parte adimpletum et servatum iri, tam Nostro quam Nostrorum Successorum nomine promittimus ac spondemus.

Nolumus etiam paternæ Nostræ Charitatis non esse participes eos Ecclesiasticos viros, qui in Sacris Constituti matrimonia attentarunt, sive qui a proprio instituto publice desciverunt; ideoque, eorum respectu, ipsius etiam Regiminis officiis obsecundates, vestigia sequemur rec. mem. Prædecessoris Nostri Julii Papæ III, quemadmodum in nostris Litteris in forma Brevis hac eadem die datis, pro eorum spirituali salute providetur.

Monemus præterea et hortamur in Domino omnes, et singulos Archiepiscopos, Episcopos, et locorum Ordinarios juxta novam Gallicanarum Diœcesium circumscriptionem canonice instituendos, eorumque Successores, itemque Parochos, aliosque Sacerdotes in vinea Domini operarios, ut zelo secundum scientiam, non in destructionem, sed in ædificationem utentes, ac præ oculis habentes, se Ministros esse Christi, qui a Propheta Princeps pacis cognominatus est, quique transiturus de hoc mundo ad Patrem, pacem tamquam propriam hæreditatem Apostolis et Discipulis suis reliquit, ut omnes idem sentiant, collatisque in unum studiis, ea quæ pacis suut, ament atque sectentur, et quæcumque, ut præfertur, concessa, statuta, et concordata fuerunt, accurate et diligenter servent atque custodiant.

Decernentes easdem præsentes Litteras nullo unquam tempore de subreptionis et obreptionis, aut nullitatis vitio, vel intentionis nostræ aut alio quocumque, quamvis magno, et inexcogitato de

fectu, notari aut impugnari posse, sed semper firmas, validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere et inviolabiliter observari debere; non obstantibus Synodalibus, et Provincialibus, Generalibusque Conciliis, vel specialibus Constitutionibus, et ordinationibus Apostolicis, ac Nostris, et Apostolicæ Cancellariæ Regulis, præsertim de jure quæsito non tollendo, nec non quarumcunque Ecclesiarum, Capitulorum, Monasteriorum, aliorumque Piorum Locorum fundationibus, etiam Confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis, Privilegiis quoque, indultis et litteris Apostolicis in contrarium quomodolibet concessis, confirmatis et innovatis, cœterisque contrariis quibuscumque. Quibus omnibus et singulis, illorum tenores pro expressis et ad verbum insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, ad præmissorum effectum dumtaxat specialiter et expresse derogamus. Præterea, quia difficile foret præsentes litteras ad singula, in quibus de eis fides facienda fuerit, loca deferri, eadem apostolica auctoritate decernimus et mandamus, ut earum transsumptis etiam impressis, manu tamen publici notarii subscriptis et sigillo alicujus personæ in dignitate ecclesiastica constitutæ munitis, plena ubique fides adhibeatur, perinde ac si dictæ præsentes litteræ forent exhibitæ vel ostensæ. Et insuper irritum quoque et inane decernimus, si secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter, vel ignoranter contigerit attentari. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis, approbationis, ratificationis, acceptionis, derogationis, decreti, statuti, mandati et voluntatis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. “

Datum Romæ, apud Sanctam Mariam Majorem, anno incarnationis Dominicæ millesimo octingentesimo primo, decimo octavo calendas septembris, pontificatus nostri anno secundo.

A. Card. Pro-dat.

R. Card. Braschius de Honestis.

Visa de Curia, J. MANASSEI.
Loco Plumbi. F. LAVIZZARIUS.

Reliquum nunc illud est, ut vos Deo Optimo Maximo, tanti beneficii auctori, debitas grates rependentes, et singulari studio illis devincti, per quos est illud in vos perfectum, unitatis spiritus in vinculo pacis, publicæque tranquillitati servanda sollicitam operam collocetis.

Datum Parisiis, ex Ædibus Nostræ Residentiæ, hac die 9 Aprilis 1802.

Jo. Baptista Cardinalis CAPRARA, Legatus.

J. A. SALA, Apostolicæ Legationis Secretarius.

[ocr errors][merged small]
« PredošláPokračovať »