Obrázky na stránke
PDF
ePub

solâ manûs impositióne sanitáti restituébat. Quin et sui cum in pátriam redúcere conáti sunt; sed vir Dei, quod in solitúdine cœperat, consummávit. In quâ miráculis in dies claréscens, ómnium præcipuè infirmorum ac languidórum curátor et consolátor, séptimo século vitâ functus est. Corpus ejus ad Cathedrálem Meldénsem translátum est. Extant áliquæ ejus reliquiæ Pugiaci, in Ecclésia olim collegiata sancti Nicolái, Diœcésis Trecénsis.

Pro SS. Felice et Adaucto.

LECTIO III.

Elix, Diocletiáno et Maximiáno imperatóribus, propter suscéptam Christi religiónem comprehénsus, in Serápidis templum adductus est. Cui sacrificáre cùm juberétur, os simulácri cónspuit. Quo facto, statim ærea státua córruit. Quod cùm iterum ac tertiò in æde Mercúrii, Dianæque factum esset, impietatis et mágicæ artis accusátus, equúleo torquétur. Mox ad secúndum ab Urbe lápidem via Ostiénsi dúcitur, ut secúri feriátur. Cui inter viam oblátus quidam Christiánus cùm Felícem agnóscens ad martyrium duci vidéret: Ego quoque, clarâ voce inquit, eádem, quâ iste, lege vivo, ego eumdem Jesum

Christum colo. Itaque Felícem osculátus, cum eo securi percutitur, tértio Kaléndas Septembris: cujus nomen cùm ignótum esset Christiánis, is Adaûcti nómine nobilitátus est, quòd sancto Mártyri Felici adaúctus sit

ad corónam.

AD LAUDES. Comm. SS. Martyrum, Ant. Quis nos, *. Propter te, xx. Orat. Mártyrum, suprà.

Deinde S. Agili Abb. Ant. Si vis, y. Sub umbra, xlvj. Oratio Deus cujus, 1.

Ad Vesp. Com. seq. Ant. Dabo, y. Elégit, xxiij. Orat. Exaúdi, xxviij.

DIE XXX I. In Festo

SANCTI PAULINI Trevirénsis Episcopi.

SIMPLEX.

De Communi S. Pontificis, Orat. Exaúdi, xxviij. LECTIO III.

Ex Athan. Hilar. Sulpit. Sever, et aliis.

Paulinus Trevirórum Epi

scopus, cùm Constantius Ariánus Concilium Areláte congregásset, omnésque ferè Episcopi vi ac Arianórum metu in Athanásii damnatiónem consentirent, eórum se proditioni simulationique

non miscuit: imò tantis istórum sceléribus contraívit, piam fidem vindicávit constantíssimè, consortium Arianórum execrátus est: et quia illi fides cara, ac véritas ómnibus pótior, in Athanasium subscribere, quamvis cum paucis, omninò rénuit. Hoc uno crimine, indignus Ecclésiâ ab Episcopis, dignus exilio à rege judicátus est. Spo

liávit Ecclésiam Trevirénsem tali sacerdóte Constantius, fidem térruit edictis, ipsum usque ad mortem sæpè mutátis fatigávit exiliis, extra Christiánum quoque relegávit nomen, jubens inter Montanistas in Phrygia dégere, ubi anno trecentésimo quinquagésimo-octávo defunctus est vir beáta passiónis.

VESPERE de Festo sequenti.

SANCTORUM.

PARS ESTIVA.

EXCERPTA E RUBRICIS,

PRO OMNIBUS COMMUNIBUS.

AD PRIMAS VESPERAS. Officium Semi-duplex et suprà habet Antiphonas quinque in j. Vesperis, nisi contingat fieri de præcedenti, usque ad Capitulum. Simplex verò incipit semper à Capitulo.

In Solemnibus et suprà dicuntur iv. primi Psalmi de Dominica Dixit, Confitebor, Beatus et Laudate, pueri, cum Ps. 116. Laudate Dominum, omnes gentes. In duplicibus verò, et infrà, Psalmi dicuntur de feria.

Officium Duplex et suprà habet post Capitulum Respon

sorium.

