Obrázky na stránke
PDF
ePub

per, he meeteth with a book or preacher, that representeth lively to him the danger of his own condition; and giveth him hopes of greater contentment in other objects, after he shall have taken leave of his former beloved sins. This begetteth further conversation with prudent and pious men, and experienced physicians, in curing the soul's maladies; whereby he is at last perfectly converted, and settled in a course of solid virtue and piety.

Now, these accidents of his misfortune,—the gentleness and softness of his nature, his falling upon a good book, his encountering with a pathetick preacher, the impremeditated chance that brought him to hear his sermon, his meeting with other worthy men, and the whole concatenation of all the intervening accidents, to work this good effect in him, and that were ranged and disposed from all eternity, by God's particular goodness and providence for his salvation, and without which he had inevitably been damned,--this chain of causes, ordered by God to produce this effect, I understand to be grace.

END OF RELIGIO MEDICI, &c.

EDITOR'S POSTSCRIPT

TO RELIGIO MEDICI.

I HAD intended to insert, in another place, one or two of the prefaces which appeared with the foreign editions of Religio Medici, in order to shew the various opinions entertained of the author, abroad. On second thoughts however I have determined to insert them here, as their more appropriate situation. Merryweather's and the Parisian preface are given entire; of Moltke's the latter half, as relating solely to himself, has been omitted. From that of the French translation of the (first) Dutch edition, I have only given the passage referring to Sir Thomas's visit to the continent, which I noticed at p.

xiii of my own preface.

Merryweather's Preface.

LECTORI S.

OPUSCULUM hoc author, et sibi et aliis injurius, Anglus Anglice scripserat; eamque non paucorum esse querelam intellexeram. Fecit enim titulus solus Latine locutus, ut complures qui cum lingua pretium quoque ejusdem nescirent, legendi et intelligendi copiam flagitarent. Hoc itaque tum ut horum desideriis satisfacerem, tum ne quod ab omnibus legi dignum est, angustis vernaculæ linguæ finibus coarctaretur, Latinum facere conatus sum. Quoniam vero sermonis elegantiam Latinis auribus me reddere posse desperavi, saltem authoris sententiam summa qua potui fide ut redderem, mihi annitendum judicavi; quod et me assecutum spero. Tuum erit (lector candide) quod tua causa factum est, boni consulere. Vale.

JOHANN. MERRYWEATHER.

Preface to the Parisian reprint of Merryweather's Translation.

LECTORI S.

ATHEISMI suspicione laborantes medicos, purgaturus hic medendi artifex, et innocentem artem, apostoli laudibus claram, interque divina charismata annumeratam, à magnis et impudentibus vulgi calumniis vindicaturus, fidem ambiguam non tantum manifestat, verùm etiam occupat omnia quæ contra illam ab atheis, Turcis,

