Obrázky na stránke
PDF
ePub

rum partibus, nullus Arianis episcopus esset, Meletius et Paulinus, episcopi mansere, ac perseverante schismat ambæ partes se rixis, dicteriis et contumeliis lacerabant. Hæc haud dubie deplorat Chrysostomus, hanc ceu calamitatem omnium maximam, fusis etiam lacrymis prosequitur, tantam ille miseriam perhorrescit ut præsentem. Quod certe nonnisi ie Antiochena Ecclesia intelligi potest.

Aliud etiam nec leve indicium est, quo probetur Antiochiæ habitas homilias fuisse; quod videlicet monachos in montibus asperam sanctamque vitam agentes passim laudet; quod in Constantinopolitanis homiliis vix deprehendas; imo vero monachos Constantinopoli vicinos sæpe graviterque insectatur, utpote qui a prisco vitæ instituto non parum deflexissent; in vicinis autem Constantinopoli montibus, si bene memini, monachos esse nusquam dicit. Hic vero passim illos encomiis celebrat, et Homilia vigesima prima Julianum quemdam admirandum memorat monachum, qui cum in civitates ingrederetur, id quod perrarum erat, miro omnium concursu et populi frequentia excipiebatur.

Antiochenorum mores pravos sæpe insectatur, ut et alibi passim vidimus, illa maxime quæ ab ethnicis et idololatris promanarant, ut sortes et incantationes, col. 48, fatum etiam et metempsychosin, col. 92: dicebantque illi omnia nulla geri providentia; alii vero Deum esse corpus impune asserebant. De ominibus autem et præsagiis quæ dicit digna sunt, quæ hic referantur: Multis terroribus, inquit, plena est eorum anima. Ut puta, hic aut ille primus mihi occurrit domo exeunti, omnino contingere oportet mala innumerabilia. Nunc servus exsecrandus dans mihi calceos, primum porrexit partem sinistram, graves significantur calamitates et contumeliæ. Ego ipse exiens, sinistro priori processi pede: hoc quoque est signum calamitatum. Et hæc quidem domi sunt mala : foras autem egresso, dexter mihi oculus inferne salit: hoc est indicium lacrymarum. Mulieres quoque, quando sonant calami, ad textura recta ligna allisi, vel cum ipsæ pectine discriminant, hoc pro signo habent. Rursus quando subtegmen pectine concutiunt, et id faciunt vehementius; deinde qui sunt superne calami ob intensum ictum edunt strepitum, allisi ad rectum structuræ lignum, hoc habent pro signo et alia innumerabilia digna que rideantur. Et si asinus exclamaverit, et si gallus, et si quis sternutaverit, et quodvis aliud, tanquam decies mille vincti vinculis, ut dixi, tanquam qui teneantur in tenebris, omnia habent suspecta, et sunt magis serviles quam innumera mancipia.

In homilia autem vigesima, ubi de instituenda uxore multa profert præclara et lectu dignissima, luxum et fastum Antiochenorum vehementer insectatur, quorum plurimi licet vilioris sortis homines, qui magnas sibi paraverant facultates, auro onusti cum uxoribus prodibant, in curru mulis albis juncto, gregibus famulorum et agminibus eunuchorum stipati. Tum acerrime invehitur in eos qui nuptiales cærimonias Christianis indignas induxerant; saltationes et tripudia, impudicas cantilenas, et cætera traducit, quæ nuptialem torum dehouestarent. In uxores quoque illorum aspere invehitur, quæ in famulas et ancillas ita sæviebant, ut ligatas et nudatas coram maritis acerrime verberarent, col. 110, Thessalidas vocantes, quæ vox apud Aristophanem veneficas et præstigiatrices significat.