Officium Annuale habet Completorium proprium et per Octavam.

AD OFFICIUM NOCTURNUM.
In Annual. majoribus tantùm
Invitatorium repetitur integrè
ad singulos . Ps. Venite.

In Solemn. et suprà Psalmi dicuntur de Dominica; in Dupl. verò et infrà, de feria.

Officium Duplex et suprà habet tria Nocturna; SemiPars Estiva.

duplex autem et Simplex unum habent.

Annuale habet Lectiones

I. Nocturni proprias; in Solemnibus verò et infrà, sumuntur de scriptura occurrente.

Duplex et suprà habet in II. Nocturno Lectiones proprias de Legenda, id est de vita Sancti cujus festum celebratur, vel, deficiente Legendâ, de sermonibus SS. Patrum; in III. autem Nocturno, legitur Evangelium, cum Homiliâ pro tribus Lectionibus, nisi contingat legi Lectionem ix. de sancto alio, de quo fiat Commemoratio, vel de Evangelio Dominicæ vel feriæ majoris.

Semi-duplex habet tres Lectiones; primam de scriptura occurrente, tribus in unam coactis: ij. et iij. de Legenda, vel sermone SS. Patrum.

Simplex habet etiam tres Lectiones, j. et ij. de scriptura occurente, tribus in duas ad* asteriscum coactis, et iij. de Legendâ. A

[blocks in formation]

superædificáti super fundaméntum Apostolórum et Prophetárum, ipso summo angulári lápide Christo Jesu.

. Qui sunt isti, qui * Ut nubes volant, et quasi colúmbæ ad fenéstras suas? ✯. Apóstoli Ecclesiárum, glória Christi. Ut nubes. Glória. * Ut nubes. Is. 60. 2. Cor. 8. HYMNUS. Santol. OELESTIS aulæ Principes, Sacri duces exércitûs; Bisséna mundi lúmina, Olim futúri júdices. MERSIS gravi caligine, Per vos dies renascitur; Quos vanus error lúserat, Illustrat alma Véritas.

COLLE

NON vi, nec armis militum, Fandi nec ullis artibus; Verbo sed irrise Crucis, Christo rebélles súbditis. QUIBUS gemébat súbditus, Rumpuntur orbis víncula; Jam gaudet excusso jugo, Liber Dei sub légibus.

VULGATA terris ómnibus, Per vos Dei mystéria: Sic vestra terris ómnibus, Præclára facta pérsonant. UNI sit et trino Deo Supréma laus, summum de

cus,

De nocte, qui nos ad suæ
Lumen vocávit glória.
Amen.

. Cœli enárrant glóriam Dei, . Et ópera mánuum ejus annuntiat firmaméntum. Ps. 18.

Ad MAGNIFICAT, Ant. 1. f. Tradent vos in conciliis, et in synagógis suis flagellábunt vos et ad præsides et ad reges ducémini propter me, in testimónium illis, et géntibus. Matt. 10.

Oratio ut in Proprio Sanc

torum.

[IN ANNUALIBUS. Ad Completorium, Ant. 7. d. Ponam in eis signum, et mittam ex eis, qui salváti fúerint, ad Gentes. Is. 66.

[ocr errors]

HYMNUS. Clairé.

XULTET orbis gáudiis,
Cœli resúltet cúria:
Totis sonet præcórdiis
Apostolórum gaúdia.
Vos vera mundi lúmina,
Legum sacrárum vindices,
Arcéte mundi crimina,
Nostri futúri júdices.

Qui templa cœli claúditis,
Ne nos eis excludite;
Qui clausa verbo pánditis,
Nobis amica pándite.
PRESTA, beáta Trinitas,
Ut cum tuis Apóstolis
Nos una jungat caritas
Cunctis beátos séculis.
Amen.

In R. br., Allelúia, allelúia. Ad NUNG DIMITTIS, Ant. 5. a. Allelúia, Fortitúdinem Géntium comedétis, allelúia; et in glória cárum superbiétis, allelúia, allelúia, allelúia. Is. 61. ]

A*

« PredošláPokračovať »