L *

Judæisque opponi posse arbitratus est. Magni sanè erat momenti ad medicorum famam, hanc injuriam propulsare; dico ampliùs reipublicæ Christianæ non parùm intererat, viros sibi servare innocentes eosdemque doctos, qui dum profundis aut erectis conatibus toti naturæ rimandæ mundanoque operi pervolvendo incumbunt, suo simul opifici haud dubiè faciunt. Nihil igitur suboleat mali, Religionis Medici titulus, siquidem ejus author firmissimum primæ veritatis patrocinium suscipit: doctissimi acumen ingenii, plurimis theologiæ dogmatibus tradit, subactam et fæcundam mentem in obsequium fidei accommodat; tandemque inter dissidentia ecclesiæ membra Christianæ scissuræ ingemiscit. Is est (mi lector) quem securus tanges : sed nondum satis tibi innotescit, Anglum se licet esse profiteatur, et ad sectam Anglicanam per vim malignam nativitatis aut fortunæ præter voluntatem adactum, penè tamen Catholicus est, et ita ab Anglicanâ doctrinâ ad Romanam deflectens ac propendens, ita ad fidem nostram universalem compositus, ita leniter dissidens à nobis, ut metu tantùm sævientis in Angliâ persecutionis, metu inquisitionis hæreticæ in aliquibus adhuc aberrationibus detineri videatur. Sanè non pertinax illi suæ sectæ ingenium, sed facilè in nostram pietatem sincerè mutabile. Quid enim aliud est, parentum aut amicorum funeribus se volentem nolentem, interposito etiam voto, solvere justas preces ut animæ illorum, dilatâ conscientiâ criminibusque dissolutis,eximanturà cruciatu et transvolent in sinum Abrahæ, quid est inquam aliud quam medicos illos purgatorii ignes nobiscum asserere: quos si se dicat non posse capere, sensu supponit aut intelligentia non fide ? Quid aliud, adhibere sanctos ad dolores, eorumque opem ac suffragia, urgentibus miseriis, invocare, quam ad fidem Catholicam se adjungere? Quid angelos custodiæ nostræ commissos ac interiore curâ deputatos profiteri, quam nostrarum partium theologum se facere? Quid summum pontificem non modo non aversari, sed eundem necessaria veneratione colere, et observare, invehi in eos qui malè ei dicunt ac antichristum nominant, quid inquam nisi vicino vestigio propendere in Catholicam ecclesiam, sese removere à suis, et Romam, cursu licet lento, contendere. Timidus quidem est dum se tegit, caliginemque offundit altaris mysterio : sed quantum sit hoc in proposito clandestinus, quamque habeat apud se reconditam doctrinam, conscia sunt ejus de miraculis verba, ubi non unum alio majus asserit, et fide eadem qua unum creditur aliud credi posse innuit: disceptatricis theologiæ argutias ferre nequit, nec sublimem hanc scholæ calliditatem patitur, at non illa placet Catholicis omnibus. Alicubi fortasse leves ad credendum irridet, cupitque credulitati projectæ ac effusæ adhibere modum, at nihil agit contra nos, cum ibidem pertinaces suisque consecratos erroribus ludibrio habeat. Sed quidquid tandem sit de eius genio ac fidei integritate quid vetat, quo minus suadente etiam scriptura salutem ex inimicis nostris consequamur ? miraberis saltem, lector, generosos ac faciles impetus, eumque ex solo ærario suo, libris vacuum, deprompsisse tam varia, quæ ditionis solius memoriæ erant: quid si patres, antiquitatis sacræ testes, consulere potuisset? Certè illud etiam observabis, ad rationum momenta expendenda adeò placidum et mansuetum ingenium af

ferre, tantam lenitatem condescensionemque (utar verbo latinorum patrum) ut non sit censendus hæreticus; imò sperare possimus, fore ut animus fidei capescendæ idoneus, adornatis erroribus planè renunciet, et ampliori lumine à Deo illustretur,

qua

First part of Moltke's Preface. ANTE annum, et quod excurrit, mihi ex aula Imper, reduci, leni dabatur frui otio. Ut tamen minimè otiosus existerem, redii paululum ad jucundiora illa studia, quibus per multos annos continuæ peregrinationes, aliaque in principum servitiis negotia omne tempus subduxerunt, imò eripuerunt. Inter alios auctores incidi tunc in librum, cui titulus Religio Medici. Jam antè mihi innotuerat, lectionem istius libri multos præclaros viros delectasse, imò

occupasse. Non ignorabam librum in Anglia, Gallia, Italia, Belgio, Germania cupidissime legi. Constabat mihi, eum non solum in Anglia ac Batavia, sed et Parisiis cum præfatione, in auctor magnis laudibus fertur, esse typis mandatum. Compertum mihi erat multos magnos atque eruditos viros censere, auctorem (quantum ex hoc scripto perspici potest) sanctitate vitæ ac pietate elucere: eum vera : firma ac generosa fide se scrupulis, quibus interdum conflictatus fuit, exolvisse ; ejus conatus tendere ad profectum, ad bonam mentem, ad veram non fictam pietatem, ad admirationem sapientiæ, secretorumque Dei; ad objurgandum cæcum zelum in religione Christiana, ad insinuandum studium charitatis et concordiæ, ad irridendum stolida atque absurda atheorum ad testatum faciendum, non omnes ingeniosos rerum naturalium atque abstrusarum indagatores flagitiosissimi atheismi contagione contaminatos esse. Reperiebam tamen ego, hominem, præsertim si durum ac rigidum (ut nunc mos fert) vanciscatur censorem, in nonnullis reprehensionem mereri : dubia enim interdum proponit, quæ non resolvit; scrupulos injicit, quos non eximit.