Sic ille Antiochenos incessit, qui intemperantius suis opibus utebantur; tum etiam non paucos, qui bonis alienis imminerent. Ad alia vero jam veniendum. In homilia octava, ou

nium longissima, in hæc verba, Ego vinctus in Domino, in vinculis Pauli laudandis, celebrandis, totam profundit orationis artem; imo non artem, sed quidquid ardens animus, quidquid cor vehementi concitatum amore suggerit, imparatus profert in medium, col. 57: Si quis mihi dederit, inquit, nunc ut suscitem mortuos, non hoc elegerim, sed catenam. Si ab ecclesiasticis curis essem remotus, et esset mihi corpus sanum et validum, non recusarim hanc suscipere peregrinationem, ut solum viderem catenas, ut carcerem in quo fuit vinctus. Atqui ejus miraculorum multa multis in locis sunt signa, sed non sunt tam desiderabilia, quam stigmatum. Et in Scripturis non ita me delectat dum facit miracula, quam dum male patitur, flagris cæditur atque raptatur. Vere mirabilia sunt illius corporis sudaria et semicinctia, quæ stupenda patrant : sunt hæc vere mirabilia, sed non ut illa (vincula).

Occasione vinculorum loquens de sancto Babyla martyre, cujus Vitam ille scripsit ut habetur supra Tom. secundo, dicit, col. 71, illum vinctum fuisse, sicut Joannem Baptistam, quia nempe regem redarguerat, et morientem mandavisse, ut vincula ponerentur cum suo corpore, et corpus sepeliretur vinctum. Et nunc siti sunt compedes cum cinere: tantum erat ei desiderium vinculorum propter Christum. Ferrum pertransiit anima ejus, etc.

Hom. decima, col. 78, dicit, ¿ɣáλμata seu figuras, et statuas vel imagines in ecclesia esse, neque plura adjicit in re, quam pluribus expensam fuisse vellem. Hæreticos passim exagitat, Marcionem, Manichæum seu Manetem, Valentinum, Catharos, seu Novatianos, Arium, uti solet in omnibus pene orationibus et homiliis, aliosque etiam hæreticos.

Gentiani Herveti Latinam interpretationem multis in locis passim castigavimus.

ΤΟΥ ΕΝ ΑΓΙΟΙΣ ΠΑΤΡΟΣ ΗΜΩΝ

ΙΩΑΝΝΟΥ

ΤΟΥ ΧΡΥΣΟΣΤΟΜΟΥ

ΑΡΧΙΕΠΙΣΚΟΠΟΥ ΚΩΝΣΤΑΝΤΙΝΟΥΠΟΛΕΩΣ

ΤΑ ΕΥΡΙΣΚΟΜΕΝΑ ΠΑΝΤΑ.

ΥΠΟΜΝΗΜΑ ΕΙΣ ΤΗΝ ΠΡΟΣ ΕΦΕΣΙΟΥΣ ΕΠΙΣΤΟΛΗΝ.

ΥΠΟΘΕΣΙΣ.

Η Εφεσος ἔστι μὲν τῆς Ασίας μητρόπολις· ἐτελεῖτο δὲ τῇ ̓Αρτέμιδι α, καὶ μάλιστα ταύτην ἐκεῖ ἔσεβον ὡς μείζονα δῆθεν θεόν· καὶ τοσαύτῃ δεισιδαιμονία οἱ ταύτην τιμῶντες ἐκέχρηντο, ὡς μηδὲ τοὔνομα τοῦ τὸν ναὸν αὐτῆς ἐμπρήσαντος ποιῆσαι φανερόν ἐνεπρήσθη γάρ. Καὶ ὁ μακάριος δὲ Ἰωάννης ὁ εὐαγγελιστὴς τὰ πολλὰ ἐνδιέτριψεν ἐκεῖ· καὶ γὰρ καὶ ἐξωρίσθη ἐκεῖ, καὶ ἐτελεύτησε. Καὶ τὸν Τιμόθεον δὲ ἐκεῖ κατέλιπεν ὁ Παῦλος, καθὼς γράφων πρὸς αὐτὸν, φησί· Καθώς παρεκάλεσά σε προστ μεῖναι ἐν Ἐφέσῳ. Καὶ τῶν φιλοσόφων οἱ πολλοί, καὶ μάλιστα οἱ ἀνθήσαντες περὶ τὴν ̓Ασίαν, ἦσαν ἐκεῖ. Λέγεται δὲ καὶ Πυθαγόρας ἐκεῖθεν εἶναι· καὶ γὰρ ἡ Σάμος, [2] ὅθεν ἦν, Ιωνική ἐστι νῆσος. Τοὺς δὲ περὶ Παρμενίδην 5 καὶ Ζήνωνα καὶ Δημόκριτον, καὶ

b

a Interpres, erat autem dedicata Diana, recte. Sic num. 25, 8 : καὶ ἐτελέσθη Ἰσραὴλ τῷ Βελφεγώρ, et psalm. 105, 28: καὶ ἐτελέσθησαν Βελφεγώρ, et initiati sunt, sive sese dedicaverunt Belphegori.

