Obrázky na stránke
PDF
ePub

с 1829

AESTHETICA LITERARIA

ANTIQUA CLASSICA,

SIVE

ANTIQUORUM SCRIPTORUM

CUM

GRAECORUN TUM LATINORUM DE ARTE LITERARIA
PRAECEPTA ET PLACITA,

COLLECTA,

ORDINE SYSTEMATICO DISPOSITA ADNOTATIONIBUSQUE

PASSIM INSTRUCTA

JOSEPHO HILLEBRAND,

PHILOSOPHIAE PROFESSORE ET PAEDAGOGIARCHA

GISSENSI.

MOGUNTIAE,

SUMTIBUS FLOR. KUPFER BERG.

MDCCCXXVIII.

[merged small][merged small][ocr errors]

PRÆFATIO.

Equidem persuasum habeo, quum omni aetate tum praesertim hac nostra ab iis, quibus scholarum labor et cura demandata sit, id esse inprimis enitendum, ut humanitatis studia juven tuti, literis operam navanti, quam maxime commendentur. Quod ut rite et cum fructu fieri possit, mirum quantum juvabit, si humanitatis praecepta ex ipso veterum scriptorum quasi ore percipiantur. Totius autem rei literariae, quatenus scilicet artem attinet, doctrinam ab antiquis praeclarissime tractatam accepimus. Quae cum ad excolendum juventutis animum plurimum valeat atque humanitatis studia potissimum complectatur, me hujus artis studiosis non male consulturum putabam, si, omnium, quae ex antiquitate nobis de ea tradita sunt, placitorum habito delectu praecipua finique obtinendo aptissima colligerem et diligentiori illorum examini proponerem ; quod quidem jam quadraginta abhine annis Wideburgium in libro suo Prae

« PredošláPokračovať »