Se difficultatibus nonnullis urgeri fatetur, quomodo illis liberemur silet. Hæc animadvertens annotavi nonnulla ad ea, quæ mihi aut displicebant, aut parum satisfaciebant: ea vero, quæ prodesse judicabam, confirmavi testimoniis aut ex Sacia Scriptura, aut ex patribus, aut ex aliis bonis auctoribus depromptis. Sed privato hæc meo usui, non publico destinaveram : unde multa, quæ nonnullorum hominum judicio, forsan animadversionem requirerent, mibi verò nullam scrupulosam curam injecerunt, intacta reliqui; nunc ea addere non vacat. Edi hæc amicorum impulsu permisi, ut liber, qui multorum in manibus versatur, multorum commodo inserviat: nam pleraque, quæ forte quibusdam offendiculo fuerunt, aut commodè explicata, aut modestè confutata arbitror. Hæc annotata, benevole lector, tibi non fore ingrata confido: multa enim ex sacra ac profana antiquitate, ex morali ac naturali philosophia addita vides. Auctor noster est Thomas Browne, ut testatur præfatio in editione Leidensi; natione Anglus, arte medicus, ut manifestum faciunt Sectio i. et v. 1. 1. et Sect. ix. ). 2. Quod attinet hominis religionem; non fuit puritanismo addictus, aut turpitudine independentium errorum fædatus. Sect. ii. I. 1. prodit se fidem illam profiteri, quam scrvator docuit, quam disseminarunt Apostoli, quæ à patribus auctoritatem, à martyribus confirmationem accepit. Sect. ii. I. 1. cæcum atque immoderatum hominum zelum objurgans, se citius sibi brachium, quam ædem sacram violaturum, quum sancti alicujus aut murtyris monumentum dejecturum testatur. Ibidem docet in Græcis et Romanis, et Africanis ecclesiis ritus esse, qui zelo saniori sunte recte et Christiane uti possint. Sect. vi. I. 1. in schismata piè invehitur, ac se libenter in theologia viam tritum insistere fatetur. Sectione iv. et v. I. 1. et Sect. iii. I. 2. concordiæ studium commendat, Christianosque à studio altercandi, cum bile intempestive disputandi, convitiandi, ac maledicendi alienos optat. Secutus est placita antiquæ ecclesiæ Anglicanæ: prout illa tempore Elisabetæ restabilita fuit. Sect. v, 1. 1. fatetur, se istius Ecclesiæ fidei sacramentum dixisse, neminemque se adducturum, alios articulos ut fide, aliasve constitutiones obedientiu ut amplectatur : ea vero, quæ adiaphora accesserint, ad judicii proprii præceptum, et pro privato pietatis suæ genio se recipere aut repudiare. In nonnullis quidem ab ea discrepare videtur. Sect. iii. dicit aquam lustralem ejus judicio non imponere, nec religionem pervertere : se religiose peregrinantium labores ridere haud posse, nec monachorum conditionem contemnere ; se in processione solemni quandoque abundantius flevisse ; se optasse sibi licere pro defunctis orare : at ea ecclesia, cum adhuc esset sui juris, nempe ante miserrimum illud ac nunquam satis deplorandum belli civilis incendium, (quod non solum monarchiam absumpsit: sed et introducendo varias ac nondum numero circumscriptas sectas, ita illam (proh dolor !) ecclesiam depravavit, ut vix vestigia pristinæ integritatis superesse videantur) nullas leges tulerat, quibus ejusmodi privatam opinionem modestè habentes devoveri, aut è catalogo Christianorum expungi possent: illaque archiepiscopis atque episcopis stipata, sedulo tunc curabat ut religionis negotia sine odio ac ira, sine convitiis ac stomachosis clamoribus tractarentur. Si autem hæc et alia pro magnis lapsibus habeantur, auctorem nihilominus excusanduni puto; quia se iis tantum patrocinaturum promittit Sect. ult. 1. 1. quæ doctissimorum calculus approbaverit: et in præfatione se partim privatæ exercitationis gratia, partim ne memoriæ exciderent, hæc conscripsisse ; nequaquam ut aliis normam ac religionis canones præscriberet, tradit : qua modestia, meo judicio, omnem errorem expiare videtur. In aliis etiam non omnibus placebit : nec mihi in omnibus (ut principio dixi) satisfacit : hæc tamen, quæ jam protuli, bonorum libroruin beneficio destitutum cum hæc elaboraret, (ut fatetur in præfatione) extra culpam ponere videntur. Scripsit hunc tractatum lingua vernacula. Quidam Anglus nomine Johan Merryweather, latinum reddidit illum : nec in sermone aliquid reprehendendum existimo : pleraque enim nativo lepore, nec contra naturam suam posita aut inversa videmus: at forsan magis adhuc orationem admiraremur, si ipse latine scripsisset: nisi verisimilius, mores illum, non verba voluisse componere, animis non auribus scripsisse : oratio enim sollicita philosophum non decet. Sen. in Ep. 100.

L.N.M.E.M. Vale. Argentinæ, Anno MDCLII.

« PredošláPokračovať »