b Coislinianus unus Πυθαγόρας ἐκεῖθεν εἶναι, τέως δὲ Ἰωνικὴ πᾶσα, τοὺς περὶ Παρμενίδην, et quædam postea jam dicta mendose repetit. Alter vero post ἦσαν ἐκεῖ sic pergil, τοὺς περὶ Παρμενίδην λέγω καὶ Ζήνωνα καὶ Δημόκρι τον. Sic quibusdamn omissis. Locum ut nunc est bene habere puto.

πολλοὺς ἔτι καὶ νῦν εὕροι τις ἂν φιλοσόφους ἐκεῖ. Ταῦτα δὲ ἡμῖν οὐχ ἁπλῶς εἴρηται, ἀλλ' ὥστε δεῖξαι, ὅτι πολλῆς ἔδει τῷ Παύλῳ σπουδῆς πρὸς ἐκείνους γράφοντι. Λέγεται δὲ καὶ τὰ βαθύτερα τῶν νοημάτων αὐτοῖς ἐμπιστεῦσαι, ἅτε ἤδη κατηχημένοις. Εστι δὲ νοημάτων μεστή ἡ Ἐπιστολὴ ὑψηλῶν, καὶ δογμάτ των. Γράφει δὲ τὴν Ἐπιστολὴν ἀπὸ Ῥώμης δεδεμένος, καθὼς καὶ αὐτός φησι· Προσεύχεσθε ὑπὲρ ἐμοῦ, ἵνα μοι δοθῇ λόγος ἐν ἀνοίξει τοῦ στόματός μου ἐν παρρησίᾳ γνωρίσαι τὸ μυστήριον τοῦ Εὐαγγελίου, ὑπὲρ οὗ ἐγὼ πρεσβεύω ἐν ἀλύσει. Καὶ ὑψηλῶν σφόδρα γέμει τῶν νοημάτων καὶ ὑπερόγκων. "Α γὰρ μηδαμοῦ σχεδὸν ἐφθέγξατο, ταῦτα ἐνταῦθα δηλοί, ὡς ὅταν λέγῃ· Ἵνα γνωρισθῇ νῦν ταῖς ἀρχαῖς καὶ ταῖς ἐξουσίαις ἐν τοῖς ἐπουρανίοις διὰ τῆς Εκκλησίας ἡ πολυποίκιλος σοφία τοῦ Θεοῦ· καὶ πάλιν, Συνήγειρε καὶ συνεκάθισεν ἡμᾶς ἐν τοῖς ἐπουρανίοις· καὶ, "Ο ἑτέραις γενεαῖς οὐκ ἐγνωρίσθη, νῦν ἀπεκαλύφθη τοῖς ἀποστόλοις τοῖς ἁγίοις αὐτοῦ καὶ προφήταις ἐν τῷ Πνεύματι, εἶναι τὰ ἔθνη συγκληρονόμα καὶ σύσσωμα καὶ συμμέτοχα τῆς κληρονομίας αὐτοῦ ἐν τῷ Χριστῷ.

c Cosilinianus aller ἐν ἁλύσει. Εστι δὲ οὐ μόνον μεστὴ ἡ ἐπιστολὴ δογμάτων ὑψηλῶν, ἀλλὰ καὶ νοημάτων ὑπεράγκων γέμει. "Α γάρ.

[blocks in formation]

ΠΡΩΤΗ.

