IN PRIMIS VESPERIS. Quatuor primi Psalmi de Dominica cum Psalmo 116. Ant. Apiéntia ædificávit 6. F.sibi domum, excidit colúmnas septem: immolávit victimas suas miscuit vinum, et propósuit mensam suam. Prov. 9. Ant. 8. G. Fáciet Dóminus. exercituum ómnibus pópulis in monte Sion convivium pínguium, convívium vindémiæ, pinguium medullatórum, vindémiæ defœcátæ. Isa. 25. Ant. 1. A. Super fruménto et vino erit ánima eórum quasi hortus irriguus, et ultrà non esúrient. Jerem. 31. Ant. 3. g. Quid bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, nisi fruméntum electórum et vinum gérminans vírgines? Ibid. Ant. 4. E. Immundus non vescétur his quæ sanctificáta sunt: sed mundátus vescétur de sanctificátis, quia cibus illius est. Levit. 22. CAPITULUM. 1. Cor. 11. Ratres, Ego accépi à Dómino quod et trádidi vobis; quóniam Dóminus Jesus in qua nocte tradebátur, accépit panem, et grátias agens fregit, et dixit: Accipite, et manducáte; hoc est corpus meum, quod pro vobis tradétur; hoc fácite in meam commemoratiónem. HYMNUS. Thomæ Aquinat. PANGE, lingua, gloriósi Corporis mystérium, NOBIS datus, nobis natus IN suprémæ nocte cœnæ VERBUM caro, panem verum Verbo carnem éfficit: Fitquesanguis Christi merum; Et si sensus déficit, Ad firmándum cor sincérum, Sola fides sufficit. TANTUM ergo Sacraméntum Venerémur cérnui; Et antiquum documéntum Novo cedat rítui: Præstet fides suppleméntum Sénsuum deféctui. GENITORI, Genitóque Salus, honor, virtus quoque, y. Inebriábo ánimam Sacerdótum pinguédine; . Et pópulus meus bonis meis adimplébitur; allelúia. Jer. 31. Ad MAGNIFICAT, Ant. 8. G. Angelórum escâ nutrivisti pópulum tuum, et parátum panem de cœlo præstitisti illis sine labóre, omne delectaméntum in se habéntem, et omnis sapóris suavitátem : substantia enim tua dulcédinem tuam, quam in filios habes, ostendébat. Sap. 16. Orémus. Eus, qui Ecclésiam tuam pretióso Córpore et Sánguine tuo mirabiliter réficis; fac ut coléstis participatióne mystérii de te vivere discat in terris, et tecum vivere mereátur in cœlis; Qui vivis. AD COMPLETORIUM. Ant. 8. G. Memória mea in generatiónes seculórum. Qui edunt me, adhuc esúrient: et qui bibunt me, adhuc sitient; allelúia. Eccli. 24. HYMNUS. ECCE quem vetus figúris adumbravit suis; Labis expers en Sacerdos, SPIRITU sancto perúnctus Orat. Illúmina, in Psalt. AD OFFIC. NOCTURNUM. Invitat. Jesum, panem vi* Venite, adorémus. læ, Joan. 6. Hâcnocte Invitatorium repetitur integrè ad singulos *. Ps. Venite. HYMNUS. Thomæ Aquinat. ACRIS Solémniis juncta sint gaúdia, Et ex præcórdiis sonent præcónia : Recédant vétera, nova sint ómnia, Corda, voces, el ópera. NOCTIS recolitur cœna novíssima, Quâ Christus créditur agnum et ázyma Dedisse frátribus juxta legítima Priscis indúlta pátribus. POST agnum typicum, explétis épulis, Corpus Dominicum datum discípulis, Sic totum ómnibus, quod totum singulis, Ejus fatémur mánibus. DEDIT fragilibus Córporis férculum, Dedit et tristibus Sánguinis póculum, Dicens: Accipite quod trado vásculum; Omnes ex eo bibite. SIC sacrificium istud instituit, Cujus officium committi vóluit Solis Presbyteris, quibus sic cóngruit, Ut sumant, et dent céteris. PANIS angélicus fit panis hóminum, Dat panis cœlicus figúris términum : O res mirábilis! mandúcat Pauper, servus, et húmilis. cimus, Sic nos tu visita sicut te cólimus, Per tuas sémitas duc nos quò téndimus dixi Dómino, Deus meus es tu, quóniam bonórum meórum non eges. Sanctis qui sunt in terra ejus, * mirificávit omnes voluntátes meas in eis. Multiplicátæ sunt infirmitátes eórum; * pósteà acceleravérunt. Non congregábo conventícula eórum de sanguínibus; nec memor ero nóminum eórum per lábia mea Dóminus pars hereditátis meæ, et cálicis mei* tu es qui restitues hereditátem meam mihi. Funes cecidérunt mihi in præcláris; * étenim heréditas mea præclára est mihi. * Benedicam Dóminum, qui tribuit mihi intelléctum; insuper et usque ad noctem increpuérunt me renes mei. Providébam Dóminum in conspéctu meo semper ; quóniam à dextris est mihi ne commovear. Propter hoc lætátum est cor meum, et exultávit lingua mea : insuper et caro mea requiescet in spe : Quóniam non derelinques ánimam meam in inférno ; nec dabis sanctum tuum vidére corruptiónem. Notas mihi fecisti vias vitæ, adimplébis me lætitiâ cum vultu tuo : delectatiónes in dextera tua usque in finem. |