καὶ πάλιν, Τὰ τέκνα, ὑπακούετε τοῖς πατράσιν ὑμῶν· καὶ, Οἱ δοῦλοι, ὑπακούετε τοῖς δεσπόταις. Εννοήσωμεν ὅση κατέχει νῦν ἡ ῥᾳθυμία, καὶ πῶς σπανίζει τὰ τῆς ἀρετῆς, καὶ ὅση τότε ἡ φορὰ ἡ τῶν ἐναρέτων, ὡς καὶ τοὺς κοσμικούς, ἁγίους καὶ πιο στοὺς λέγεσθαι. Χάρις ὑμῖν καὶ εἰρήνη ἀπὸ Θεοῦ Πατρὸς ἡμῶν, καὶ Κυρίου Ἰησοῦ Χριστοῦ. Εἶπε χάριν, καὶ Πατέρα τὸν Θεὸν ἐκάλεσε· τῆς χά ριτος γὰρ ἐκείνης τεκμήριον τοῦτο. Πῶς; Ακουσον αὐτοῦ ἑτέρωθι λέγοντος· ̔́Οτι δέ ἐστε υἱοὶ, ἐξ. απέστειλεν ὁ Θεὸς τὸ Πνεῦμα τοῦ Υἱοῦ αὐτοῦ εἰς τὰς καρδίας ὑμῶν, κράζον, ̓Αββᾶ, ὁ Πατήρ. Καὶ Κυρίου Ἰησοῦ Χριστοῦ. Δι' ἡμᾶς γὰρ Χριστὸς γέλ γονε 5, καὶ ἐν σαρκὶ ὤφθη. Εὐλογητὸς ὁ Θεός, b Sic duo mss. et marg. Savil. Editi vero, γέγονεν.

JOANNIS CHRYSOSTOMI,

ARCHIEPISCOPI CONSTANTINOPOLITANI,

OPERA OMNIA.

IN EPISTOLAM AD EPHESIOS COMMENTARIUS (a).

Argumentum.

Ephesus est quidem Asie metropolis. Erat autem dedicata Dianæ, et hanc deam illic colebant ut maximam tantaque eorum erat superstitio, ut ne illius quidem nomen qui ejus templum combusserat, manifestum esse voluerint: fuerat enim com. bustum. Porro beatus quoque Joannes evangelista plurimum illic est versatus: nam et illic fuit re legatus et decessit (6). Timotheum quoque illic re.. liquit Paulus, ut dicit ad ipsum scribens: Sicut rogavi te ut maneres Ephesi (1. Tim. 1. 3). Et plurimi ex philosophis, maxime ii qui in Asia floruerunt, illic erant. Nam dicitur quidem et inde fuisse Pythagoras: Samos enim, unde ortus ille erat, lonica erat inSula (c). Parmenidem quoque et Zenonem et Demo(4) Ad Homilias in Epistolam ad E; hesios emaculandas

Sumus Coislinianis Codicibus duobus, quorum unus 31, alt er 75 notatur, et cum Codice Colbertino num. 4112. Colbertinus argumentum omittit, et a prima homilia in

ci il.

(b)

Thou

Id est, in exsilium missus istuc venit. Joannes in Painsulam relegatus est; posteaque venit Ephesum. Chrysostomus vero hæc carptim recensens, non tam accurate omnia profert.

(c) Chrysostomus carp tim loquens, et Ephesum commendans dicit philosophos multos illic floruisse, ut Pythagoram qui ex insula quidem Samo erat; sed Samos Ionica erat ut Ephesus; imo, quod non addit Chrysostomus, Epheso adeo vicina ut ex illa urbe conspiceretur. De cæteris quos ad

critum, et multos nunc adhuc illic inveneris philosophos. Hæc autem non sine causa dicta sunt a nobis, sed ut ostenderem multo studio opus fuisse Paulo ad eos scribenti. Dicitur autem profundiores quoque sensus eis credidisse, utpote qui jam catechumeni essent. Est porro epistola plena sublimibus sententiis et dogmatibus. Scribit autem epistolam Romæ vinctus, sicut et ipse dicit: Orate pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei, cum fiducia notum facere mysterium evangelii, pro quo legatione fungor in catena (Ephes. 6. 19. 20). Et admodum altis et eminentibus plena est sensibus. Nam quæ nusquam fere est loquutus, ea hic profert, ut quando dicit: Ut innotescat nunc principatibus et potestatibus in cœlestibus per Ecclesiam varia et mutiplex Dei sapientia ; et rursus, Conresuscitavit et consedere fecit nos in cœlestibus; et, Quod aliis generationibus non fuit cognitum, nunc revelatum fuit apostolis sanctis et prophetis in Spiritu, gentes esse coheredes, et concorporales et comparticipes ejus hereditatis in Christo (Ephes. 3. 10. et 2. 6. el 3. 5. 6).

dit philosophis multa dici possent, sed adeantur Diogenes Laertius et alii. De quibusdam certe, ut de Democrito, disputari potest.

In Coisliniano altero legitur: Illa autem Epistola non modo sublimioribus dogmatibus plena est, sed etiam sensibus eminentibus abundat.

HOMILIA I

CAP. 1 v. 1. Paulus,apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, sanctis qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Jesu: 2. gratia vobis et pax a Deo Patre nostre et Domino Jesu Christo.

1. Ecce i lud, per, dedit Patri. Quid ergo dicemusne eum inorem? Minime. Sanctis, inquit, qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Jesu. Ecce sanctos vocat viros qui habent et filios et uxores et servos : et hoc constat ex fine epistolæ, ut quando di

cit. Mulieres viris suis sint subditæ ; et rursus, Filii, obedite parentibus vestris; et, Servi, obedite dominis (Ephes. 5. 22. et 6. 1. 5). Cogitemus quanta nos tenet socordia, et quam rara sit virtus, el quantus tunc esset proventus bonorum virorum et virtute præditorum, ut etiam mundani seu seculares tunc sancti dicerentur et fideles. Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo. Gratiam dixit, et Patrem Deum vocavit : il

lius enim gratiæ hoc est indicium. Quomodo? Audi cum alibi dicentem : Quoniam autem estis filii Dei, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem, Abba Pater (Gal. 4. 6). Et Domini nostri Jesu Christi. Propter nos enim Christus factus est, et in carne visus est. 3. Benedictus Deus, inquit, et Pater Domini nostri Jesu Christi. Ecce, Deus ejus qui carnem suscepit. Quod si non vis, at Dei Verbi Pater. Qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cælestibus in Christo. Judaicam hic subindicat bencdictioném: nam erat quidem benedictio, sed non spiritualis. Quid enim dicit? Benedicat te Deus, Benedicet fœtus uteri tui (Num. 6. Deut. 7. 13), benedicel introitum tuum el exitum tuum. Ilic autem non sic; sed quid? In omni benedictione spirituali. Quid enim adhuc tibi deest? Factus es immortalis, factus es liber, factus es filius, factus es justus, factus es frater, factus es coheres: simul regnas, simul glorificaris: omnia tibi gratis donavit. Quomodo non etiam cum ipso, inquit, omnia nobis donabit (Rom. 8. 52)? Primitia tux adorantur ab angelis, a Cherubinis et Seraphinis quid adhuc deest? In omni benedictione spirituali. Nihil est hic carnale. Propterea omnia illa exemit dicens, In mundo pressuram habebitis (Joan. 16. 33), ut qui nos ad hæc duxerit. Nam sicut qui habebant carnalia, spiritualia audire non poterant : ita qui assequuntur spiritualia, ca non possunt ássequi, nisi prius discedant a carnalibus. Quid est, benedictio spiritualis in cælestibus? Non in terra, inquit, sicut apud Judæos: Bona terræ comedetis (Isai. 1. 19): In terram fluentem melle et lacte (Exod. 33. 3) Benedicet Deus terram tuam (Psal. 84. 15. Deut. 15. 4). Hic autem nihil tale; sed quid? Qui diligit me, mandata mea servabit, et ego et Pater ad eum vcniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. 14. 23). Qui audit hæc mea verba, et ea fecerit, assimilabitur viro prudenti, qui ædificavit domùm suam stipra petram, et flaverunt venti, et vencrunt fluvïi, et irruperunt in domum illam, et non cecidit: fundata cnim erat supra firmam petram (Matth. 7. 24. 25). Petra autem quænam est, nisi res cælestes, quæ stint superiores quavis mutatione? Qui enim confessus me fuerit, inquit, coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in cælis. Et quicumque me negaverit, ego quoque cum negabo (Matth. 10. 32. 35). Et rursus: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. 5. 8); et iterum, Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cælorum (Ibid. v. 3); et rursus, Beati qui persequutionem paliuntur propter justitiam, quoniam merces vestra copiosa est in cælis (Ibid. v. 10). Vides ubique carlos, nusquam terram, neque quæ sunt in terra. Et rursus: Nostra conversatio est in cælis, unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum Jesum (Philipp. 3. 20. 19) Et rursus, Non terrena sapientes, sed quæ sunt in cælis. In Christo Jesu. Hoc est, per Christum Jesum, non per Moysen erat hæc benedictio. Quare non solum qualitate, sed etiam intercessore excellimus. Sicut etiam dicit in Epistola ad Hebræos : Ei

Moyses quidem fidelis in tota domo sua, sicut minister in testimonium eorum quæ erant dicenda : Christus aulem tamquam filius super domum suam, cujus domus sumus nos (Hebr. 3. 5. 6). 4. Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus. Hoc est autem quod dicit : Per quem nos benedixit, per eum etiam elegit. Ipse ergo nobis illic omnia donabit : ipse est Judex, et dicet: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi (Matth. 1. 25. 34); et rursus, Ubi sum ego, volo ut hì quoque sint (Joan. 17. 24).

[ocr errors]

2. Et in omnibus fere epistolis studet hoc ostendere, quod nostra non sint recentia, sed jam olim efformata sint et expressa; neque ex eo quod Deum pœnitucrit, sed res ita fuerint dispensatæ et prædestinatæ. Hoc autem est multe providentiæ. Quid est, Elegit in ipso ? Per fidem in ipsum Christus hoc præclare gessit priusquam facti essemus, imo vero priusquam constitutus esset mundus. Recte autem constitutionem appellavit xztabo)ǹv id est, dejectionem, tamquam a magna aliqua altitudine dejectum ipsum ostendens. Magna enim est, et quæ dici non potest, Dei altitudo, non loco, sed quod superius evecta sit ejus natura; et magnum est interstitium inter rem creatam et creatorem. Erubescant bæretici (a) hæc audientes. Quid autem elegit? Ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus. Ne ergo audiens quod elegerit, fidem solam sufficere putes; vitam etiam addit: Propterea, inquit, nos elegit etiam ad hoc, ut essemus sancti et immaculati. Elegit etiam aliquando Judæos. Quomodo? Gentem, inquit, hanc clegit ex gentibus (Deut. 7. 6. et 14. 2). Si autem homines eligentes quæ unt optima et pulcherrima cligunt, multo magis Deus.

Sancti quinam vere sint. Electos quoque esse, est et Dei benignitatis ac clementiæ et ipsorum virtutis indicium omnino cnim probatos clegit, ipseque nos fecit sanctos; sed oportet manere sanctos. Sanctus est qui est particeps fidei, qui est immaculatus, qui vitam habet in quam nulla cadit reprehensio. Sed non tantum quærit sanctitatem, et ut nulli simus affines reprehensioni, sed ut coram ipso tales appareamus. Sunt enim sancti et immaculati, sed qui sic existimantur ab hominibus, qui sunt similes sepulcris dealbatis, velut qui pelles habent ovium. Sed non quaerit tales, verum quales dicit prophcta, Et secundum puritatem manuum mearum (Psal. 17. 25). Quamnam? Quærit sanctitatem quæ est in conspectu oculorum ejus, quam Dei videt oculus. llorum præclara gesta dixit, et rursus ad gratiam ascendit et ait: In caritate, 5. qui prædestinavit nos. Non enim fit a laboribus et gestis, sed a caritate; neque a caritate solum, sed etiam a nostra virtute. Nam si a caritate sola, oporteret omnes esse salvos: si autem rursus a nostra sola virtute, supervacaneus fuisset ejus adventus, et quæcumque facta sunt per (a) Manichæos hic notare videtur.

« PredošláPokračovať »